• No results found

ECCLESIAM REFORMANDI STUDIO

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Share "ECCLESIAM REFORMANDI STUDIO"

Copied!
12
0
0

Loading.... (view fulltext now)

Full text

(1)

o

.

DE VJGILANTII

ECCLESIAM REFORMANDI STUDIO

DISSERTATIO,.

QUAM

VENIA MAX. VEN. FACULT. THEOL. UPSAL.

PRAESIDE

CHRIST. ERICO FAHLCRANTZ,

PHIL. ET THEOL. DOCT.

THEOL. PROFESS. REG. ET ORD. KALSEN.

PRO CANDIDATURA THEOLOGICA

P. P.

IA C OB. UD ALB. SEGEBSTEDT,

PHIL. MAG. STIP. BANER.

IN AUDIT. GUSTAV. DIE XV IUNII MDCCCXXXIir.

Η. Ρ. M. S.

w\wvwvvwwvwvwvv\A.vwwA,wvwvvww\wvwvwvwv

HOLMIAE,

EXCUDEBAT IOHANNES HÖRBERG,

MDGCGXXXIII.

(2)
(3)

DE VIGILANTII

ECGLESIAM REFORMANDI STUDIO.

Jlisse vitae religiosae gradus infinitos, quibus sapientiae,

bonitatis et maiestatis divinae fastigium quantulumcumque assequi possit natura humana, omnis docet religio. Esse

quoque apud Deum in coelis sanctos, eosque venerandos, utpote qui insignes religionis praecones et heroes celebren-

tur, pio cuivis Christiano intime persuasum est. Praeful-

gent nobis, saeculo addictis et imbecillitatis humanae atque imperfectionis consciis, exempla ista sanctioris vitae ra- tionis, religiöse reverenda, amanda et collaudanda. Ma-

nifestavit se in iis Deus magnum et admirabilem, prae- sentem et potentem, documenta exhibens sempiterni in

suos praesidii et tutelae, regiminis, sapientiae et gratiae

suae, numquam defuturae. Magna dona largita est suis

sanctis bonitas divina, quorum memoria a nobis rectissime

colitur, cum ipsi fidem eorum, spem atque amorem, pa- tientiam et reliquas virtutes assidui imitemur, et vivida contemplatione sortis eorum beatae ac nunc beatissimae,

communionem quandam iiscum iam in his terris praesen-

tiamus. Haec nos docet Scriptura Sacra, eique consentiunt

(4)

primorum ecclesiae Patrum testimonia J). Una voce prae-

cipiunt, Deum solum, Patrem, Filium et Spiritum San-

ctum, praeter eum vero neminem et nihil, esse acloran- dum; angelos autem et sanctos, eorumque imagines et re-

liquias, vim certe in Iiis divinum, quodam modo ador-an-

dam, invocandam, vel ullo externo cultu prosequendam,

constanter infitiantur 2). Cito tarnen dcgeneravit ingenua

ι) ι Cor. 2,9· ι3, ι 2. i5, 53. 54· 1 lob. 3, 2. "Si etiam extra corpus positi, veJ sancti, qui cum Christo sunt, agunt aliquid et

laborant pro nobis ad simüitudinem angetorum, qui salu tis nostrae ministeria procurant, habeatur hoc inter occulta Dei, ncc chartulae committenda, mysteria." Origenes, in Rom. libr. 2. "Sanctos nos babentes ad exemplum et videntes eorum per Spiritum Sanclum

forlia facta, armamur ad proelium spiritale et adversus spiritalia nequitiae in coelestibus miÜtamus." Orig. in Nura. hom. 26,

2) Matth. IO· Col. 2, 18. 19. "Praescriptum est nobis coe- lesti lege, ne quem alium adoremus., praeter unicum illum legis ipsius auctorem Deum. Magnum nefas est, adorare aliud praeter-

quam Deum, qui condidit coelum et terram." Tertull. Apolog.

cap. 17. "Omnera precationem atque orationem, omnem obsecra-

tionem et gratiarum actionem Deo, summ o rerum omnium Domino, deferre decet." Orig. contra Gels. Üb. 5. cap. 16. Tov μεν yx^

