• No results found

(1)de perfectibilitate christianismi DISSERTATIO THEOLOGICA, CUJUS PARTEM SECUNDAM EX SPECIALI SACR.E REGLE MAJESTATIS GRATIA ET VENIA MAX

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Share "(1)de perfectibilitate christianismi DISSERTATIO THEOLOGICA, CUJUS PARTEM SECUNDAM EX SPECIALI SACR.E REGLE MAJESTATIS GRATIA ET VENIA MAX"

Copied!
10
0
0

Loading.... (view fulltext now)

Full text

(1)

de perfectibilitate christianismi

DISSERTATIO THEOLOGICA,

CUJUS PARTEM SECUNDAM

EX SPECIALI SACR.E REGLE MAJESTATIS GRATIA

ET

VENIA MAX. VEN. FACULT. THEOL. UPSAL.

p. P.

mag. OAROLUS ALFREDUS CORNELIUS

S. S. THEOL. CAND. STIP. OXENSTJ.

ET

SAMUEL THEODORUS GÖRANSON

STIP. HELI/V1K.

OSTROGOTHI.

IN AUDIT. ECCLES. DIE VII DECEMBR. MDCCCLIII.

Π. P. IM. s.

UPSALIiE WAHLSTRÖM A C.

t.

/

(2)
(3)

9

dentur esse, quod promissionem Jesu mittendi Paracletuni (Joli. 16: 12—15) perperam interpretati sunt. Quod Jesus discipulis suis promisit, id ad omnes contendunt pertinere Chrislianos, divinamque, quae illos dirigebat totamque illis

veritatem aperiebat, inspirationein in oinnibus Christianis con-

tinuandam esse censent, si qui religionis futurus sit vigor.

Inter illum modum, quo novum religionis principium divinitus inducebatur, et bunc, quo ille novae in religione vitae quasi

fons et principium per divinam, quae intus est, vim suam se

pandit et explicat, quantum intersit, non vident. Neque sibi persuadere possunt Cbristianismum, explicationis vim divinam

in semetipso babentem, intus in mente burnana sese explica-

turum, quantoque magis se ei dederint homines, tanto plus

eum in animos eorum descensurum, sed novis solummodo ex- trinsecus a Deo secum comniunicatis revelationibus progres- sionem ecelesiae promoveri posse opinantur. At divino quasi

furori dediti et mentibus paene alienati, quidquid cogitationis

suae luxuria sibi depinxerint, id Spiritum sanctum credunt in- spirasse: et totum istud vaticinandi studium periculosissimus

fons gravissimorum facfus est errorum.

At vero objcctiva Cbristianismi perfectibilitas, Supranatura-

lislarum more defensa, notio est, quam non plurimae modo sectae fanaticae, quarum quas supra commemoravimus principes sunt, prae se ferunt, sed in Homano-Catholicorum etiam dogmate de quadam in ecclesia Semper permanente divina inspiratione et in

illo Mysticorum "lumine interno" eandem invenimus expressam notionem. Quidquid tarnen sectae illae quasi carptim tantum-

modo et aliqua ex parte nulla earum rerum, quae inde ad

vitae usum redundarent, habita ratione, temere magis quam con- siderate attigerant, id ut omni ratione et constanter convenien- terque persequerentur et ad usum utililatemque transferrent, de-

derunt operam Catbolici. Romano-Catbolicismus enim Spiritum

sanctum eodem, quo Sacrae ScripturaeetTraditioniinandatam re-

velationem primitus dederit, mirifieo modoin ecclesia operarine- gat cessare, et hoc modo et doctrinam et formam ecelesiaemagis magisque ad perfectionem perducere docet. Ipsa igitur notio

2.

