DE P Æ DOB A P T I S MO,
QUI DICITUR
DISSERTATIO ACADEMICA,
CU JU S P A R T E M PRIM AM V E N IA M A X. VEN. FA C U LT. TH EO L. UPSAL. PRÆSIDEL A M O M TOM O A M I
PHILOS. ET THEOL. DOCTORETHEOLOG. PROFESSORE REG. ET ORD.
P R O C A N D ID A TU R A T H E O LO G IC A
p. p.
M i».
HENRICHS GUSTAVTS HÜLTMAN
H ISTO R IÆ E C CL ESIA ST. DOCENS
IN AUDITORIO GUSTAV. DIF. XXVI FEBR. MDCCCLF.
n . a. n. s.
U P S A L I A E
EXCUDEBANT REGIAE ACADEMIAE TYPOGRAPHI.
illla te r ia , quam heic tractandam suscepimus, ad id maxime pertinet, ut (de Paedobaptismo, quantum poterimus, exquiramus, utrum possit, nec me possit, dogmatice et historice probari atque defendi. Quam idcirco ele g im u s materiam, quod magna quaestio est e t, ut nostra quidem opinio fte rt, ad nostrorum maxime temporum rationem apta et accommodata. Mdqne eo magis, quod eae opiniones, quae, si constanter ad finem usque {perducantur, ad Paedobaptismum rejiciendum valeant, magis magisque
imvalescere videntur. Re autem ipsa sectae, quae omne jus illius ba
p tis m i tollunt, in plurimas Europae terras diffunduntur, ne dicam de Ame r ic a septemtrionali, terra illa Baptistarum quasi desponsata. Qui autem hiujus generis in patria nostra motus exstiterunt, ii ut brevi et ad tem - pius tantummodo viguerunt, ita nullum doctrinae Baptistarum apud nos Icocum futurum, quia optamus, speramus: neque tamen spei satis confidentes.
Quod ad dispositionem materiae et ordinem attinet, haec praemo-
mere placet. Quum enim ad justam aut non justam Paedobaptismi ra -
tiionem maxime intersit, qualis notio baptismi universi intelligatur; illa a u - tcem notio non possit satis eminere atque exstare nisi habita conditionum ej*jus atque principiorum ratione: existimavimus, in eo praecipue verti n a - tiuram quaestionis, ut prim u m exponatur, quae sententia .de notione et principiis Baptismi nobis videatur verissima; tum quid inde ad
ptismi rationem probandam aut non probandam effici condudique possit;
denique quomodo de hac quaestione Ecclesia antiquissima judicaverit, quod
ipsum ad eam explicandam permagni interest. Et hoc potissimum modo
materiam disponendi eo major nobis causa visa e st, quod ii, qui Paedo- baptismo adversantur, quum argumentationis suae initia repetunt ex ipsius Baptismi notione et conditione, ut nos quidem judicamus, haud recte in tellecta; tum antiquissimae et apostolicae ecclesiae agendi sentiendique ratione, tamquam acerrimo quodam telo, perverse utuntur.
Quod si disputatio nostra non ab omni parte perfecta atque e x
pleta videbitur, id, B. L , non solum virium nostrarum infirmitati attri
buas, verum etiam materiae ipsi, cujus ratio ita est comparata, ut non
tam ea, quae ad res singulas pertinent, quam ea, quae rem causamque
maxime continent, considerari debeant.
Si Baptismus est, sicuti est, Àourçoi' nuhyyeveoiuç xoci dvaxairto-osouç nvevuaiog uyiov (Tit. 3: 5), illud ipsum ponit, hac regeneratione et renovatione homini opus esse ipsumque per se non posse hanc eandem efficere; ita tamen ut ejus gratiae salutaris regenerantisque capax sit, quae in Baptismo exhibetur et a voluntate amoris Dei universali ejusque omnium hominum salvandorum consilio proficiscitur. Proximum igitur est, ut de hoc ipso videamus.
