• No results found

DE STATIBUS, ()UOS VOCANT, PECCATI ET GRATIAS DISSERTATIO niSTORICO-DOGMATlCA

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Share "DE STATIBUS, ()UOS VOCANT, PECCATI ET GRATIAS DISSERTATIO niSTORICO-DOGMATlCA"

Copied!
12
0
0

Loading.... (view fulltext now)

Full text

(1)

D. D.

DE STATIBUS, ()UOS VOCANT,

PECCATI ET GRATIAS

DISSERTATIO niSTORICO-DOGMATlCA.

CUJUS PARTUM SEPTIMAM

EX SPECIALI SACRiE REGIME MAJESTATIS GRATIA

ET

VENIA MAX. VEN. FACULT. THEOL. EPS.

P. P.

S. S. THEOL. CANI). A SACRIS,

ET

CONSTANTINÜS M. FALLENIUS

OSTROGOTH1.

IN AUDIT. GUSTAV. DIE XXVII MART. MDCCCXLIV.

H. P. M. S.

U P S A L I^E

WAHLSTRÖM ET LAS TB O M.

(2)
(3)

ipsa Dei benefieia in promissione Evangelii amplectitur; qua ratione nobis Christi justitia impptatur, unde remissionem pec-

eatorum, reconcilialionem cum Den, adoptionem in filios Dei

et haerediLitem vitae aeternae consequimur ' 12i).

Hanc vero Ecclesiae Evangelicae doctrinam de justifica-

tione e verbo divino esse repetitam, ex eo jam apparet, quod

idcirco eam haec Ecclesia suscepit, quia esset verbi ipsius di-

vini. Sicut dmcaovv m) (quod idem valet ac ut i lieg.

8: 525 Deut. 25: i; Prov. 17: 15) significat idem, quodjustum declarare, quam significationem habet baud paucis loeis, ut Matth. 12: 57j Act. 15: 59; Rom. 2: 15; 5: 20, 26; 5: 1, 9;

8: 55; Tit. 5: 7. Hanc autem viin verbo Sixcuovv esse subji- ciendam, ut alios locos omittam, ex Rom. 4:5, ubi legitur Xoy&Tai mang iig diy.aioavvrjv^ maxime elucet. llacc juslifica-

tio describitur partim privative, per remissionem pecetitorum,

seu non-imputationem irijustitiie nostrce, Rom. 4: 7, 8; 5:25;

2 Cor. 5: 19, partim positive, per imputationem obedientice et jnstitice Christi, Rom. 4: 5, 6; 5: 19; 2 Cor. 5: 21; Phil. 5:

9 123). Quae si omnia cum fidei vi conjunguntur (quod fit

ex. gr. Joh. 5, 15, 18; Rom. 5: 22; Gal. 2: 16), satis super- que probatum mihi videtur, hanc, in qua versamur, doctri-

nam Ecclesiae nostrae cum ipsis Litteris Sacris oplime con- gruere.

Jam vero, ut brevissime fieri poterit, ostendcre conabi-

mur, quomodo et quatenus haec doctrina religionem sensus- que animi Christiani exprimat, et quibus rationibus hic ani-

mus Christianus eam, quantum fieri potest, probatam ratam- que sibi reddat.

12') Libri Syml)., l. c., pagg. 687, 688.

*22) Yd. Chr. Wahl, "Clavis Novi Test. Philologica." Lips. 1829.

123) Quenstedt, 1. c., pars tertia, pag. 519.

7.

(4)

Homo igitur vitiosus, qui fieri potest, ut, ipso Deo ju- dice, justißcatus i. e. cum divinis praeceptis consentiens vi-

deatur? Ad haue quaestionem ut rite respouderi possit, o- mni.um prirnum accuratius est definiendum, quid sonet justi-

fieatio peceatoris. Justificatio igitur proeul dubio ila est

interpretanda, ut liomo omnis omnino vitiositalis omniumque

actualium peccatorum, nou minus eorum, quse noudum con-

versus commiserit, quam eorum, quae postea suseeperit, ab-

solvatur. Jain. vero, quomodo culpa eorum peccatorum, quae in priore statu perpetraverit, liberari possit? "Quamdiu

enim manet reatus culpae et obligatio ad satisfactionem, tam- diu moraliter manent peccata, et homo in statu peccati" 124).

