• No results found

FALK STATIBUS,

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Share "FALK STATIBUS,"

Copied!
12
0
0

Loading.... (view fulltext now)

Full text

(1)

1,

D. D.

DB STATIBUS, QU O S YOCANT

PECGATI ET GRATIS

( . -• ~ v

DISSERTATIO HISTORICO-DOGMATICA.

CUJUS PARTUM SECUNDAM

EX SPECIALl SACRiE REGLE MAJ ESTATIS GRATIA

ET

VENIA MAX. VEN. FACUET. THEOL. UPS.

P. P.

S. S. THEOL. CAND. A SACRIS,

ET

ÄXELIÜS FALK

\ OSTROGOTHI.

IN AUDIT. GUSTAV. DIE XX MART. MDCCCXLIV.

H. A. M. S.

U P S A L I JE

1TA1ILSTRÖM & L.UXBOM.

(2)
(3)

MAXIME REVERENDO DOMINO

MA Cr. JOI/E AKT. MOBERCER

S. S. THEOLOGIE LICENTIATO

PAROEC. SÖDRAWI ET DJURSDALA PASTORI ET PIUEPOSITO

Avunculo Optimo

sacrum

V. D.

AXELIUS FAZ.SU

(4)

kc1 § adt

af

ÅXEIi.

(5)

Quamquam ii quoque, qui sequuti sunt, Grceci Patre»

ab ingenio cornmuni Ecclesiae suae minime aberrant. Sieut

Athanasius, Gregorius JVgssenus, Gregorius Nazianzenus, Ba¬

silius Magnus, Chrysostomus, aliique coinplures in libertate

voluntatis probanda tantum ostendunt ardorem, ut apud omnes

paene, praeter unum fortasse Gregorium JSazianzenum, t/15

peccali eaque, quae peccatum sequuta sunt, oranino obscu- rentur29).

Quod vero diximus supra Ecclesiae Occidentalis maxime proprium esse, eani, quuni longius fortasse in animi naturam

introspexisset, melius, quam Orientalen!, vidisse, et quam

natura hominis esset depravata, et quam necessaria ad salu-

tem Christi redemtio, gratiamque divinam esse quandam Cor- ruptae naturae bumanae almam emendatricem, quae liominem a malo liberaret et ad meliora traduceret haec igitur omnia Tcrtullianum primuin 'apertius professum esse invenimus. Is

rton solum nomen peccati originalis, sive vitii originis, primus usurpat, sed etiam notionetn30) ejus primus animo clare con-

cepit, et ila concepit, ut ab eo exspectandum erat, qui Caput

III Genes.31) ad historiae fldem acciirate scriptum animosque

natural! gefteratione propagari "traducemque animi traducem

esse peccati" censeret. Sed ne is quidem semper putare vi- detur, neque nativam vitiositatem in justa culpa sive reatu3*)

esse, neque ea hominis libertatcm tolli33), quamquam alio quodam loco 34) divinam gratiam liac potiorem habet, veram-

29) Hagenbach, 1. c., Erster Tbeil, pag. 535.

30) De anima, capp. 40 & 41.

S1) Adv. Judoeos, II. pag. 184 (Edit. N. Higalti; Par. 1641, fol.)j

Adv. Marc., II. 2; etc.

31) De Bofptistno, c. 11.

83) Adv. Marc., II. capp. 5—8; etc. **) De aaima, c. 21.

2.

(6)

que sanctificationem cum gratia divina, qua?, propter fidcm

in Jesum Christum35), veniam quoque dat peccatorum 3fi),

arctissime conjungit. Praeterea, quod Montani severae doctriaa?

deditus erat, multa de poenitentia37) statuit, quae quuni ad

has res minus pertinere videantur, nihil est, quod in iis corn-

moremur. Cyprianus in iis, qua? huc pertinent, si rem uni-

versam spectes, cum Tertulliano, cujus summus est admira-

tor, optime consentit38). Multa et praeclara de gratia divina,

unde omnia bene facta essent oriunda, praedicat39), quam quam et ipse nonnumquam parum sibi constat40). Hilarius au- tem Pictaviensis et Ambrosius praecipue, planius et subtilius,

quam quisquam superiorum, ostendunt, quantum inter se distent peccatum et gratia divina, conditio hominis naturalis

et illa, quam praestet gratia41). Quod vero sumpserat et valde

affirmaverat Hilarius42), omnes bomines non ceque esse ido-

neos ad vim divinam comprebendendam, ob eamque causam in alios aliud yalere gratiam divinam, Ambrosius minus in-

dies probasse43), quin etiam prorsus tandem rejecisse44) vi-

detur. Ilic praeterea Adamo, quum in totius generis bumani

loco fuerit, vitiositatem et culpam generis liumani esse tribu- endas, baud obscure indicat45). Quamquam Ambrosius non

35) Adv. Juikeos, c. 8; Adv. Marc. V. c. 8.

