B .C.
T H E S E S
MEDICÆ,
Qu a s,
CONS. NOBILIS. E T EXPERIENT. FACU LT. MEDICA
IN REG. ACAD. UPSALIENSI,
PRÆSIDE,
S A M U E L E
A U R I V I L L I O ,
M. D. MED. REG. A N AT. E T MED. PRACT. PROFESSORE REG. E T ORD.
S. R. S. MEMBR.
P R O G R A D U D O C T O R 1 S ,
E X A M I N I PUBLICO S U B M I T T I T ,
ANDREAS NIC. FORNANDER,
SM OLANDUS.
IN a u d i t o r i o C A ROL. MAJ. DIE VIII. JUNII, ANN. MDCCLVIII.
___________ H. A. & P. M . S .
U P S A L I Æ Excud. L. M. HÔJER, Reg. Acad. Typogr.
TH ES. I.
P
lurimis in morbis, omne artis opus in eo tantum verfatur, ut removeantur obftacula, quæ naturam , in priftinæ ftatum fanitatis propria vi tendentem, impediunt.II.
Certior a refpiratione, quam a pulfu, venx fe&ionis inftituendæ omittendæve indicatio fumi- tur.
III.
Jlefpirationis vero difficultas, non c thoracis folum motu , fed vel, maxime abdominis fenfuque ægroti metienda.
IV.
Quæ datur febrium intermittentium c u ra , prorfus empirica eft, cafu barbaram apud gentem inventa, nullis de morbi remediique indole a prio ri formatis judiciis innixa; longe tamen eft cer- tiffima.
V.
In variolis, prima jam urente febre, nimia ne copia erumpant confluantque, prohibere, in me- •dentis interdum viribus elt.
VL
Etiam poft eruptas variolas venam fccare> jubente fanguinis vel copia, vel phlogofi, vel orta alicubi ftafi, peritus prudensque medicus non m etuit, neque par aliis in febribus exan-
thematicis facere metuit. VU.
Deficientem in fuppuratione variolarum fà- Iivationem compenfare nonnunquam alvi fluxus poteft* fed tamen illi non tuto quispiam fidat.
VIII.
Purgantium medicamentorum, in inteftino- rum doloribus , circumfpe&us admodum fit ufus.
IX.
Chronici morbi fanatio multo plus in me- dente requirit ingenii atque experientiae, quam
quidem acutæ febris profligatio. X.
Hydropicis quodnam optime conveniat hy- dragogum, tentando difcere faepe oportet.
XI.
Eosdem aegrotos fanaturus medicamentis a- quas ducentibus corroborantia prudenter inter ponit.
XII.
Podagrae & Arthritidis adhuc non datur nifi
pallia-A
æ y 4 c æ
pàffiatîva cura. Ex iis vero, quæ radicaliter per
tinaces iftos morbos tollere perhibentur, ceteris præftat faponaceum illud remedium, in Anglia contra calculum ufurpari coeptum, iisdem in te r ris æque fere laudatum atque contemtum.
XIII.
Scabiem curaturus videat, ne cum incautis Scorbutum cum Scabie confundat.
XIV/
Aquam fontanam (implicem jejuno ftomacho, ea copia, ea regulis adftri&a diæta, li haurire jnos eflet, qua hauriuntur a quæ., lie diftæ, falu-
tares ; multi homines fanitatem viliffimo me dicamento repararent hrmarentque.