Quum vero vilia pristina nullis deiijde possint emendari vir- tutibus, neque "reatus üle culpae et obligatio ad satisfactio¬

nem" ante actorum peccatorum quamvis saneta vita (ut lio¬

mo talem viiam sine facta expiatione veterum malorum inci-

pere possit) deleri queat, quippe quae nihil sit aliud, quam

officium, ideoque nulluni meritum habeat reliquum, quo pri-

stina peccata obliterentur, perspieuum est, liominem non posse uUa saa ipsius opera "hoc reatu et obligatione ad sa¬

tisfactionem" liberari. Dens solus libera voluntate et gratia

debitum ei condonare i. e. peccata remittcre potest (Luc. 5:

215 Rom. 4: 5, 6; 11:6). Neque tarnen hoc alio pacto fa¬

cit, nisi eo, quod cum summa Ejus sanetitate maxime cou- veniat. Etenim aliter si Deus ageret, a Se Ipse quodam-

nvodo descisceret, et sempiternis a se latis sanetitatis et ju-

stitiae legibus adversari viderelur. Itaque amor Ejus Semper

justus est. Atqüe hoc ipsum in Jesu Christo, maxime per-

spicue patefecit, "in quo Deus erat, mundum Sibi reconci- lians, non imputando eis peccata eorum" (2 Cor. 5: 19),

12i) Hollazius, 1. c., pars tertia, pag. 515. *

(5)

quem amore duetus nobis niisit (Job. 5: iß), "et ignarum peccati pro nobis ut peccatorem tractavit, quo nos per Eum

cum Deo probati redderemur" (2 Cor. 5: 21), "Itaque ornnes

gratis probi declaramur, gratia Ejus, per redemtionem a Jesu

Christo praestitam" (Rom. 5: 24). Fide autem benefidiorum

Jesu Christi participes (imus: "Quicunque enim Ei tidem ha¬

bet, non damnatur" (Job. 5: i8)5 "Omnes Dei sumus Filii

per fidem, Jesu Christo habitam" (Gal. 5: 26).

Sed rcfjeneratus homo, qui hoc modo per fidem justifi-

catus seu pristinorum male factorum culpa et poena libera-

tus et cum Deo rceonciliatus est, eidemne, cjuum hac eadem

fide a peccati vi et dorninatione liberalas sit, deinde etiam justificationis illius gratia opus est? Ita vero. Kam ne re- generatus quidem, ut se debere sentit, ita ab omni parte

summas leges divina; sanetitatis servare potest. Nativa enim proelivitate peccandi, quam vincere quidem, non tarnen, quam- diu in liac vita manet, radicitus excutere potest, vires ejus

sunt debilitatse. Verum per eandem fidem, quae etiam novam

ejus et spiritualem vitam accendit et deineeps alit, Semper

est undique justificatus. Kam hac eadem fide meritum Chri¬

sti ita amplectitur, ut suum id faciat (I Job. 2: 1, 2j 5: 16).

Ihöuq koyi&Tcu sig dixcuocrvrqv (Rom. 4:5): qui Christo confi- dit, ei meritum Ejus imputat Deus, nam fide Ejus -justitia

fit justitia nostraj et si quidem fides ad Christum tota re- fertur et a Christi Spirjtu ducit prineipium, non jam ab Eo ipsa sejuneta est. Ipse Deus nos Sibi aeeeptos et gratos per Filium Suum reddidit, "in quo plenitudo Deitatis ita habita- bat, ut corporea esset" (Col. 2: 9), in quo Deus solidam et

expressam verae humanitalis efligiem reddiderat, ut genus i-

psum humanuni, per fidem cum Eo conjunctum, Deo placeret.