Χξίστον, υιον οντοο του θεου, 7ϊξοσκυνουμεν τους $ε μοοξτυςχς,

ως μχ^ητας του Κυ^;ου και μιμητχς, άγχπωμεν άζιως, ενεν,οο

ευνοιχς οονυποίξοοβλητου της εις τον ιΰιον βχσιλεχ χ,χι τΛΟίλον' ων ysvoiTo γ.χι ημχς συγΑοηωνους τε κοοι συμμοο$ητοος yEV€&&cti. Euseb. hist. eccles. üb. 4· cap. i5. "Nos martyribus nostris

non templa, sicut Diis,sed memorias, sicut hominibus morluis,q.uo-

rum apud Deum vivunt spiritus, fabricamus. Nec ibi erigimus alta- ria, in quibus sacrificemus martyribus: sed uni Deo et martyrum et

nostro sacrificium irnmolamus. Ac quod sacrificium martyres, sicut

(5)

5

cbristianismi indoles, saeculo iam quarto plurimos genlb

lium errores, mutatis formis et nominibus, in ecelesiam recipiens. Corpora defunctorum hoe aevo, ut instrumenta

aniniae in augustiorem vitam resurrectura, pie et reverenter aedibus sacris condebantur, et sepulera inprimis martyrum

templorum ornamenta fuerunt. Motis bac religione ani- mis, accidit interdum, ut bomines, qui vel mente aut opi-

nione aegrotabant, vel morbo quodam corporis verc lalx>

rabant, his locis ex improviso sanarentur, et conseientiae

scelestorum territae ad facinora patrata coniitenda addu-

eerenlur. Eiusmodi miracula ossibus quoque et reliquiis

-sanctorum et martyrum debita credebantur, quoruin ad-

•«pcctus et eontactus in saeculum enerve et superstitiosum

maximam vim babuerunt 3). At non substitit in credula

hornines Dei, qui mundnni in eins confessione vicerunt, suo Ioco

et ordine nominantur, non tamen a sacerdote, qui sacrificat, in-

vocanlur. Deo quippe, non ipsis, sacrificat, quamvis in memoria sacrificet eorum.

Honoramus memorias martyrum, ut ea celebri-

tate et Deo vero de illorum victoriis gratias agamus, et nos ad imi¬

tationen! talium coronarum et palmarum, eodem iuvocato in auxi- Jium, ex eorum memoriae χ-enovatione adbortemur." Augustinus, de Civit. Dei, lib. 22. cap. ro. et lib. 8. cap. 27.

3) Quo cessit hand ita multo post veneratio reliquiarum, habeas

ex epistolis Gregorii Magnit "Serenitas vestra caput S. Pauli Apo-

stoli aut aliud quid de corpore ipsius, suis ad se iussionibus a me

praecepit debere transmitti. Maior me moeslitia tenuit, quod illa praecipitis, quae facere nec possum, nec audeo. Nam corpora SS.

Petri et Pauli App. tarxtis in ecclesiis suis coruscant miraculis alque

terroribus, ut neque ad orandum sine magno illuc terrore possit

accedi.

Sed quia serenissimae Dominae tam religiosum deside-

(6)

6

prodigiorum iide vanitas opinionum; linxit sibi etiani, de-

functos martyres et sanctos pro yiventibus fidei sociis apud

Deum intercedere, et vota atque supplicationes illis, ad

instar honoris divini, frequenter instituit. Eo tandem eva-

gabatur religiosus furor, ut cerei in cultum eorum ad al¬

taria interdiu accenderentur, et yigiliae in delubris, effre-

natae licentiae et flagitiis omnigenis fa ventes, ante festa

eorum, solenni pompa in morem gentilium celebrata, age-

rentur. Multum abfuit, ut hi vel his similes errores sese

probarent ecclesiae tunc temporis doctoribus, qui iisdem

magna et clara voce saepius oblocuti sunt. Cohaeruit au-

tem cultus martyrum cum polytheismo gentilium tot vin-

culis, ut doctores, ingenio proselytorum quadamtenus in- dulgentes, in eo temperando magis, quam abrogando, ope-

ram navaverint. Veras rationes, quibus nitatur veneratio

testibus fidei tribuenda, exponere conati, sperabant fore

ut ea, inträ limites suos regressa, habitum indueret cliri-

rium esse vacuum non debet, de catenis, quas ipse S. Paulus Λρ.