Genus humanum non tamquam concretio aliqua et quasi congeries singulorum hominum est putanda, sed ut totum quoddam et organicum
animantium corpus existimandum. Ea est autem organismi natura, ut
et principium et id, quod ex eo oritur, eandem vim atque naturam habeant: qualis radix, talis arbor itemque qualis arbor, talis fructus. Quod si humanum genus totum aliquid organicum continet, necesse est,
quojad naturum et indolem pendeat ex eo, unde ortum profectumque sit. Quailis p rim u s Àdamus per lapsum evasit, tales omnes ejus posteri na
tu r (d sunt. Peccatum, e protoplastorum perversa voluntatis inclinatione ortuim , per eos in genus universum hominum infundebatur, tamquam ini— •'tiuim ad hominem a Deo abalienandum efficax, principiumque omnia, quae ;ad vitam recte atque ordine degendam, pertinent, funditus evertens: h u -
jjus igitur vis et eventus ad posteros permanarunt. Indoles A dam itica
iper aetates a parentibus traditur liberis: ab ortu inde serpit illa per 'ommium animos et vitas, nec aetatem ullam nec vitae degendae rationem
lexptertem sui esse sinit. unusquisque est en aaçxoç (Joh. 3: 6 cfr.
^Roim. 5: 12). De hac homini connata vitiositate Scriptura Sacra ubique ;fere> testatur. Omnibus enim locis id docet aut sumit, rtjv oixovauv
(UuaiQTiav in nobis causam esse certaminis inter carnem et spiritum in-
fstitmti voluntatisque ejus et studii, quo a Deo aversi nitimur in vetitum iet imeliora quamquam videntes deteriora tamen sequimur (Rom. 7: 7 — 25). <Quaim scripturae doctrinam non singulorum tantum hominum, verum etiam mniwersi humani generis vita atque historia confirmant. Attamen haec non lita dico, quasi Scripturae Sacrae, sua ut veritas agnoscatur, opus sit te - fstimionio et confirmatione experientiae: sed ita, ut imbecillitas, humana
Ihancc ideo requirat affirmationem, ne excusationem quaerat. Quo altior
idilig^entiorque cognitio sui erit, eo magis confirmabit illam Pauli doctri- mami, non solum malam quamlibet appetitionem peccatum esse, sed earum letiarm universarum originem causamque esse e connata humanae naturae ‘vitiositate repetendam *).
1) Q uu m ipitu r R eform atores et Libri nostri S ym bolici, Form ula praesertim Concor- uliæ (Cap. i.) in hac connata vitiositate describenda non laetissimis u tu n tu r coloribusj, irectisssime id faciu n t, utpote non solum verbis Scripturae Sacrae o btem perantes, sed hu im anii etiam anim i n aturam satis experti.
Ex hac generali naturae humanae corruptione et vitiositate neces sario efficitur, ut nulla omnino homini sit facultas, quâ possit ipse per se suisque viribus tollere dissidium inter carnem et spiritum et naturam
suam ad normam regulamque formare. Quod aut numquam fiet, aut
gratia Dei regenerantis efficiendum. Eadem, quae regenerationem homi
nis desiderat, vitiositas in causa est, quamobrem homo ipse eam perfi
cere nequeat. ”Quantum abest, ut corpus mortuum se ipsum vivificare
atque sibi ipsi vitam corporalem restituere possit, tantum abest etiam, ut homo,- qui ratione peccati spiritualiter mortuus est, se ipsum in vitam spiritualem revocandi ullam facultatem habeat’ ‘). l^roi&sv vis donanda;
nam t u v firt t i ç y s r r t j & t ] o v a t & ev * ô v d v r a i u i i d t i v n ] v ß u o i X e i a v r o v
O e o v j — /ut] ti ç y t v v r f t i ] v d u x o ç n u i n v e v / i u i O Q , o v S v v a i u t E i o t X i ï n v si g ir\v ß u o i X t i a v r o v Q t u v (Joh. 3: 3, o). Quae quum ita
sint, patet, hominem in regeneratione sua nullam posse edere activitatem
spontaneam , nedum m eritoriam : omnis enim naturalis hominis activitas
vitiositate ita laborat, ut novae illi vitae sit inimica. Omnis igitur, quae vere appellanda est, vita a Deo proficiscitur, qui omnis vitae fons est
atque origo. Ab eodem quoque nova illa vita emanat, et regeneratio,
quâ hominis salus continetur. In qua adipiscenda nulla homini activitas esse potest; sed p a ssivita s tantum , qua salutem apprehendit et gratiae Divinae non resistit. Hoc quidem loco sunt, qui objiciant, ipsum illud ’’non resistere” actualitatem quandam in se continere, propterea quod n e- que ro resistere neque %o non resistere sine aliqua permotione et agi tatione mentis cogitari possit. Heic autem non quaeritur de tollenda omni animi actione, sed de ea tantum , quae, quia spontane a e st, videri
test continere causam, vel initium vel accessum ad mutationem eam,
quam gratia regenerans eflicit. Et ob id ipsum, quod pristinus homo
interimendus est, apparet, illum ad exsistentiam suam conservandam po tius quam tollendam niti et pugnare. Quapropter illud r o non resistere, quod ab homine ad gratiam accipiendam requiritur, nihil aliud est nisi animi quaedam receptivitas seu passiva quaedam dispositio 1).