(4)

christianae revelationis pedetentim et gradatim progredientis in

hoc ipso ecclesia? Romano-catholicae de continuata inspiratione

sita est dogmate. Hane vero notionein ad vitae usum confe-

rcns ecclesia Romano-catholica multum longeque distat ab illis,

quas supra diximus, sectis, nimirum quia et solis iis, qui per¬

sonal« gerunt ecclesiae, Papam dico et Synodos, annexam ve- lit inspirationem, et quia doeeat fieri profecluui illtim reli- gionis quasi legitima quadam progressione intraque fines prae- ceptorum, quae Scriptura saera contineantur.

Eandem igitur, quse Apostolis concedenda est, infallibili- tatem, ut ajunt, ecclesiae i. e. iis, qui obeunt quasi vices ejus,

tribuunt Romano-catholici. Eam vero, quam sibi vindicavit Ro¬

mano-catholica ecclesia infallibilitatem, qua "in fidei ac in orum diseiplina tradenda errare se non posse" asseverat (Cfr. Cathech.

Horn. I. 10: 18), ei plane abfuisse tota fere Romano-catliolicis-

mi testis est historia. Omnes enim, quie hierarchica isla arrogan- tia alque injusta infallibilitatis vindieatione et in doctrinam et in discipliaam immixtae fuerunt perversitates, cum sacris literis non modo non conseutiunt, sed valde etiam discrepant iisque repug- nant. Unde sequitur, ut. infallibilitatem illam, quam ecclesiae

suie ut"columnaeveritatis" tribuuntRomano-catholici, quam vero testis illa temporum historia rebus manifestissimis revicit, ver- bis confutare nihil opus sit. Atvero sublata infallibilitate tolli-

tur etiam continuata illa, quam defenduat, inspiratio, neque ma¬

gis ad ecclesiae judicium, sed ad solam Scripluram sacram to-

tum jus vera et falsa dijudicandi videtur esse rejiciendum.

Pantheistica illa, quam supra commemoravimus, opinio de quadam Spiritus sancti in homine quasi incarnatione, qua quis

ultra historicum Christianisinum et omnem externam leaem

cultumque Dei progrederetur ad internam quandam animi li- berlatem, ubi nulla re externa obstrictus esset, haec opinio Mysticorum etiam est fere omnium, quamquam baud semper,

quippe qui ut veri Mystici ita vitam degere studeant, ut in tranquilla contemplatione et cognitione rerum divinarum sit posita, adversus ecclesiam publieam ejusque doctrinam et in-

stituta hostilia induunt. Mystici quum lumen, quod dicunt,

internum id esse perhibeant, quo solo Christianismus vere

(5)

41

percipi et ad perfectionem plenain perduci possit, inter cos,

qui Supranaturalistarum more Cliristianismum novis revelatio-

nibus ad perfectionem progredi dicunt, et eos, qui ratione

humana hane volunt effeetam progressionem, medium quasi

locum tenent. Mysticorum enim sunt alii, quorum lumen in-

ternum a Supranaturalismi vaticinandi facultate non longe ab-

sit (ut Quakeri), alii autem in eonlemplaiione et eognitione

rerum magis versantur, quorum lumen internum nihil nisi ip-

sum lumen rationis esse videtur. Qua? quum ita sint, in My¬

sticorum errores separatim inquirere nihil attinet, quippe quo¬

rum partim cum Supranaturalistis, quos supra eommemoravi-

mus, partim cum Rationalislis, de quibus jam mentionem sumus

facturi, communia habeant et vitia et vitiorum refutationes.

Quamquam jam in Deistarum Britannicorum placitis inesse

videtur initium et quasi materies, qua inchoatae et praeparatae

sunt Bationalistarum de perfeciibilitate Christianismi doetrinae,

Semlerus tarnen prinies fuit, qui sententiam illain Rationa-

listarum de auetiore in dies Christianismi perfeetione diser-

te pronuntiavit. Ab hoc initio argumentatio profecta est ejus, ut contendat fieri non potuisse, ut sacrarum litera¬

rum scriptores perfectas et absolutas de rebus divinis divi-

na inspiratione aecepissent notiones, quippe quae legi illi gra- datim progredientis repugnarent processus, qui in omni alia