in collo et in manibus gestavit, ex quibus multa miracula in po-

pulo demonstrantur, partem aliquam vobis transmittere festinabo,

si tarnen hane tollere limando praevaluero." Lib. 4· eP· 3o. ad

Conslantinam Augustam. "Clavem parvulam a sacratissimo b. Petri

Ap. corpore vobis pro eius benedictione transmisimus, in qua inest

ferrum de catenis eius inclusum, ut quod collum illius ad marty¬

rium ligaverat, vestrum ab omnibus peccatis solvat. Crucem quo-

que dedi latori praesentium vobis offerendam, in qua lignum Do-

minicae crucis inest, et capilli b. Ioannis Baptistae. Ex qua Semper solatium nostri Salvatoris per intercessionem praecursoris eius ha-

beatis." Lib. 9. ep. 12a. ad Recharedum regem.

(7)

τ

stianismo conformem. Åt corripuit ipsos tandem fluctus plebeculae, quae, sensihus addicta et speciei rerum, deos

iam coluit, non Deum, donec, invalescente more maiorum

et saeculorum auctoritate, sisti non posset. Torrenti su¬

pé rstitionum, non his solum superabundanti, obviam se tu-

lit Vigilantius, vir acrioris ingenii, sincero tamen ille stu¬

dio religionis emendandae accensus. "Quid necesse est,"

inquit, "te tanto honore non solum honorare, sed etiam

adorare illud nescio quid, quod in modico vasculo trans-

ferendo colis? Quid pulverem linteamine circumdatum ad-

orando oscularis ? Prope ritum gentilium videmus sub prae- textu religionis introductum in ecclesias, sole adhuc ful¬

gente moles cereorum accendi, et ubicumque pulvisculum

nescio quod in modico vasculo pretioso linteamine circum¬

datum adorant. Magnum honorem praebent huiusmödi ho-

mines beatissimis martyribus, quos putant de vilissimis

cereolis illustrandos, quos agnus, qui est in medio throni

cum omni fulgore maiestatis suae illustrat. Vel in sinn Abrahae, vel in loco refrigerii, vel subter aram Dei animae apostolorum et martyrum consederunt, nec possunt suis

tumulis, et ubi voluerint, adesse praesentes. Dum vivi-

mus, mutuo pro nobis orare possumus, postquam autem

mortui fuerimus, nullius est pro alio exaudienda oratio.

Ergo cineres suos amant animae martyrum, et circumvo-

lant eos, semperque praesentes sunt, ne forte, si aliquis

precator advenerit, absentes audire non possint? Signa at-

(8)

8

que virtutes, quae in basilicis martyrum fmnt, incredulis

prosunt, non credentibus. — Ii melius faciunt, qui utun-

ttir rebus suis, et paullatim fructus possessionum suarum

])auperibus dividunt, quam illi, qui possessionibus venum-

datis semel omnia largiuntur. Si omnes se clauserint et fue-

rint in solitudine, quis celebrabit ecclesias, quis saeculares

homines iucrifaciet, quis peceantes ad virtutes poterit colior- tari"4)? Haec omnia sunt, e scriptis Vigilantii verbum de ver-

bo expressa, quae nobis tradit Hieronymus, unus sententiarum

viri relator idem ac disceptator. Addit, cum "appellavisse

cinerarios et idololatras, qui mortuorum bominum ossa vene-

rentur J)j negavisse, martyrum sepulcra veneranda; dixisse,

damnandas esse vigilias, nuinquam nisi in Pasclia alleluia

cantandum, continentiam liaeresin, pudicitiam libidinis se¬

minarium. Prohibuisse demum, Hierosol'ymam in usus san-

ctorum aliqua sumtuum solatia dirigi; hoc enim unumquein-

que posse in patria sua facere, nee pauperes defuturös, qui

ecclesiae opibus sustentandi sint" 6). Dolendum est, quod

nihil nobis suppetat eorum, quae historiae Vigilantii illu-

strandae inserviant, nisi quae paucissima e scriptis Hiero-

nvmi, zelo et fervore saepius exacerbati, petenda supersint.