Illa autem non modo homini non neganda est, sed potius probe
obtinenda. Vix enim aliter errores Manichaeismi et Determinismi evitari
possunt. Neque causae quidquam subest, quamobrem receptivitas illa
rejiciatur. Nam quoad essentiam homo etiamnunc imago D e i est et in
hoc ipso, quod imago illa adhuc permaneat, hoc inest, ut essentia hu m ana, etsi qualitate habituque deformata et corrupta, non possit tamen ad gratiam restauratricem accipiendam receptivitate prorsus carere. Hanc receptivitatem si quis neget, idem neget necesse est, imaginem Dei ad huc permanere. Quod litterae sacrae minime probant (Act. 17: 28, 29), nec possunt quidem, propterea quod, si aliter esset, vera omnis salus evanesceret et Christus, qui et scripturae et omnis verae vitae centrum constituit, non posset omnes, salva eorum'essentia, ad se trahere. E con trario illud verius dici potest , hominem esse ad Christum regeneratorem et sospitatorem creatum, quam illum omni ad gratiam hujus amplexan dam carere facultate. Quod ita esse, declarat illud reconciliationis cum Deo desiderium, in intima hominis essentia dormitans, quod in dissimilli mis Religionis naturalis formis per sacrificia, lustrationes et quae sunt
ejusdam generis complura se manifestat. Quod reconciliationis desiderium
1) De hac quaestione adm odum difficili. quam uberius exponere hujus loci non e s t, vide V , J , Thiersch : V orlesunrjen über liatholieismus und Protestantismus. E rlan g . 1848. 2 A bth. p. 66 sqq.
si diligentius consideratur, nihil aliud reperietur esse, nisi obscura quaedam excellentiae originariae ata^irijoig, in qua inest studium regni Divini vel studium integritatis primariae restituendae, quod quidem a praeveniente Spiritus Sancti gratia alienum non esse videtur.
Haec autem hominis subjectiva dispositio et aptitudo passiva ad regenerationem per se manca atque inanis est et nihil aliud quam rege nerationis subjectiva possibilitas. Sola gratia Divina vanam illam possibi
litatem in veritatem veram vivamque convertere valet. Cujus gratiae Divinae si causam quaerimus, inveniemus, eam positam esse in infinita Dei, summi amoris et summae sanctitatis, de sorte et salute hominum voluntate, seu aeterna Dei praedestinatione. (Joh. 3: 16; Eph. 1: 4 — 6; 1 Tim. 2: 4; 2 Petr. 3: 9 cet.) Haec summi amoris et summae sancti tatis de salute hominum voluntas eo realiter manifestata est, quod 0ioç
èv Xoiçoi xooiiov xmak\u.naoiv êavroi (2 Cor. 5: 19). Ex aeternitate illa quidem est, sed in tempore ad exitum adducitur. Aeterna illa vo luntas, quae tempore peracto in Christo sese manifestabat reconciliatione
ejus semel facta, etiamnunc et omni tempore eo se exhibet, quod Spiri tus Sanctus, qui Patris et Filii spiritus est (Joh. 14: 16— 26; 15: 26; 16: 7) vim gratiae illius reconciliatricis acquisitae unicuique offert et gra tificatur. Sola hac gratia nova vita spiritualis contingit homini.
Quum vero Christus centrum sit, ex quo omnis, quae vere dicitur, vita proficiscitur et ad quod redire conatur, manifestum est, homines ita demum ad vitam illam regenerari, si Spiritus S. eos ad Christum adducat eosque cum eo conciliet, ut ii, sicut vites in vinea, sint maneantque in Illo et Ille in his (Joh. 15: 5). Atque manifestum est, quae ad haec Spi ritus S. media adhibeat, non posse alia esse, atque ea, quae Christus
m e n ta , quamquam ex parte sub sensus cadunt, tamen non possunt mere
hum ana esse, sed sunt potius vere Divina. Media sunt, si ita dicere fas e s t , &SUV&QIXCI, quemadmodum Christus ipse est tfeuvdyconoi;. Haec aut,em media necesse est tamquam humana appareant, propterea quod S piritus S. humano tantum modo et humana forma,- verbo et actione-, po- testt se intercessorem animo humano praestare. Quam rei rationem bene ita exprimit Chrysostomus: si incorporeus esses, nuda ac incorporea Deus tibi dedisset dona. Sed, quoniam anima corpori inserta est, in sensibilibus intelligibilia tibi praebet *).