actione Bei manifesto appareret. Omnia ea, qu£e a Deo cum hominibus essent communicata, semina tantum fuisse rerum divinarnm cognitionis et scientiae, quae quidem non nisi pau- latim et gradatim perfecta et omnibus numeris absoluta fieri

per ipsos homines posset. Sanctos illos scriptores baud omni-

no aetatis suae eifugere potuisse opiniones, eainque ob rem ad vulgares illas aequalium suoruin opiniones scientes nescientes

sese finxisse et accommodasse. Quare vera a falsis distinguen-

da esse in Scriplura sacra, qua ipsum tantum principium con-

tineretur rerum divinarum cognitionis, quae tarnen cognitio Sem¬

per -perfectior reddi et posset et deberet. Quia id, quod inten-

deret Deus, quum religionem conderet. alque induceret christia-

nam, infinitum aliquid esset, Cliristianismum etiam ipsum infini-

tae perfectionis quasi capacem esse. Christiana revelatione pri-

mum tantum datum esse initium Semper continuandi in rerum di-

(6)

vinariim cognitione progressus, quae quidem Dei cognitio ratio-

nis humanae, quos Dens ipse a(ljuvaret et promoveret, pro-

gressuiim quasi gradus öequaret1).

At vero si Semlerus doctrinam de perfeclibilitate Christia-

nismi leviter tantum et quasi per oecasionem attigerat, illa

in libro, qui sine auctore propositus a Krugio seriptus est et

"Briefe über die Perfektibilitat der (jeoffcnbahrten P^eligion"

inscribitur, accurate et fuse et eopiose explicata est, quare sententias, quae hoc continentur libro, paullo pluribus nobis

in animo est persequi verbis.

Ac primum quidem hujus libri scriptor quum omnes ne- gat religiones, quibus homines divinitus imbuti sint, tum chri-

stianam etiam revelationem absolute perfcelas esse, sed ut cui-

que pro rata parte in comparatione aliarum obveniat perfe-

ctio, ita perfeetas esse nominandas. Nihil constans nec immu-

tabile, sed procedens quiddam et progrediens ehristiana da¬

tum esse revclatione, quippe quae in se liaberet ipsuin tantum principium progressionis, quae ad id esset accomodata, quocl

suo quovis tempore Deus internieret, quodque aliis alio tem¬

pore hominibus opus esset. Quam quidem christianae reve-

lationis indolem et naturam ex eo effici, quod animantes om¬

nes, ut rationis finite tantum participes, sie perfectionis in-

finitae non nisi capaees essent. Quamobrem Deum nullam ab¬

solute perfeetam cum hominibus coramunieare potuisse rerum

') Cfr. Semler. zur Uehersetzunq v. //. Farmers Ηriefen ü. die Dä¬

monischen: Hr. 3, 4. "Es musste gleichwohl die so eingeschränkte

Natur aller Menschen, aller Propheten, aller Apostel bleiben, was sie

ist, wenn auch Gott einzele Dinge oder Begriffe an einzelne Menschen

offenbahrt hatte J diess war nur ein neuer Anfang von Kenntuiss, aber

es war nicht schon die Vollkommenheit, das ganzeMaass der Erkennt- niss, das immer in künftigen Zeiten möglich und entwickelt wurde."

"Auf diese unvermeidliche Succession und von Gott seihst beförderte

Veränderung der Stellung des menschlichen Verstandes und dernachhe¬

rigen Menschenwelt haben Theologi fast gar nicht gesehenj weil sie

den Worten und Redensarten eine Inspiration und folglich eine Unver¬

besserlichkeit und unendliche Vollkommenheit schonbeylegten, die doch

nicht statt finden konntej eben wegen der Unendlichkeit der Absichten

Gottes, bey dieser nun entstehenden und immer fortgehenden ganz an¬

dern Religion der Christen."