*6) De pudicitia, c. 19.

s') De poenit., iinprimis capp. 4, 9.

S8) Miinscber, 1. c., Zweiter Band, pag. 150.

") De Orat. doin., pag. 145; de gratia Dei ad Donat., pagg.3, 4.

(Secundum Münscherum citavimus Edit. Brem. 1690; fol.) 40) Testim. adv. Jud., III. c. 52.

41) Neander, 1. c., 2: 5, pagg. 1187 & seqq.

4a) De trinitate, II. § 55. 4S) In Lucam, I. § 10.

44) In Lucam, VII. § 27. Confessio Augustana, Art. VI.

45) Apologia Altera Profetae David, § 71.

(7)

tam is fuit, qui in tractanda doctrina divina omnia ad ratio-

nem et praecepta revocaret, quam qui liaud raro sui ipsius

animi motibus pro re nata obediret. Itaque praeter illa, quae

planius et apertius ab eo definita supra eommemoravimus,

multa etiam minus accurate et subtiliter quum de peccato46^,

tum de gratia divina47) effutivit.

Jam vero non alienum forsitan videatur, ordin« locos quosdam doctrinae de statibus gratiie breviter et sie, ut vulgo

ii dogniatici, qui tum erant, eos intellexerunt, proponere.

Jesum igitur Christum, mediatorem generis lmmani, solum

esse salutis fundamentum, universae Ecclesiae placuit. Tamen

necessarium habuerunt, hominemi libere et nitro bonis a

Christo paratis potiri48), neque peccatis ullo modo posse con-

donari, nisi acta poenitentia bonisque operibus. Quod ita

saepe contenderunt, ut externa operum sanctilas jam tum plu-

rimi aestimata videatur. Liberam quidem volunlatem homini concedebant, sed eam, quae a gratia divina adjuvari deberet.

Praeterea ex doctrina Apostolorum prorsus necessaria ad sa- lutem habebatur fules, cujus vim summam hominis cum Deo

' intime conjungendi (iinionem mysticarn vocarunt), et vitae emen- dandae ad virtutemque informandae magnopere collaudant49).

Jam vero si ex iis, quae supra, ut brevissime potuimus,

de his dogmatis scripsimus, considerare volumus, quomodo

inter se habuerint Ambrosius et Patres Ecclesiastici Orienta- les in his doctrinis tractandis, nondum duae plane inter se

46) In Ps. 18. § 9.

47) In Ps. 45. § 47; 118. § 15.

48) Quod elucet ex locis, supra jam allatis, ubi libertatera bo-

minum celebrant.

49) Hagenbach, 1. c., Erster Theil, pag. 204.

(8)

contrarias et in diversas partes ferentes viae erant initaej ta¬

rnen jam munitae et apertae erant, nee fieri fere potuit, quin

brevi existerent, qui iilramque ingrederentur. Hi autem fue-

runt Pelagius et Augustinus60), quorum uterque suam initam

semel viam tanta constantia persequutus est, ut nihil ultra

fere esset, quo progredi posset. Quorum de Iiis rebus sen- tentias jam breviter et summatim exponemus. Eos autem, qui ex ipsorum scriptis excerpta dicta probantia cognoscere

volent, ad Clarissimum G. F. Wiggers5*) relegamus.

Pelagius igitur, quum opiuionem illam, animos ipsa ge- neratione propagari (= "traducem animi"), tamquam a vera doctrina Christiana aberrantem rejiceret, docuit, ne pecealum

quidem per successiones tradi ("peccatum ex traduce"). Ita-

que nullum est peccatum originale: peeeato Adami moralis

natura hominis nullo modo corrupla et depravata est. Ne-

que posteris Adami, sed ipsi soli, primi peceati culpam im- putat Deusj nam si id faceret, a justitia deseisceret. Quum igitur non magis ipsum peccatum, quam culpa peccati ad posteros Adami pertineat, eliamnunc unusquisque homo, quod

ad moralem naturam attinet, ab omni parte talis nascitur, qualis Adamus initio creatus est, ita, ut eandem babeat ben«

ac secus agendi facultatem. Peccata Adami posterorumque ejus nihil magis habent conjunctum, quam exemplurn et exem-

pli libera imitatio. Libera voluntas, qua homo propriis suia

yiribus sine ullo praecipuo Dei auxilio bonum efEcere et "sa-

lutem vitamque aeternam" assequi potest, est quoddam gratiat

divinae donum (multiplicem enim vim vocabulo gralice subjieit

50) Neander, 1. c., 2: 5, pag. 1194.

81) Versuch einer pragmatischen Darstellung des Augustinismac

und Pclagianismus von dem Anfange der Pelagianischen Streitigkeiten

bis zur dritten oecumenischen Synode. Berlin, 1S21. 8:o.