Iïeic nobis alia quaedam quaestio occurrit, quae materiam, in qua tractanda versamur, propius attingit, quam ut omnino praeteriri possit; quaestionem dico de eo, qualis sit horum mediorum ratio existimanda qumm inter se, tum ad finem illum, ad quem utrumque spectat2). Hanc autiem quaestionem ita facillime explicare poteris, si quae sit eorum inter se similitudo et dissimilitudo, consideraveris. Sunt igitur inter se similia
prim um eo, quod utrumque organon est atque instrumentum, quo unus
idemque spiritus ad salutem homini impertiendam utitur; tum eo, quod
grattia per Christum acquisita utroque vere offertur et tribuitur. Ex hoc
ad unum finem concursu et quasi conspiratione satis elucet, cur unus
idemque effectus in scripturis nunc uni medio tribuatur, nunc alteri. — Ex quo tamen neque illud efficitur, nihil intéressé, utrum hoc, an illud adhibeatur, neque id, utriusque agendi modum esse eundem. Quod con tra est. Nam quae alteri naturalis et propria actio est, in altero exitum
1) Hom iliis in M ath, et aliis locis.
2) Vide quod hac de re scripsit Ccr. J . Vossius: Di*pp. X X de Itaptismo, A m - stel. 1648 pag. Je s q q ., et im prim is expositionem J . V. llocflingii in iiliro egregio:
quendam et quasi terminum habet. Q uantitate sola non possunt distin
gui, ita u t, si quisquis careat altero, in alterius usu acquiescat. Q u a li
tate etiam ita differant necesse est, ut utrumque definiat alterum.
Ac dissim ilia quidem sunt haec media, non tam eo, quod sua utrique sunt vehicula externa, — id quod Augustini distinctio inter V er bum audibile et Verbum visibile indigitare videtur — , quam eo potius,
quod suus et proprius utrique agendi modus est. Verbum igitur Divi
num offert potius gratiam, idque successive magis, sensim et temporis progressu: Sacramenta vero centraliter magis atque individualiter eam
exhibent. Atque in hoc ipso, quod societati vitae cum Deo summum
quasi fastigium imponunt, Sacramenta a Verbo proprie differunt. Acce
dit, quod Verbum Divinum, nisi spiritualiter se interponendo, non potest vim ullam edere, nec eam nisi in humanum proxime animum: sacra mentorum vero vis, quum in unum collata est, tum vero non ad ani mum solum pertinet, sed ad totam etiam essentiam humanam, quâ spi ritus et corpus continentur 1).
Haec illa quae attulimus, si ad rationem, quae inter Verbum et
B aptism um intercedit, accommodaveris, concedas oportet, m odum , quo
1) H anc partem et quasi m om entum quum in ecclesia an tiq u a Iren a u s, Grego-
rius Nazianzcnu*, Gregorius ISgssenus, ceteri conspicuum a tq u e insigne reddidissent,
recentiorum contra tem porum scriptores seorsum posuerunt. In hoc tam en m o m e n to , ne a
Lutkero quidem prorsus n e g lecto , (vide Cat. M aj. p. 543) Martensenius (in libro suo notissimo
hac insignito inscriptione: ”den Christeüge D ogm atik”. K job. 1849) hæ ret et com m oratur d iu tiu s, in iis praesertim , quæ rationem ejus ad eschatologiam attin g u n t. Ha;c fere est illius sentcnliæ su m m a : N ovam Christianism i creatio n em , quæ totum hom inem quoad sp iritu m , anim um at corpus co m p lectitu r, initium capere o p o rtere ex organico quodam m o m e n to , quod idem sit complexionis spiritus et natura* m o m en tu m : hoc autem vita* m om ento obscuro m ysterium baptism i contineri. Q uod baptism i m y steriu m , si quis ita im p ro b a re t, u t tam en eo n ced c ret, id esse explicationi hom inis p ro p o situ m , u t n a tu ra et corpus in melius perfectiusque m u te n tu r, sententiam in tro d u c eret m inim e scientificam , regnum Christi in a liq u id , quod initio non fuisset, esse desiturum . Yide pag. 509, 511 cett.