• No results found

(1)/ DE ΙΟνίΝΙΑΝί EGGLESIAM REFORMANDI STUDIO DISSERTATIO, QUAM VENIA MAX

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Share "(1)/ DE ΙΟνίΝΙΑΝί EGGLESIAM REFORMANDI STUDIO DISSERTATIO, QUAM VENIA MAX"

Copied!
12
0
0

Loading.... (view fulltext now)

Full text

(1)

/

DE ΙΟνίΝΙΑΝί

EGGLESIAM REFORMANDI STUDIO

DISSERTATIO,

QUAM

VENIA MAX. VEN. FACULT. THEOL. UPSAL.

PRAESIDE

CHRIST. ERICO FAHLCRANTZ,

PHIL. ET THEOL. DOCT.

THEOL. PROFESS. REG. ET. ORD. KALSEN.

PRO CANDIDATURA THEOLOGICA

P. P.

IOHANIVES ISAACIS HÅHL,

PHIL. MAG. RECT. SCHOL. VIC.

IN AUDIT. GUSTAV. DIE XV IUNII MDGCGXXXIII.

Η. Α. M. S.

HOLMIAE,

EXCUDEBAT 10HANNES HÖRBERG,

MDGCGXXXIII.

(2)
(3)

—<—m/m/ '

DE ϊΟνίΝΙΑΝΙ

ECCLESIAM REFORMANDI STUDIO.

Inter primos religionis cliristianae cultores, quin etiam,

iit visum fuit nonnullis, inter Apostolos ipsos dissensus quidam exstitit de nexu intimo, quo cum fide bona opera

coliaereant *). Patrum autem sequentium alii fidei soli, operibus alii plus iusto tribuerunt virium ad regeneratio-

nem hominum efficiendam atque conversionem, sed utrique

verbis potius, quam re ipsa, dissidere censeantur. Fides

enim, quae vera sit et salvifica, bona opera necessario

gignit, baud secus ac terra, sole calefacta, flores profert

frugesque 2). At decursu temporis invaluit operum, quae

bona dicebantur, quamquam e fide non essent profecta,

maior dignatio. Saeculo iam secundo coelibatus singulari

j) Notissima est discrepanlia, quam inter epistolam ad Rom. et epistolamJacobi interesse observarunt nonnuIJi, et in eorum numero

Lutherus. Qui autem alteram ad alterius confutationem compositam

opinantur, perperam iudicant.

2) Αιχοοιοσυνη Θεου, hoc πίστεως ΊησουΧςιστου, είς παν-

τας neu hr; 7toc\rocs τους πιστεύοντας. Rom. 3, 22. seqq.

πιστις χούξις Των εςγων νεκξοο εστίν. Jac. 2, 20. "Eorum ope¬

rum, quae revera bona sunt, mater et fons est ipsa fides." Form.

Conc. art. φ

(4)

lionore fuit insignis; iciunia, quae preces ct festa anteee- devent, commendata; martyrium baptismo aequale habitum,

natalitiorum vice celebrandum. Saeculum tertium, longam

munerum sacerdotalium seriem connectens, large protulifc mysteriå, exorcismum, castigationes corporis, opera super-

erogationis, et quaeque fuerint bis similia. Tempus vero,

quod saeculis quarto et quinto cum dimidio sexti conclu- ditur, eo memorabile conspicitur, quod tunchabitum suum

externum, tum disciplmam quoqueinternam effinxit ecclesia

catholica. Hoc enim tempus, conciliis oecumenicis insigne,

yirtutum et in ecclesiam meritorum prodigum, yitiis idem

et abusibus eminet prodigiosum, quippe quorum tot tan- taque in ecclesiam recepta non alia vidit volventium anno-

rum series. Longum esset, universamsuperstitionumrecen-

sere cohortem; sufiiciat nominasse immodicum episcoporum dominium, vitam monastieam, miraculorum insolentiam,

cultum martyrum 3). Fieri tarnen non potuit, quin viri quidam sanioris iudicii, ecclesiae iam misere depravatae lugentes ruinam, surrexerint, ut ea saltem doctrinae fidei-

que menda, quorum yel foeditas vel vecordia spectatissima

esset, refellerent et redarguerent. Hos inter fuit lovinia-

nus, de quo, in Italia initio saeculi quinti yitam agente,

nihil fere novimus, nisi quae ex scriptis adversariorum,

3) De martyrum cultu efr. Ambrosii epislolam 22. ad sarorem.