(6)

Itaque justificatio non est ita accipienda, quasi ipse ho-

mo ea eontinuo et immediate mutetur, sed ila, ut Deus ho-

mincm post justificationem longe alium, alque ante juslifica- tionem, judieet. Nanrjustificatio non alia est, nisi actus qui-

dam Dei immanens, et quidem forensis seu judicialis 12°), quo

peccator jastus declaratur. Nihilo tarnen ininus, id quod su-

pra significavimus, justificatio intime coliaeret et cum docIrina

redemptionis vel rationis illius, qua genus liumanum per Chri-

stuin redemptum est, idque ita, ut re vera nihil fere si£,

nisi applicatio quaedam satisfactionis Christi120), et cum fule,

qua? hane satisfactionem suam facit. Quapropter nemo, qui

de Salvatore Ejusque merito prava doceat, de justificatione

vere docere potest. Etenim illud ipsum Christi meritum fi-

125) l)e Wette in suo "Dogmatik der evangelisck-lulheriscLen Iiir- ehe etc.", §. 82, dicitr "Unsere Kirche fasst die Rechtfertigung rich¬

tig als einen actus jndicialis, d. h. als Sache der frommen Gefühls¬

stimmung.' Attamen non hotno ipse est, quem Ecclesia in hoc actu judiciali jndiceni ponit, sed Deum (1 Cor. 4: 4; 2 Tim. 4: 8).' Judi-

-cium hominis de rcconciliationc sua cum Deo non potest verum esse et certum, nisi Deus actu quodam suo judiciali propter meritum Chri¬

sti eum antea justüm deelaraverit. Quenstedt, 1. c., pars tertia, pag.

326, itaque vere dicit: "Justificatio est actus S. S. Trinitatis externas, judicialis, gratiosus etc."

126) Singula momenla justificationis, quippe quae applicatio quae¬

dam satisfactionis Christi sif, plerumque ita numerantur, ut sint im- putatio justitiae s. meriti Christi, remissio peecatorum, reconciliatio

cum Deo. Pro diversis rem videndi modis, partim hacc duo momenla tamquam primam, partim ultimum tamquam duas priores sequens con- siderari solet. Sed cum reconciliatio eum Deo vcl restituta primaDei

et hominum ratio finis sit justificationis et summa, in illa cöntineri proeul dubio est merito putanda. Hane justificationem pacata sui con- scientia (Rom. 3: 1), Spiritus adoptionis (8: t3), cohaereditalis cum Christo persuasio (8: 17) proxiine sequuntur.

(7)

des amplectitur, ad id tota refertur, ut pneter illud nihil sit,

ubi insislere possit, quin etiam, sublato Christi merito, ne- que ipsa, neqae ulia hominis justificatio esse qneat. Et-

enim nisi Christus re vera et objective Dei gratiam veniam-

que peccatorum homini paravit127), qiuim homo minus va-

ieat, quam ut ipse per se possit eam sibi parare, ne justifi¬

catio quidem cogitari potest. Ilomo fide sola id consequi potest, quod Christus jam paravit (Kom. 5: 285 8: 505 Phil.

5: 9). Ob eam causam in Libris Svmbolicis Ecclesise Prote-

stantieae doctrina de fide et, qua? cum ea intime cohaeret, justificatione ita considerari et tractari solct, 11t cum doctrina

de merito Christi maxime conjungatur12s). Sed quoniam hoc

meritum Christi aecuratius explicare a nostro proposito alie-

num est, contenti simus paucis tantummodo indicasse, ut hse

doctrinae inter se altingant et maxime sint confines.

Jam vero si quserimus, quae ratio intercedal inter justiß-

cationem et sanctißcationem, quarum utraque fulenti contingit,

haec immortalis gloria nostrae est Ecelesiae, quod plane ac-

127) Talis expiatio est desiderhun quocldam generis lu>in ani uni¬

versale, plerumque etiam serio scnsuin. Id tarnen inlerdum inulti male interpretantur, et negant, in Christo vere expletum fuisse. Hi etiam,

cum notionem peccati biblicam primum omnium pervertunt, doctrinae

de justificatione ecclesiaslicae adversantur. Qui, ut nuperrime Ignell ("Granskning etc.", pag. 120), plerumque perhibent, doctrinam de sa- tisfactione Christi mere esse jnridicam et amori, quem spirat Evange¬

lium, adversantem tamquam amor Dei nonnunquain nisi sanctus et justus esse possit; tum eam esse crudelem sed Dens ipse satisfa-

ctioni providit, quam Filius Ejus proprius libero ainore perfecit; quin

etiam vitas et moribus periculosam— sed Ildes, quae sola beneficiorum ejus particcps fit, in vita sancta semper et necessario viget et per caritatem efficax est (Gab 5: G).