(7)

15

divinarum scientiam, quia si ila fecisset, aut hominis finibus

circumseriptam naturam fuisset opus in infinitam convertere

aut vi impedire, ne quis, sciiieet quod illa in infinitum pro- gressio humanae sit rationis, cognitiones secum communicatas

ad novas consequendas adhiberet notitias. At vero illud per

se fieri non posse, hoc dignitati Dei repugnare. In ipsa igi-

tur notione religionis et divinitus patefactae et absolute per-

feeiae repugnantiain inesse: revelationem tempore quodam a

Deo cum hominibus eommunicatam absolute perfeetam esse

non posse1).

Attamen ad haec admonendum est christianam revelationem,

si in se habeat novum principiuin non solum cognoscendi, ut

dieunt logici, sed progressuurn etiam in rebus divinis faeien-

dorum, haudquaquam prinium tantum esse quasi imperfectum

iniliuin progressionis, sed omnem continuationem seriemque

progressuurn interna quadam plenitudine comprehendere. Omne

enirn prineipium est quoddam quasi creans initium, quod in

unum coactam totam complectiturexplicationis suramam. Quam-

vis igitur extensive ut ita dieain perfectum non sit9 ta¬

rnen intensive totam explicationis in se includit ubertatem: ex

quo efficitur? ut explicatio illa in iis solum, quibus explica-

tione sensim progrediente scientia aliqua affertur, necessaria

sit, neque tamen ullum ad rem ipsam adjiciat novum perfectio-

nis gradum. Omnis igitur divinitus patefacta religio objective

perfectior hat necesse esse ex eo concluditur, quod falsa haec

praesumitur opinio, revelationem ut subjectivae progressionis

prineipium explicationis tantum incitamentum sive imperfectum

quoddam initium esse, sed non prineipium quasi vividum, sive

essendi, ut ajunt, prineipium, ubi omnis conclusa sit conti-

nuatio seriesque rerum.

Praemissis illis scriptor ad ipsam revelationis se convertit

historiam, uude argumenta ad doctrinam suam de perfecti-

bilitate Christianismi probandam repetit. Si ea ait quae

ante Christum divinitus fuissent patefacta, imperfecta essent,

ita ut hoc modo aeeeptae de rebus divinis cognitiones magis

l) Cfr. "Briefe ii. die Perf. der geoff. Ileligion." γ. 47, 48.

(8)

magisque perfectiores paulatim fierent, scilicet quod Dens Sem¬

per tantum,j quantum singulis temporibus desiderarent et ac-

cipere possent, hominibus suppeditaret: neque igitur christiana

revelatione rerum divinarum scientiam, qua perfeclior nulla umquam bis in terris esse posset, cum hominibus communi-

cari potuisse. Deinde satis constare Apostolos ipsos, et ex bis Paulum imprimis, aliquanto longius, quam Dominum ipsum,

progressos quibusdarn magni momenli rebus doctrinam ejus supplevisse: tum illos (ut Paulum et Jaeobuni) multis de rebus

ad rebgionem pertinentibus inter se dissensisse: postremo in Scriptura sacra ne uno quidem verbo de absoluta christianae

revelationis perfectione mentionem factam esse5 et quum Pa¬

ulus omnes admoueat, ut examinent omnia quodque bonum

sit teneant, bonum illud nihil aliud significare posse, nisi quod

pro sua quisque intelligentia optimum perfectissiuiuuique exi- stimet, neque regulam, ad quam examiuetur, ullam nisi hu-

manam esse posse rationem: quibus ex omnibus sequi, 11t ne¬

que Jesus neque Aposloli ejus ullam suae doctrinae absolutam perfectionem mente umquam conceperint').