De cultu Mariae cfr. Hieronymi libr. adversus Helvidium, Ambrosii

ep.4?. ad Siricium Papam, et Walch, Ketzergeschichte. Ρ. 3. pag.

577. seqq.

(5)

ad cum impugnandum compositis, ideoque perparvae, ut

temporibus illis, fidei et dignitatis, hauriri queant 4). Cu¬

jus in "vesanas, absurdas et perversas sententias" acerbius

invectus Hieronymus, quem doctrinae et auetoritatis laude insignem per saecuia admirata est ecclesia atque venerata,

summam earum in sex classes disponit. In argumentolibri primi adversus Iovinianum dieit: "lovinianus, primummon-

aelius, postea clericus dives, asscrebat: 1:0virgines, vidua§_,

maritatas ciusdem esse meriti, 2:0 vere baptizatos haud

posse relabi in peecatum, 3:o nihil distare inter vescentem

eibis et ieiunantem, 4:o *n regno coelorum par omnium

fore praenxium, 5:o omnia peccata esse paria, 6:0 Mariam,

iesu matrem, pariendo corruptam fuisse."

Initio saeculi secundi, cum adhuc inter Cliristianos 4) Imaginem Ioviniani, quam haud dubie deformatam ρiη git Hieronymus, habeas: "Descripsit sermo Apostolicus 2 Petr. 3, 3.

Iovinianum Joquentem buccis tumentibus et inflata verba trutinan- tem, repromittentera in coelis Jibertatem, cum ipse sit corruptionis

servus atque luxuriae, canis revertens ad vomitum suum; nam cum xnonachum se esse iactitet et post sordidam tunicam etnudos pedes

et cibarium panem atque potum, ad candidam vestem et nitidnm cutem, ad mulsum et elaboratas carnes, ad iura Apitii et Paxami,

ad balneas quoque ac fritillas et popinas se conferat: manifestum

ost, quod terram coelo, vitia virtutibus, ventrem praeferatChristo,

et purpuram coloris eius putet regna coelorum. Et tarnen iste for¬

mosus monachus, crassus, nitidus, dealbatus, et quasi sponsus Sem¬

per incedens, aut uxorern ducat, ut aequalem virginitatem nuptiis probet, aut, si non duxerit, frustra contra nos verbis agit, cum opere nobiscum sit." Lib. r. adversus lovin, in Opp. Hieronyrai,

T. 2. pag. 343. edit. Marian. Victor. Paris. 1643.

(6)

6

viguit sincera fides et cum fide pietas, adeo ut tota vita,

quantum fieri potuerit, Deo sacrata esset, coelibatus in

magno honore esse coepit, nondum tamen decretis qui-

busdam vel legibus restrictus aut iniunctus. Multi epi-

scopi et doctores a nuptiis abstinebant, vel si iam duxis-

sent uxores, iisdem repudium remiserunt. Saeculo autem quarto, cum insolens coenobitarum furor, ab Oriente orsus,

omnium animos rapuisset, et doctorum illustrium curaatque

consensu, turbinis instar, per dimidium ferme Europae va¬

gatus esset, maiori identidem laude extollebatur coelibatus.

Crediderunt liomines rudes et profani, pietatem dignita-

temque sacerdotalem servari non posse, nisi accederet con-

tinentia coenobiorurn, unde mox originem duxit opinioilla

perversa, quae omnibus ordinis sacri membris coelibatum

imposuit, "nam qui in episcopatu filios faciat, non quasi

vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur" s). A qua in

naturam humanam et oeconomiam divinam violentia ab¬

borrens Iovinianus, coelibatui adversatur, et nuptias "bo-

num Dei institutum" appellat, multa ad sententiam suam coniirmandam ex vetere et novo Testamento afferens ar¬

gumenta 5). At citato i Cor. η. Hieronymus matrimonium,

damnat, contendens, "nuptias perversam rem esse, cui ta¬

men qualitercumque ignosci potest" 7). Cum 1. c. versu

5) Hieronymus, I. c. pag. 338.

β) "Omnes Patriarchae uxores duxerunt; Sara maledicta steri-

iis, benedicta post partum." Gen. 2, 24. 1 Tim. 2, i5. 4? 3. 5, \\.