(9)

Pelagius, ut difficile intelligatur, qualem cogitaverit gratiam), quod est omnibus commune. Quae quoniam peccato non tollb tur, potest is, qui peccavit, fiuis viribus, sine prascipuo aiixilio divino, ipse conversionem suam et incjpere et absolvere. Sed

ut homo facilius bonum eflicere posset (nam recte agere potest

etiamnunc homo, quamquam propler exempla et peecandi

consuetudinem paullo dillicilius, quam ab initio, est), et mo-

rum vitaeque eastitas major meliorque redderetur, legem ei

dedit Deus, doetrinam et exemplum Christi ad imilandum proposuit, veniam peccatorum et vitam aeternam pollieitus est

quae omnia Pelagius gratiam illuminantem vocat —, Chri- stianosfjue singulari quadam ope sublevat. tlsec aulem gratia singularis cooperantem eam vocat quae ipsam volunta-

tem proxime non respicit, sed inlellectum (quo illustrato exci-

tatur voluntas ad ea, quae ratio probavit, exsequenda) non aliis tribuitur, nisi iis, qui suis ipsorum viribus rite utendis

eam sint meriii. Huic etiam graliae liomo potest resistere.

Id eiiam, quod Deus hominum peecatis actualibus propter

uteritum Christi ignoseit, quodque Christiani per baplismum participes fiunt beneficioruui Christianismi majorisque beati-

tudinis eo, quod in regnnrn coelorum admiltuntur, est quod-

dam baud medioere gratice divinae beneficium.

Augnstino autem placuit, peccatum Adami in omnes ejus postcros semper propagatum esse et hodie quoque propagari.

Quae peccati Adami in posteros propagalio poena est quaedam

illius peccati. Peccatum enim est poena peccati: corruptio illa, ad totam posterorum naturam pertinens, justissime irro- gata poena est propter peccatum primi hominis, in cujus per¬

sona omnes homines peccarunt. Quoniam igitur omnes in A-

darno peccarunt9 propter hane ipsam hereditate acceptam et

vitiositatem et culpam jure optimo condemnatione digni a Deo

(10)

liabentur. Est igitur "peccatum originale" uno eodemque tem¬

pore et verum peccatum, quod proprie dicitur, et poena pri-

mi Adami peccati. Quod peccatum originale quamquam non est "substantia" hominis, sed tanlum "qualitas affectionalis",

"vitium seil languor", omnium tarnen natura eo tam corrupta

est, ut arbitrium hominis, sibi relictum, serviat malo tan- tum, neque ei diutius integrum sit "posse non peccare", quin etiam ut, si verum quaerimus, neque velint quidquam,

neque possint, nisi peccare. Est quidem, ut baptismus veniam

afferat peccatorum, etiam peccati hereditarii, neque tarnen ipsam vitiositatem seu concupiscentiam exstinguit. Nulla igitur

re possunt liomines omnino salvari, nisi gratia illa divina,

quae vim. suam invictam ad animos eorum adhibet (— "gratia irresistibilis") eosque regenerat. Quam qui acceperit, vitae salutisque aeternae particeps erit. Sed ejus non omnes com- potes fiunt; de "massa enim perditionis" pro sua dementia

et misericordia Deus eligit nonnullos, tamquam quaedam "vasa misericordias", qui salutem consequantur, quod consilium

divinum prcedestinatio vocatur eos scilicet, in quibus gra¬

tia "prcevenienti seu operanti seu antecedcnti" fidem et per

eam amorem facultatemque boiium concupiscendi excitavit,

quos deinde gratia sua "cooperanti seu consequenti" in quovis

bono facinore perficiendo adjuvat. Reliquos vero projustitia

sua, tamquam "vasa quaedam iVie", aeternae condemnationi, quam' meriti sunt, derelinquit. flaec est reprobatio, cui non

ca vis subjicienda est, ut Deus quenquarn prcedestinatione con- demnasse putetur. Causa autém, cur liaec gratia non Omni¬

bus, sed quibusdam tantuiu reservetur, nusquam, nisi in li-

bero quodam Dei consilio ("Decretum absolutum") sancto illo quidem, sed inexplicabili, quaerenda est.

(11)

Pelagius suam rationem \ixdum exstruxerat, quum Ati- yustinismo tota eversa est. Tam constanter lantoque impetu ineptiis illius occurrit Ecclesia Occidentalis, ut jam annis 412

et 416 Synodis illis Carthayinensibus et deinde anno 418 Con-

cilio illo Generali, quod et ipsum Carthayine liabitum est, Pelagianorum ratio, prorsus refutata, falsa judicareturj quod judicium deinde Zosimns Episeopus Romanus Epistola tracto-

ria sua sanxit ratumque fecit. Eodem modo Concilio illo Oe- cumenico, quod anno 451 Ephesi liabitum est, improbata est Pelagiana hseresis, quamquam neque tunr neque deinde

vera et germana ratio Augustini, aeque in Orientis, quam iu

Occidentis partibus invaluit.