x 128^ Marheinecke, 1. c., pag. 4.40.

(8)

curateque intellexit et explicavit, non solum quomodo et qua- tenus inter se distinctae, sed etiam cohåerentes et quodam-

modo conjuncta; sint. Sie liaec Ecclesia sanctificationem La¬

bet esse verae fidei necessarium quendam effectum, quaeque

ex ea efflorescunt bona opera, ea putat, tamquam fructus quosdam, ex illa neecssario progigni. Sed quum Lomo in

Lac vita numquam possit ab omni omnino peceato liberari,

spem nostram venia; peccatornin et tutura; salutis aeternae non in hac animi ipsius affectionc positam esse doeet nostra Ec¬

clesia, sed solum in Christi merito129), quod ei, qui hoc am-

plectitur, imputatur. Ecclesia igitur Evangelica justificatio-

nem non intelligit animi ipsius undique perfectam emendatio-

nein et justitiam, quippe quae supra hunc modulum, qui nunc est, virium humanarum sit, sed Bei jndiciurn, quo homo Ju¬

stus declaretur per solam fidem, quam habet merito Christi, quippe quo uno peccatum. hominis obscuretur, ea justitia,

quae sola apud Deum valeat, acquiri, certaque spes futurae sempiternae felicitatis niti possit. Est quidem, ut in hac fide

vis quaedam divina contineatur, quae ipsam etiam vitam ma¬

gis magisque sanclificet (Jac. 2: 22), sed talis etiam per fi¬

dem sanctificata vita, quamquam vilae vere divinae imaginem

129) »jn j,oc esf Caritas, non quod nos dilexerimus Deum, sed quod ipse dilexerit nos, et miserit Filiuni suura, ut esset propitiatio

pro peccatis nostris", I Joh. 4: SO. Inde etiam apparet, justificatio-

nem, ordine natura;, sanetifieationem praeire eogitandani esse, quoniam,

secundum humanuni res videndi modum, Deus hominem prius in gra- tiam reeeperit, neecsse est, quam dona gratia; suae illi largitur, et quoniam homo amore pio et sincero Eum adire nequit, Cujus saneti-

tatem et justitiam violatam non potest, quin metuat, et quoniam ad

verarn poenitentiam pervenire non polest, priusquam reconciliationis

cum Deo certus et conseius factus est. Haec omnia Libri etianl Sym- Jiolici, Apol. Conf., art. II, I.e., p. 6G; art. III, p. 85, aperteindicant.

(9)

refert, quamdiu in hac terra versatur homo, Semper tamen

est manca et nativa viliositatc nonnumquam impeditur, quo- minus se ab omni parte evolvat, ila ut vel religiosissimi ho¬

minis affectio animi longe a summa et perfecta sanctitate di¬

stet. Quare in illa non nimis eerta spe et fiducia acquiescere possis. Romano-Catholicorum igitur dogmatica ratio, quae in

hominis ipsius "infusa justitia" acquiescit, facit, ut homo, si

viliositatis suae conscius non sit., aut sibi ipse praefidat et

fraudem faciat, aut, sr in se penitus descenderit naturaeque

suae infirmitalem et labem perspexerit, animum demiltat salu- temque prorsus. desperet. Neque tamen Ecclesia Lutherana,