7) Ep. 22. ad Eustoch: de virginitatis custodia.

(7)

7 η. kgitiir: $ελω yag παντοίε άν&ξωπουε είναιωε και εμαυΐον, exclamat Hieronymus: "beatus, qui Paulo similis erit; fe- lix, qui audit Apostolum volentem, non ignoscentem.'"

Causam vero durioris buius effati Paulini in eodem capite

v. 2g. seqq. expositam habemus, ubi Paulus tantummodo propter calamitates et mala temporis proxime instantis suos monet, ut sese a nuptiis abstineant. lovinianus, comme-

morans plures Apostolos maritos fuisse μη ουκ εχομεν

εξουσιαν οί^ελφψ γυναίκα πεξία^ειν ωε και οι λοιποί οίποστολοι

etc. ι Cor. 9, 5. ab adversario suo responsum tulit,

quo verba citatasensumgenuinum prorsus amittunt 8). Coe*

libatus autem non solurn laudatur, utpote qui animum ad

verum Dei cultum vehementer commoveat, verum etiam dicitur "donum, quod spe meritorum possumus offerre

Deo" s). Cum iam eo ventum erat, ut peccatores ex opere operato gratiam Dei mereri ecclesia pronuntiaret, virgini-

tatern perpetuam ordini meritorum factitiorum mox inseru-

erunt doctores, nam "nuptiae terram replent, virginitas paradisum." Quantis vero exsecrationibus secundae nuptiae damnarentur, cum primae iam adeo essent invisae, facile intelligitur.

Secundam Ioviniani sententiam vere baptizatos liaud

8) "Apostolus dicit de aliis sanctis mulieribus, quae iuxta mo-

rem Iudaicum magistris de sua substantia ministrabant, sicut iegi-

mus ipsi quoque Christo esse factitatum."

9) "Grandis virtutis est, Dei templum essepurissimum, tolumque

se oiFerre holocaustum Domino." Hieronymus, 1. c. pag. 327.

(8)

8

posse relabi in peccatum nullo negotio, ut fas erat,

confutavit Hieronymus. Provocat Iovinianus ad i Ioh. 3,

9: 7Γ«ί o ysysvvvifjLSVos εκ Θεου άμαξτιαν ου 7Tctsi, ex quo diclo perperam sine dubio concludit, "omnes, qui tentati

fuerint, aqua et non spiritu esse baptizatos." Locus autem

citatus vitam hominis vere conversi et regeniti respicit,

non vero baptismi eilicaciam; nee ulla a vitiis immünitas

in bac vita inveniri potest, cum tolli nequeat peccatum originale, et ad mortem usque debelletur caro in spiritum

rebellis. Rom. 7, 15. seqq. Bene itaque Hieronymus: "post baptisma posse peccari, frustra enim liabemus advocatum

Iesum Christum, si peccari non potest."

Male autem idem virtutes humanas e fönte turbido derivans, flebilem intellectus languorem in impotentiam

trahit, et nimio affectatae pietatis amore abreptus, rationi

humanae omnem vim atque auctoritatem ad carnem coer- cendam et Christo vindicandam denegat. Urget inhuma-

nam corporis castigationem et frequentia ieiunia, utpote

"adminicula sanctitatis" IO). Ieiunia ista christianorum primi ante preces et festa quidem servabant, minime ta¬

rnen necessaria ducebant; Hieronymus vero mortificatio-

nem carnis principium ponens cuiusvis studii sublimioris,

statuit: "ieiunium non esse perfectam virtutem, sed cete-

rarum virtutum fundamentum" TI). Cui superstitioni op- 10) Ep. 14. ad Celantiam, 1. c. pag. 116. Ep. 16. de Marcella,

1. c. pag. 124. Adversus lovin. Lib. 2.

11) Ep. 8. Ad Demetriadem, 1. c. pag. 64.

(9)

9

ponit Iovinianus: "omnia creata hominibus esse subiecta et

eo facta, ut usui mortalium deservirent: cuncta animantia

aut in cibos hominum, aut in vestitum, aut ad scinden-

dam terram esse creata" etc. Coiicludit argumentationen!

Tit. i, 15: 7ücivrcc κχ&οίξα τοις κα^οοξοις etc. et ι Tim.