Sed ea, quae vicit, ratio, quamquam maximam partem

hominis vere Christiani sui rerumque divinarum conscientiam excussit, et Augustinus ipse, vitae timens, multis cautionibus,

quas saepe interponebat, eam molliverat58), magnam tarnen

et ab Evangelii lenitate longe alienam asperitatem continebat,

quum Augustinus ea, a quibus profectus erat, rationi suae maxime consentaneo modo, pressius urgeret, et, quo nihil

est atrocius, contenderet, peceatum et ea mala, quse pecca- tum necessario consequuntur, in nonnullis, quippe quibus non satis efjicacem yratiam tribueret Deus, remanere. Potuerant omnino, id quod deinde fecit Ecclesia Lutherana, hane atro- citatem effugere et removere, ne paullulum quidem funda- inentüm, quo nitebatur Augustiniana ratio, labefactantes,,sed

neque constantia, quam retinuerat semper Augustinus, neqn«

summa auetoritas, qua florebat nomen ejus, id tum pati vi- debatur. Hoc modo exstitit alia quaedam, huic diversa, ratio,

eorum, qui, postea Semipelayiani vooati, quamquam interhas

7

*4) De dono persev. c. 22.

(12)

duas, quas supra adumbravimus, raliones, tamquam arbitri quidam, medium tenere sibi videbantur, tarnen re ipsa pro-

pius ab illa absunt in eamque propendent. Ila enim miscent

et consociant lmmanam vim cum divina, ut neseiam, an aeque

vere Christiana pietas, atque Augustinismus, ab illorum ra- tione abhorreat.

Nam Semipelagianorum secta, cujus princeps auctor Jo¬

hannes Cctssianus abbas habetur, quamquam animi humani naturam, tum primo Adami peccato, tum peccatis postero-

riim ejus conlinuatis, debilitatam et fractam esse concedit, negat tarnen, liberum arbitrium esse omnino amissum; nam etiamnune homini integrum est eligere i. e. potest bonum

velie. Id ex eo apparet, quod, sine ullo gratiae divinae af- flatu, in aniino ejus possunt gliscere "initia bonae voluntatis",

bonaj cogitaliones, "pia desideria", quin etiam prima fides.

Gratia vero divina, simul ut initia illa, qualiacunque sunt, conspexit, ea nutrit, succendit, auget. Pro bac fide liomi-

num et accipiendi facultate, in iis exercet Deus gratiam sin- gularem, quae quamquam ad mancas et debiles eorum vires sustinendas opus est, tamen numquam nisi "cooperatur" cum

libero arbitrio, et semper "resistibilis" est. Semipelagianis igitur placet, etiam si desit facultas bonum perfieiendi, tamen

non deesse voluntatem.

Post multa et diuturna certamina, ex quibus Semipelagi-

anismus interdum superior discessit et ad tempus victoriam exercuit53), victus est tandem Synodis illis Arausiensi et

53) Ita Concilia, Arelate et Lugduni (472—47S) habita, acerri-

iituiu Augustinismi propugnatorem Lucidum presbyterum condemnarunt,

doctrinam autem semipelagianam, quam in libris suis "de gratia Dei

et humanae mentis libero arbitrio" proposuit Faustus Episcopus, facil«

probarunt.

References

Related documents

ne, aflerto Dei concurfu ad maias hominum a&iones, aliqua peccati culpa in Deum redundet: Dei enim aåio , qua concurrit, eft illimita-. ta & indifferens, homo veroillam

Kammarrätten har, utifrån de utgångspunkter som domstolen har att beakta, inget att invända mot de förslag som presenteras i utredningen. Detta yttrande har beslutats

Deus, limitato quod ad hominis naturam intelle&u fiiam comprehendi infinitam attinet, non poteft, neque adeo fumma ejus magnitudo adaequa-.. tam admittic perveftigationem: Scd

ad peccatorem\ quod attinet, centum annos natus metkdtüus

quam irae , maluit obtemperare, Quid, quod idem Agefilaus non folum in Groecia hoc fecit, ut templa. Deorum fanéla haberet: led apud barbar os

priüs in ufbemredire, qvam viri'facti eflent, lege erat. cautum. Qvid, qvod deledtum inter

cumkantis coronae, quem tanro quidem opere nn- kelat, obtinere queat. Atque hoc ftudio, uc slia.. I ) j c t. taceam momenta longe plurima; maximam Oratori fpondet, dummodo reöe

ftellas omnes ambitu fuo includat; antiqvas tarnen veter^m imagines potiori retinemus jure, qvod fic fa-.. cilius recentiorum obfervationescum antiqvis monu-