ut supra jam indicavimus, negat, nio rum vitaeque emendatio-

nem ad fidem"Inecessario pertincre, fidemque ipsam habere

vim maximam ad mores vitamque sanctificanda. Quid? quod

omnis, quae proprie verequc dicitur honestas s. moralitas non

est nisi a fule profecta, si quidem fides est quasi instrumen-

tum, quo gratia divina vim suam sanctificantem in fidelibus

exercet, iisque novas quasdam et spirituales vires vitales do-

nat et augetI30). Sed hane fidem, quatenus per eam vita et

morés emendantur et sanctificantur, ne putes esse justifcan-

tem j non enim justificat, nisi quatenus est ögyavov quoddam

IrpxxiY.ov sen instrumentum accipiendi meritum Christi. Fides

enim, in universum considerata, ab una parte receptiva tan-

tum sen instrurnentalis est, ab altera autem acliva etiam seu

produetiva. Activa seu produetiva necessario est haec fides,

siquidem. Christum ampleelilur Ejusque Spiritum admittit (ex

quo apparet, produetivam hane seu aciivam ipsa sua natura

esse, reeeptivam), eademque fides est etiain justifcans. Sed justifcans non eo est, quod est activa seu bona opera ex se progignit, quippe quae non minus, quam omnis omnino san-

I30) Form. Conc., art. IV, 1. c., pag- 700.

(10)

ctitas liujus vilae, Semper sint et maneant imperfecta, sed eo,

quod receptiva est i. e. merilum et justitiam Christi, quae sola apud Deurn judicem probantur, sihi vindicat131) in iisque lse-

tatur. Ex iis igitur, quae de fide, justificatione sanclifica- tioneque, earumque inter se diversitate et conjunclione expo-

suimus, intelligi potest, ut opinor, vere esse dictum illud, quod apud Gerhardum132), clarissiimun virum, legitur: "Fi-

dem et opera distingnere, atque unicuique horum quod suum est tribuere, non est fidem et opera separare; ab actu justi-

ficationis opera removere, non est eadem ex justificatis tol¬

lere, et ex ecclesiae finibus penitus exterminare."

Ex statu peccati seu corruplionis liomo, qui fidem in Je¬

su 111 Christum habet, intrat in statum gratia?, qui, quum an-

guslius patet, idem est, qui status libertatis seu sanetifieatio.

Gratia enim divina, quae per fidem efficax est, hominem ju-

stificatum sanctiorem indies facit et inhaerentis mali labern

magis magisque abolet. Amor Dei, cujus almos radios justi-

ficatus homo fide excipit et in unum quasi colligit, in animo ejus sacrum amoris ignem accendit (Rom. S: S)$ quo amore voluntati Dei obedire cogitur (2 Cor. S: 14). Quid? quod

hic ipse amor summa legis est (Matth. 22: 57)5 et quasi ex

ipsa vite inserto surculo infusus succus quidam vitalis, qui plurimos fructus progignit (Joh. lo: 4, 5). In hac cum Christo intima societate magis magisque animus hominis saneti-

ficati renovatur (Joh. 5: seqq.5 Rom. 5: G seqq.; Gal. G: 15;

Hehr. 8: 8 seqq.); quum hunc eursum tenet, majora indies

dona gratiai divinae accipit (J0I1. 7-: 57 seqq.; Rom. 8; 1

Cor. 2: 12—14). Ex servili homine (Rom. 7: 14 seqq.; Gal.

131) Vd. Guerike, Symbolik, 1. c., §§. 47, 48.

132) 1. c., Tom. VIII, pag. I.

(11)

3: 17) paullatim über exsistit (Job. 8: 52, 56), qui, vincens

omnia impedinmenta, qua? festinantis ad propositiim iterremo- rantur, propius indies ad veram übertatem appropinquat. Ad

quam quo qöis propius aspirat, eo magis libera quadam a- moris Mccessitate vires vitae vere humana? evolvit. Christianae

igitur virtutes, quaé, etiamsi iis renititur id, quod in homine

uondum penetravit et sanctifteavit gratia divina, ex hac Chri¬

sti societate effiorcscnnt, ad nalttram, qua? ita seeundum ima- ginem Christi est renovata (Epb. 4: 24; Col. 5: 46), lam iie- cessario pertinent, ut ah ea abesse omnino non possint.