4, 3. 4: άττεχεσ$ι%ι βξωμοίτοϋν cl ο Θεος εκτισεν εις με-

ταλη-φιν μετά ευχκοιστια,ς etc. Hieronymus e contrariode-

monstrat, multa animalia a Deo creata esse, quae ne mi¬

nimum quidem utilitatis hominibus afferant 12), Aliudar¬

gumentum desumit e Rom. 14, ubi certe de cibis agitur

evitandis, quorum usus offenderet infirmos iide, haudqua-

quam autem de ieiuniis, quibus gratiam Dei mereamur.

Labefactantur quidem lielluatione et ingluvie vires ut cor¬

poris, ita animi; at affert saepius haud minus noxae da-

mnique inedia atque esuries naturae repugnans. Tribuatur

itaque suum corpori debitum, ut mens sana in corpore

sano negotiis suis recte perfungatur. Hanc ferme fuisse opinamur sententiam Ioviniani, quem tarnen alii corpori

nimis indulsisse putant, ut mire de iis, quae statuerit, discrepant sui censores. Certe cum opinionem superstitio-

sam de merito et necessitate ieiunii refutare vellet, pro- lapsus videtur ad alterum extremum, ita ut simpliciter

negaverit omnem ieiunii et exquisitioris temperantiae uti-

12) "S i orrifie, quod tnovelur et vivit, ad vescendnm factum est,

respondeant mihi, cur elephantes, ursi, Iupi, viperae etc. conditae

sint. Quis hos vel liorum similia eomedit?"

2

(10)

10

litatem 1'). Ex alimentis Hieronymus commendat"olera, po-

ma et legumina, ex quibus tamen satietas vitanda est" 14).

Gonsuetudo ieiunandi ad Paradisum refertur, quia "Adamus accepit praeceptum, ut cetera poma comedens, ab una ar- bore ieiunaret, nam beatitudo Paradisi absque abstinentia

cibi non potuit dedicari." Quantum demum ieiunia ad sa- lutem conferant, ostenditur, cum "per ieiunium possumus redire in Paradisum, unde persaturitatem fueramus expulsi."

Quarta propositio Ioviniani manca est et verbo Dei

minime consentiens; cum enim varia sint peccatorum ge¬

nera, diversi etiam erunt imputationis sive poenarum gra- dus. Et ut quodvis peccatum poena compensabitur tanta, quantam postulet culpae gråvitas, ita etiam erunt gradus

salutis aeternae. At Iovinianus dicit, parem fore salvato-

rum felicitatem, parem damnatorum poenam, "duos esse ordines, ovium et hircorum, iustorum et peccatorum, alios

a dexteris, alios a sinistris. Qui est iustus eripitur, qui est peccator pari devoratur incendio; una salus liberatis, unus interitus remanentibus." Praeterea cum varia est singulo-

rum hominum indoles, dispar peccatorum moles, diversa ad poenitentiam propensio, dum alii volentes a Spiritu

13) Quod etiam observat Chemnitius, Exam. conc. Trident. P.

4· loc. 4· ep. 13. et Walchius, Introd. in libros Symbb. eccies.

Luther, pag. 378.

14) "Sine quatnor sensibus vivere possumus, id est, sine ad- spectu, audifu, odoratu atque complexu, absque guslu tamen et cibis impossibile est, corpus humanum subsistere." Hieronymus,

1. c. pag. 366.

(11)

I I

Dei trahuntur, alii in statu securitatis aut indurationis per- severant, mirum est, Iovinianum statuisse: "nullam esse

inter poenitentes dissimilitudinem." Hieronymus yero, sa- niorem professus doctrinam, diversitatem peccatorum, poe- nitentiae et remunerationis agnovit, et decretum Ioviniani

yocat "veram antichristi praedicationem, quae interIohan-

nem et ultimum poenitentem nullam facit esse distantiam."

Ε novo testamento deinde demonstratur, unumquemque

"gloriam vel damnationem, prout vixerit, reportaturum

esse" 1s).