At primum e perfectibilitate Testamenti veteris revelatio-

num haudquaquam concludi licet Christianisrno progredientem

opus esse perfectionem: accedit, quod veteris totius Testa¬

menti proprium est quiddam quasi piaeparatorium esse et ad perfectam illam, quam Christus hominibus patefacturus ac

prolaturus erat, revelationem viam quasi munire, neque per- fectior ulla cogitari potest Dei revelatio, quam qua Deus ipse

humanam induit speciem2). Et praeterea si ex veteris Testa-

*) Cfr. I. c. p. 58. "Daraus ergiebt sich aber die] unmittelbare Fol¬

ge, dass weder Jesus selbst noch seine Schüler an eine absolute Voll¬

kommenheit ihrer Lehre gedacht haben. Denn da wäre alles Prüfen, Forschen und Nachdenken nicht nur überflüssig, sondern auch höchst gefährlich."

2) Cfr. Drey. Die Apologetik. Ρ. II. p. 217. "Wer aus derperfek-

tihilität der alttestamenllichen, überdies nationalen Institute auf eine ähnliche Perfektibilität des für die ganze Menschheit berechneten Chri¬

stenthums schliessen wollte, würde dasselbe tbunwie der, welcher dem gereiftem IIannesaller denselben Unterricht, diesselbe Erziehungsweise

wie der Kinderwelt vorschreiben wollte."

(9)

i ii

menti revelalionibus, utpote quae Christianismo suppletae sint,

conclutli beeret, a ehristiana eliam revelatione ad majus quod-

dam procederetur necesse esse: id nullo alio iieri modo co-

gitare possemus, quam nova quadam, et ea perfecliore, re¬

velatione^ ad quam accipiendam Christianismus humanum ge¬

nus quasi educaret, sicut Yetus Testamentum ad Novuin ac-

cipiendum aniinos hominum praeparavit et edncavit*). Neque

enim si Christianismus eo, quod ratio humana veriiatis, qua- lem quidem tradit doctrina ehristiana, quasi transgrederetur iinean, perfeclior reddi posset et deheret: talis Christianismi

ad perfectionem, qua? creditur, progressus cum ea, qua Ve-

tus Novo suppletum est Testamente», comparandus esset ra¬

tione. Quod vero contendit libri hujus Scriptor Apostolos longius aliquauto, quam Magistrum ipsum, in doctrina exeo-

lenda progressos esse, summa cum perpetuitate et constantia

doctrinam Christi interpretando pronuntiarunt tantum sibique ipsi, qualis esset, explicarunt, sed non ad aliud quidquam majus, quod creditur, perfectiusque transformarunt, quam

quod in ipso jam situm fuit prineipio. Deinde quod dicit

Paulum et Jacobum inter se dissentire, dissensio illa non in ipsa re aut in iis, quae ad essentiam, ut ita dicam, Christia¬

nismi pertinent, sed in varia eorum sita est docendi ratione.

De cliristianae vero revelationis absoluta perfectione nullam in Scriptura sacra factam esse mentionein refutari vix opus est,

quum e contrario omnibus fere locis doceatur nulluni aliud jaciendum esse fundamentum, quam quod positum sit, qui sit

Jesus Christus, eundem esse Jesurn Christum et heri et hodie

et in ceternum, nulluni aliud evangelium, licet ab angelo prte-

dicetur, nisi evangelium Jesu Christi, verum esse et in ipso

lotam divinitatis plenitudinem vere inesse (Cfr. I Cor. 3: 11.

Hehr. 13: 8. Gal. 1: 8, .9. Col. 2: 9J. Quod denique ad

Paulinum illum adtinet locum (I Thess. 5: 21), nonnisi a con- textu sermonis divulsus eam, quam vult subjectain, sententiam potest exprimere. Sin vero sermonis persequamur contextum,

luculentissime apparebit, Apostolum admonere, ut ad suam

*) C fr. Lessing. Schriften. Ρ. X. p. 308 et seqn.

(10)

quisque, cbristiana revelatione educatam conscientiam eorum exigat doctrinam, qui in ecclesia se prophetas esse profite-

bantur, exactissimoque adliibito judicio teneat, quod bonum

sit, i. e. quod cum ipso Christianismi quasi ingenio congruat.