Ex his coniicerc licet, illum patris, ut videtur, cauponis

negotio aliquamdiu operam dedisse, antequam in studia

4) Lib. adversus Vigilantium, in Opp. Hieronymi, T. 2. pagg.

407 — 4ό9 passim, edit. Marian. Victor. Paris. 1643.

5) Hieron. Ep. 53. ad Ri pari um presbyterum, 1. c. pag. 4°4·

β) Lib. adversus Vigilantium, J. c.

(9)

9 ecclesiastica uteumque mature incubuerit 7). A Sulpicio Se-

vero ad Paulinum, episcopum Nolanum, missus, cum hoc

arctam contraxit familiaritatem, et in Galliam redux, pres- byter ordinatus fuit. Acceptis a Paulino litteris commen- datitiis ad Hieronymum, Palaestinam peregrinaturus adiit,

et benigne ibi ab Hieronymo receptus est 8). Iterum re-

versus in Galliam, inde Barcinonem commigravit 9). Sta-

tim xrero post discessum ab Hieronymo iacta sunt semina dissidii, quod nomen Yigilantii nota haeretici, per multa

saecula diffamati, adspergeret. Nimium Hieronymi studium

in errores quosdam Origenis coarguens, in patriam regres-

7) "Aliud a parva aetate didicisti, aiiis assuetus es disciplinis.

JVon est eiusdem hominis, et aureos η um mos et serip turas probare, degustare vina, et prophetas et apostolos intelligere." Hieron.. Ep.

y5. adversus Yigilantium, 1. c. pag. 6o5. "Ille Romanae ecclesiae

auctoritate damnatus inter phasides aves et earnes suillas spiritum eructavit; iste caupo Galagurritanus miscet aquam vino, et de arth- fveio pristino suae venena perfidiae catholicae fidei sociare conatur, dum inier phialas philosophatur, et ad placentae liguriens psalmo-

rum modulatione mulcetur." Lib. adversus Vigil. 1. c. pag. 407.

8) "Sanctum Vigijanlium presbyterum qua aviditate susceperim,

melius est ut ipsius verbis, quam meis discas litteris. Quasi prae- tereuntem et festinantem paullulum relinui et gustum ei nostrae amicitiae dedi, ut per eum discas, quid in nobis desideres." Hieron.

Ep. i3. ad Paulinum. 1. c. pag- 108.

9) De hoc Gennadius: "Vigilantius presbyter, natione Gallus, in Hispania Barcinor.ensis parochiae ecclesiam tenuit. Scripsit et ipse

ze-!o quidem religionis aliqua, seductus humana laude, et praesu-

mens supra vires suas; horno lingua polilus, non sensu scriptura-

riini exercilalus, exposuit pravo ingenio secundam Danielis visio-

nem, et alia locutus est frivola." u

(10)

10 /

sus, libellos quosdam in eum et amicos eius composuit.

Epistolam tum in Yigilantium intendit ille, qua istas hae-

reticae pravitatis criminationes sollerter quidem, at non sine acerbitate et cavillationibus, repellit IO). Cum yero

aliquot postliaec annis sententias, quas ex Hieronymo du-

dum citavimus, hisque consimiles alias multis assentienti-

bus pronuntiavit Yigilantius, vehementior exarsit pugna.

lam non suas, verum totius ecclesiae catliolicae partes agere sibi visus Hieronymus, omnia congerit, quaecumque ad

usus receptos defendendos vel minimum facerent. "Hono-

ramus," ait, "reliquias martyrum, ut eum, cuius sunt mar- tyres, adoremus. Honoramus servos, ut honor servorum

redundet ad Dominum, qui ait: qui vos suscipit, me sus- cipit Ix). Mortuum suspicaris et iccirco blaspbemas. Lege evangelium: Deus dbrciliamj Deus Isacic} Deus Icicob non

est Deus mortuoruni3 secl vivorum l2). Cereos accendimus,

ut noctis tenebras hoc solatio temperemus, et vigilemus ad lumen, nec caeci tecum dormiamus in tenebris. Quod si

10) In exegesi Dan. 2, 45· ausis excidens Vigilantius, ab Hiero-

nyruo bis verbis corngitur: "O praecidendam linguam, ac per par¬

tes et frusta lacerandam! Age poenitenliam et in sacco versare et cinere, et tantum scelus iugibus absterge lacrymis, si tandem tibi

dimittatur haec impietas, et iuxta errorem Origenis tunc veniam consequaris, quando consecuturus est et diabolus, qui numquam

plus, quam per os tuum, deprehenditur blaspbemasse." Hieron. Ep.