In prima iam ecclesia controversia orta est de Mariae virginitate perpetua, quam Patres ecclesiastici contra Ce-

rinthum, Carpocratem et Ebionitas anxie et enixe defen-

derunt, ut άνοίμοίξτησιοιν Iesu comprobarent, et cultum di¬

vinum matri eius attribuerent. Sententiam Ioviniani et

cum eo Helvidii cuiusdam, "Mariam pariendo corruptam fuisse," ut impiam et nefariam non solum damnat Hiero¬

nymus, sed religioso studio excitatus eo usque progredi-

tur, ut contendat, "ipsum Iosepbum virginem fuisse per Mariam, ut ex virginali coniugio virgo nasceretur. "Virgo

mansit cum Maria qui meruit Pater Domini appellari" 1 5).

Libros Ilieronymi adversus Iovinianum Pammachus,

15) Cfr. i Cor. 15, 41. Ioh. 14, 2. "Dominus ad discipulos

snos, cjui vultj inquit, mter vos ma/or cssesit omnium minimus.

Si omnes in coelo aequales futuri sumus, frustra nos hic humilia-

iiHis, ut ibi possimus esse majores." Hieronymus, I. c. pag. 377.

16) Ep. adversus Ilelvidium, 1. c. pag. 3iö.

(12)

I 2

amicus eius, cum legisset, ad illum scripsit, se et multos

alios lioc olfendisse, quod auctor iusto propensior in laudes virginitatis, in matrimonium iniquior fuerit; orat itaque,

ut de bis rebus melius informetur. Apologiam ideo libro-

rum aclversus lovinianum instituit Hieronymus in epistolis

suis 5o. et 5a. ad Pammachum, ubi virginitas cum auro,

nuptiae cum argentö comparantur, et coelibatus sacerdoti-

bus iniungitur. Ulterius Apologeticon in epistola 5i. ad

Domnionem composuit, quo "ineptias" Ioviniani iocosepro- fligare, et librorum suorum cum Sacra Scriptura consen-

sum vindicare conatur. lovinianum, lioc modo ab Hiero-

nymo, celeberrimo per totam ecclesiam doctore, damna-

tum mox secuta sunt episcoporum et conciliorum ana-

tbemata. Quare etiam Siricius Papa, ne quid detrimenti

caperet ecclesia, litteris et edictis castigavit "incognitum

sermonem haereticorum, cancri more serpentem, multo-

rum simplicium corda in ruinam tralientem. Unde Apo-

stoli secuti praeceptum, omnium nostrorum tam presbyte-

rorum et diaconorum, quam totius etiam cleri unalata est sententia, ut Xovinianus, Auxentius etc., qui incentores

novae baeresis et blasphemiae inventi sunt,divina sententia

et nostro iudicio in perpetuum damnati extra ecclesiam

remanerent" l7).

17) Epistola Siricii Papae, quae iegitur in Opp. Ambrosii, Episc.

Mediol. edit. Paris. ι66ι. Ϊ. 5. pag. iSqS.

References

Related documents

certe non cupida, mens repetit atque recognofcit, adeoque objefta imaginum eodem modo &amp; ordine percepta fupponit, non vero ideas arbitraria quadam compofitione aut

..ut quis aliad dicat, quam fentiat, dicar fe id fecisfe, quod non fecit* et vicisfim non fecisfe, quod fecit: atque in Ttqu^eaiv eo modo, ut aciliones ejus disfenriant a mente, ut

^andi et disflmulandi, is, quod dixit et fecit, videri vult non dixisfe, atque ideo quum adnionetur de eo, quod antea dixit 4tick^ dicere fojet, memoria Japfus me putas hoc dixisfe

dies feiti, ut, cum aliis fimul, bona, quas nobis prasilitit Deus, grata mente recolamus. His vero peragendis facris, varia quoque adhibentur, quae ut minus necefiarias reputanda

non variac pretium iplum magis, quam Audlores de confticuendo ejus fundamento atque menfura, invipem ddTident. Arifioteles

iive A) Jure Naturali, f. B) Jure Civilis Ex jure natur alt pro- veniunt tres modi dominium adquirendi.. j) Occupatio a) (Fång) cujus fpecies a

tatem, ubi illa, vitiis adfvefaila, mala pro bonis ac!- petit, atque adco veram felicltatis viam deferit, quam. in virtutis iludio minime fucato re&lt;5le

enimTuIlius h) : moreretur prius acerhijfiwa nior te ml Iii es Gracchus , quam in ejus concione• camifex confifteret i quem non modo foro , fed etjam coelo hoc ac fpirttu