Deinde seriptor ille ex eo, quod speciet quuin omnis di-

vina omnino tum maxime cbristiana revelatio, hane conclu-

dit progredi opus esse ad perfectionem. Unaquaeque enim re¬

velatio, si ad hominum animos spectet religione imbuendos,

ad singulos hominum in rebus divinis cognitionis quasi gra-

dus se fingat et accommodet necesse esse, quia, nisi ita iieret,

Inimani generis in rebus ad religioncm periinentibus erudilio

id, quod spectaret, non assequeretur*). Jesum etiam spectas-

se, non ut de rebus divinis moribusque doctrinam, qua nulla

esset excellentior et praistantior, in lucem proferret, quia, si

ita factum esset, de rebus divinis hominem ipsum commen-

tari atque meditari supervacaneum esset, sed ut, quse impe-

dimento essent amoliendo, humanae rationi ad progrediendum

omnibus in rebus, quae ad religionem moresque pertinerent,

viam quasi muniret2).

Atvero eliamsi divinam revelationem id speclare concedi-

mus, ut humanuni genus in rebus divinis crudiat, eandemque,

quatenus id agat, ut in homiue ad effectum perducatur reli¬

gio, ipsam quasi per gradus quosdam progredi, ex bis omni-

hus haudquaquam sequilur, ut nullam revelationem nobis di-

*) Cfr. Br. ii. die Perf. der geo/f. Hel. j>. 62. "Es scheint also schon

der Zweck aller Offenbarung überhaupt jede absolute Vollkommenheit

des Geoffenbahrten auszuschliessen, weil jede Hiilfsleistuug sich nach

Bedürfnisse dessen, dem geholfen wird, und jeder Unterricht sichnach

den Fähigkeiten dessen, der belehrt wird, richten muss, wenn beides

zweckmessig und brauchbar seyn soll."

2) Cfr. I. c. j). 77. "Der Zweck Jesu konnte unmöglich ein andrer

seyn, als dem menschlichen Verstände durch Wegräumung der vor¬

nehmsten Hindernisse blos den Weg zu bahnen, auf welchem er sich

nach und nach zu einer vollkomnern Erkenntniss und Sittlichkeit er¬

heben könntej keineswegs aber eine in jeder Rücksicht vollendete Re¬

ligionstheorie aufzustellen und hiemit den menschlichen Geist der Mühe

alles weitem Nachdenkens und fernem Bearbeitens zurhöhern Vervoll- komnung derselben zu überheben."

References

Related documents

87« Hsec vero de Esfenis fententia omni fagacitatis nifu apud Stand in: Gefchickte der Sittenlehre ffefu 1 Th.

nude perceptis, quae notitia per fe efi: fligida, quaeque fola, liquidem intelledfus periclitatur ev åixXcyia-y.cts eavT&> juarcciöcTyvcif, dubitationibus efi obnoxia

& reatus confcientiae, quo vel optimus tenetur t tollatur, non esfe repetendam nifi ex gratia in Chrifto, ex vidhi- ce illa virtute, quam fpiritu divino accenfa fides in

ra Qea rationalem et moralem animo complecti finem g). Cum igitur Chriilianismus, jam inde ε primo ortu , oppo- fitum i'efe praebuisfet Judaisnno, totamque ejusdem forma¬

b) Jefus Cbnßus hat der ewigen Religion einen beftimnaten Anfang in der Zeit gegeben, durch welchen iie fich von allen bis da-.. 35. mirtere posfet lumen c). Ipfo fcilicet

Det justerade prisfallet för OMXS30 var statistiskt insignifikant medan Small Cap uppvisade ett relativt kursfall på 69,3% vilket innebär att ex-dagseffekten var större för de

The Parallel Random Access Machine (PRAM) model was proposed by Fortune and Wyllie 34] as a simple extension of the Random Access Machine (RAM) model used in the design and analysis

In order to evaluate sorting of tasks in the offspring groups of the delayed task’s group for the rescaling heuristic, we compared for each combination of machine size, task set