Vita igitur ejus, qui fide cum Christo intime est con-

jüuelus,„ sancia est, quod, rebus profanis relictis, in Deo co-

Iendo totus occupatus est, Eique.se ipsum suaque omnia con- secrävit (Rom. 12:.1, 2; 2 Cor. 6: 16)5 spiritualis (Rom. 8:

5—10), quia fide novas semper accipit vires spirituales, et, noiju-diutius pravae concupiscentia?, sed legi .divinae obtempe-

rans, in iis, qüae Deo accepta et probata sunt, longius in-

dies progreditur; coelestis denique (Phil. 5: 205 Col. 5: 1—3)

tum eodem respectu, tum quia spe vita? beatae et aeternse gaudet133).

Qui igitur hoc modo in Omnibus rebus a Spiritu Dei quasi manu ducuntur, ii soli sunt liberi Dei (Joh. 1:125 Rom.

8: 16; 2 Cor. 6: 17 seqq.; Gal. 5: 26; 1Job. 3: 1), et certo

sperare possunt, se aliquando omne patrimonium coeleste

esse accepturos. Nam, quoniam omnis corum vita ad divi-

nam voluntatem dirigitur, ad verum etiam propositum veram- que ipsorum felicitatem necessario dirigitur (Joh. 5: 56; 17;

Rom. multis loeis; Gal. 4: 7; Eph. 1: 14,18; 1 Petr. 1: 4).

13S) Nitzseh, 1. c., pagg. 270, 271.

8.

(12)

Hic status est quidem perfectae et absolutas virtutis ima-

go, quam secundum revelationem Cliristianam cogitatione qui¬

dem et mente quodammodo complecti, nullo autem modo in

veritate plane reddere possumus; tarnen justificatus homo eam paullatim vita exprimere conatur; nam quum hoc modo vi-

vere re vera nihil sit, nisi fide Ejus Spiritum magis indies reeipere, qui füit "gloriae divinae splendor repercussus, Ejus-

que substantiae perfectum exemplar" (Ehr. 1: 3), in omni sua vita hane summam fidei vim prae se fert, ut imaginem Chri¬

sti referat, et clare ostendat, a quo Spiritu ducatur. Quo fit, ut Christus inter multos fratres primus sit, et is, qui fi-

dem non solum inchoet, sed etiam absolvat (Rom. 8: 29; 2 Cor. 3: 18; 15: 5; Gal. 2: 20; 4: 19). Atque, quod Paulus Apostolus professus est, idem omnes, qui vere sunt Chri¬

stian!, ex animi sententia profitentur: "Vivo autem non am-

plius ego, sed vivit in me Christus, et vitam, quam nunc vivo in carne, vivo per fidem illam Filii Dei, qui dilexit me,

et tradidit semetipsum pro me" (Gal. 2: 20).

/

References

Related documents

Ärliga viner gjorda utan tillsatser och manipulering görs idag i princip över hela världen och vi fortsätter att fascineras av att prova fantastiska viner med karaktär

Ärliga viner gjorda utan tillsatser och manipulering görs idag i princip över hela världen och vi fortsätter att fascineras av att prova fantastiska viner med karaktär

Ärliga viner gjorda utan tillsatser och manipulering görs idag i princip över hela världen och vi fortsätter att fascineras av att prova fantastiska viner med karaktär

1 x 2019 La Grange Tiphaine ’Rosa Rosé Rosam’, Loire, Frankrike (rosé bubbel) 1 x MV Vadin-Plateau ’Renaissance’, Champagne, Frankrike (vitt bubbel) 1 x 2017 Domaine Pattes

fråga vilken storlek...

After a scan ends, the scanner waits for the timeout between scans to expire before beginning to monitor ambient light.. If no barcode is presented to the scanner, the scanner

Ärliga viner gjorda utan tillsatser och manipulering görs idag i princip över hela världen och vi fortsätter att fascineras av att prova fantastiska viner med karaktär

Ärliga viner gjorda utan tillsatser och manipulering görs idag i princip över hela världen och vi fortsätter att fascineras av att prova fantastiska viner med karaktär