75. ad vers us Yigil. 1. c. pag. βοβ.

11) Matth. 10, 40.

12) Marc. 12, 26. 27.

(11)

υ

aliqui, propter imperitiam et simplicitatem saecularium

liominum, vel certe religiosarum feminarum, hoc pro ho»

nore martyrum faciunt, quid inde perdis? Causabantur quon- dam et apostoli, quod periret unguentum, sed Domini voce

correpti sunt13). Tu apostolis vincula iniicies, ut usque ad diem iudicii teneantur custodia, nec sint cum Domino

suo, de quibus scriptum est: sequuntur agnum_, quocum- que vadit 1 4) ? Si agnus ubique, ergo et bi, qui cum agno sunt, ubique esse credendi sunt. Si apostoli et martyres,

adhuc in corpore constituti, possunt orare pro ceteris, quan- do pro se adhuc debent esse solliciti, quanto post Coronas, Victorias et triumpbos?" Haec sunt, quae maxime moderata

ad versario suo regerit Hieronymus, caeco alibi impetu in

eum invectus. Yidetur in id potissimum esse enisus, ut

abusibus et vitiis aevi sui speciem quandam et cum Scri- ptura Sacra convenientiam compararet, quae si redarguere

et acriter cobibere conatus esset, consultius omnino egis-

set. Yictoriam tum quidem facilem reportavit, quippe

cui, ingentibus posterorum laudibus cumulato, consentiret

omnis ecclesiae ritus atque disciplina. Crevit interea per multas aetates monstrosum superstitionum agmen, antequam scintillae, a Yigilantio proiectae, in flammas et incendium erumperent. Undecim praeterirent, oportuit, saecula, qui¬

bus messi maturescerent sparsa in agrum Domini zizania,

13) Matth. 26, 6 — i 3.

14) Apoc. 14, 4·

(12)

I 2

donec veriori sensu, quam olim Hieronymus, praedicaret

ecclesia: iam securis ad radicem arborum posita est.

Omnis enim arborj cjuae non facit fruetum bonum, exci-

detur et in ignem mittetur19).

15) Matth. 3, 10. quo claudit Hieronymus Ep. 53. ad Riparium,

adversus Vigiiantium compositam, 1. c. pag. 4o5.

References

Related documents

När din apparat slås på och när du håller knappen för automatisk ventilation ( ) och timerknappen ( ) intryckt i cirka 5 sekunder hör du ett varningspip från din

När din apparat slås på och när du håller knappen för automatisk ventilation ( ) och timerknappen ( ) intryckt i cirka 5 sekunder hör du ett varningspip från din

HNRS system (Hybrid eller Hans) med FIA eller SFI-klassning och bälten enligt TA-PRO 11.7. Använder man Simpson Hybrid S så är original 3-punktsbälten godkänt. 11.9

mazivo pro loziska Loziskovy domek 1x6 mesicu. mazivo

Je-li napˇr´ıklad moˇzn´e zohlednit pozici c´ılov´eho zdroje v˚ uˇci nahr´avac´ımu zaˇr´ızen´ı, coˇz je i pˇr´ıpad telefonn´ıch hovor˚ u, je jednou z

• Na vlnité trubky z ušlechtilé oceli Inoflex poskytujeme pozáruční servis na dobu tří let, for- mou výměny vadného výrobku v sídle naší společnosti (přesné znění

Diplomant na základě analýzy současné výbavy vozu A třídy ŠrooA, porovnání systémů konkurenČních vozŮ, analýzy trhu, zákazníka a provedeného

Studijni obor: Textilni a odEvni nivrhiistvi Nizev price: - Z€ stolu do rukY -.. Prici piedloiila studentka: Ad6le Blaikovt Pr6ci hodnotil: