• No results found

SAMUELE GRUBBE

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Share "SAMUELE GRUBBE"

Copied!
14
0
0

Loading.... (view fulltext now)

Full text

(1)

de natürae, praecjpue humanae,

pervestigatione philosophica

DISSERTATIO

QUAM

VENIA AMPI*. FACULT* PIULOS. UPSAL.

pr^eside

Mag.

SAMUELE GRUBBE

LOG. & METAPHYS. PROF» REG. & ORD.

pro gradu philosophico

p.

Αυ c τ ο κ.

joh. paul. ιμμαν. tellbom

OSTROG» STIP. HELLVXK.

1ΝΓ AUBIT. GUSΤ. DIE XIV, IUNII MDCCCXXVII»

Η. Ρ. Μ,

u ρ s α l i α ε

EXCUDEBANT REGIAE ΑCAD EMIΑΕ TYPOGRAPHI»

(2)
(3)

De

naturae, prsecipue humanse, pervestigatiorie philosophica.

lnter

omnes disquisitiones, quibus ingenii vires experti

sunt PhiLosophi, nulla fere majoris existimata est mo- menti, quam ea, quae ipsos, quibus circumscribenda sit

vera omnis speculatio, limites definire conatur; sed nihilo

tarnen minus in paucis disquisitionibus tantam, quantain

in hac ipsa, invenies opinionum diversitatem, tantamque

acerrirnorum virorum dissensionem. Quo factum est, ut,

quum tot tantisque illustratis jam gaudeamus

arcanis, hsec

adhuc sub judice Iis sit, vel saltem esse censeatur. Qui

diversissimas hac de re iovent opiniones, contendunt, alii quidem nihil omnino sciri posse, nisi quae intelligentia

i-

psa absque ulla experientia percipiat; alii vero de

iis

tan-

tummodo aliquid sciri posse, quibus sensualitas nostra quodam modo afficiafcur: illis igitur intelligentia,

his

sen¬

sualitas oinnis est veritatis, si mathematicam excipias, fons

et criterium. Tam diversis opinionibus vixquidquam pot-

est esse commune, nisi id forte, quod utraque aeque ab-

sona est, quam quidem aberrandi communitatem legi-

timi judices perspicere et agnoscere inceperunt.

Hic

ni-

mirum, ut alibi saepius, veritatem in medio positam iave-

nimus.

Istiusmodi etiam inter eos, qui naturae explicandae

vacarunt, coorta est dissensio. Alii alios exprobrant,quod

nullo experientiae fundamento innisi, naturam generatim

saltem construere voluerint, si minus infinitam formarum

varietatem constructione persequi licuerit. Tantae perver- sitatis criminationem simul esse validissimam sui refuta- tionem, intellexissenonvidentur,naturamque, eo modo ex- structam, extra ipsam artificis exstruentis

imaginationem

(4)

nullo modo exsistere posse. Quod si ita est, non est cur

strepitum moveant. Quse hoc modo exstructa sint, aedi-

ficia naturae studiosis iter impedire non debent, quippe

quae cum rerum natura nullam habent exsistentiae commu- nionem. Varia, quae Philosophiam sie dictam Naturaetra- ctant, scripta ejusmodi criminationi viam aperuisse, infi-

tiari quidem'non possumus; altera yero ex parte, nullum

in insimulando servatum essemodum, facileapparet. Quas

vera vel verisimilia in ea re disseruntur, huc ferme spe- ctant, quod ultra ea, quae sensibus subjiciuntnr velsubjici-

enda sunt, procedere, vel e cognitionibus empiricis plura,

quam fas sit, derivare ausi sint Philosophi. Si vero istos

celebratissimos empirioorum coryphaeos attento animo in-

tuemur, in monendo et monitis ob'temperando ipsos sibi

parum consentire deprehendimus. Cum enira criticorurtl

non amplius funguntur munere, positivum aliquid ipsi do- cturi, limitem, quem disquisitionibus suis paullo ante po- suerunt, haut raro vel inviti transgredi videntur.

Quaestioni, cujus mentionem fecimus, solvendae diifi-

cultates certe non inextricabiles, ut nobis quidem videtur, objeetae sunt. Intelligentiae finitae (de intelligentia infinita

seu absoluta hoc verbo nihil prsedicatum volumus) propri¬

um est, quod semet ipsain, non nisi aliis exsistentiae för-

mis oppositam, easque non nisi sibi ipsi oppositas intelli- git. Quam ob rem si constructionem naturae periclitari vo¬

lumus, huic constructioni fundamentum sit natura, quae

re vera exsistit, i. e. duce experientia in ea progredia-

mnr, necesse est. Sin minus, constructio illa non esset mere

formalis, ut re vera est, sed realis, quod non nisi de prinoipio omnis realitatis est praedicandum. Inde vero, quod

hane profitemur sententiam, non sequitur, iis nos adsti- pulari, qui omni studio, quod naturarn amplectatur, sen- sualitatem esse finem et terminum credant. Ut explicatior

evadat nostra senfcentia, exemplo ntamur, quod in primis

ad manum habemns, OFganismo videlicet corporis humani.

(5)

5

Structuram ejusexternam internamque videmus: analysiana- tomica etchemicatumtotius, tumpartium singularumfigura

et compositio innotuit, et indies magis innotescit. Orga- nismum, cujus fecimus analysin, vita fuisse praeditum, sci-

mus; at quid re vera vita sit, num id nos sensus ipsi do¬

cent? Organismum corporis humani totum aliquid confi-

cere videmus, sed quem ad modum in salutem totius or-

ganismi singulae partes conspirent, num sensus patefaciunt?

Totalitatem istam Universi esse partem, eamque non nisi

in hoc cum rerum Universitate nexu aut inchoare vitam

peculiarem aut conservare posse constat: disciplinam igitur, cujus est naturam explicare humanam, eam volumus, quse - hane explicet naturam, non ab Universitate rerum disjun-

ctam, sed conservato nexu, quo cum universitate natura

ea cohaereat. At, num sensus nostri tantas res pereepe- runt, num tantam obscuritatem illustrabunt? Valde dubi-

tamus. Quam dubitationem si justam esse concedis, ul-

terius quaerere liceat, num haec disciplina nihil omnino praeter ea, quae cuique oculis videre

fas

est, complexa

suo continere debet? Num is finis tantorumfuit laborum, quibus invigilarunt tot acerrimi ingenii viri? Num ideo

mens est, qua "nihil homini Deus ipse dedit divinius", ut

in rebus pervestigandis sensuum, qui nobis suntcum bru-

tis animalibus communes, non tam ministerio utatur,

quam potius eorumdem prorsus

subjecta sit dominio? Non

possumus, quin tam duram

rejiciamus opinionem i).

i) Istam, cui nos addicLi sumus, sentenliam multis sane ha-

rum litterarum antistjtibns haut injuste tribui posse credi-

raus. His vero haut paucos etiam eorum, qui contrariant profitentur, merito adnumerandos censemus, quumlegibus,

quas ipsi tulerunt, ipsi saepe non obsequantur. Si quis ex- emplum a nobis postulat, Curt. Sprengelium nominasseju-

vat, doctissimum, celeberrimum, magnseauetoritatisvirum,

non ut aliquid, ne,minimum quidem, de honore detraha-

mus, quem ei debet res litteraria, sed ut effato nostro fidem

(6)

Ne vero quis aliam, quam nos innuere

voluimus,

su- pra dictis subjungat notionern,

breviter,

quae

obscura vide-

antur, explicemus. Omnis eorum, quae in rerum natura

exsistunt, cognitio a sensationibus originem

ducit; simili

etiam modo res se liabet, si organismum respicimus cor¬

poris liumani: quamvis

enim

omne

objectum phaenomenon

essentiai suee sit effectus, liaec tamen essentia non, nisi

aliud cognoveris, ipsa ullo modo nobis innotescere potest.

Nemo facile infitiatur, eum esse studionaturee finem propo- situm, ut, quantum menti finitse datum est, ad essentiatn

rerum investigandamprogrediaturnaturse scrutator; atquum

hsec rerum essentia non sensibus percipi vel manibus qua¬

si traetari possit, numne fas est concludere, nos ad hunc

finem obtinendum supra cognitionis mere sensualis sphae-

ram adscendere debere^)? Quum vero de rerum essentia

vindicemus. In opere, quod inscribitur; lnstitutionesPhy- siofogicce. Amstelodami 180910, non satis monere sibi

posse videtur auctor, ne Philosophie ducibus nos committa-

mus, "omnis enim doctrina scholarura eo prajprimis adhi-

benda est, ut ingenii vires et inlelleclus aeuantur, ut veri pulcrique sensus exerceatur". I. pag. Haec vero quo- modo cum iis congruant, quae aliis locis apud eum legan-

tnr, quisque a prsesumta opinione Iiber homo judicet; ex- cmpli caussa unum tarftummodo locum citamus: "Itaque

summa Kantii sunt merita, quod veram materiei et dyna-

tnicam constructionem primus nos docuerit, ut sola altra- ctiva et repulsiva vi continéri ac infinitorum modorum ca-

pacem esse pateat." I. pag. 87. Disserit hic de constru- ctione materiei, de qua Sc/telUngius ipse, quem, quantum

nobis cognitum est, nemo adhuc nimise in natura expli-

canda tarditatis arguerit, ita sententiam suam exprimit:

"Da# dunkelste aller Dinge, ja das Dunkel selbst nach eini¬

gen, ist die Materie"»

3) Cfr. Kant, Dissert. De Mundi sensihilis atque inteUigihilis forma et principiis. Im. Kants Vermischte Sc/uiften.

*ser jBd. Uaile 1.799, pag. 455 et sequ.

(7)

5

loquimur, non ifa hoc est inteJligeridum, quasi nohis in

animo Sit dicere, quid haec essentia sit, sed quaIis,

quem ad modum sit, quas secundum leges in rerum uni-

versitate se praebeat evolutam. Ut vero a specialibus dis- jectisque perceptionibus ad generaliora et cotnnmnia veni¬

otur, conclusionis ex comparatione via ineunda, quam vel

sub analogfce vel sub induotionis modo.et nomine cogni-

tam habertms. Ex analogia vero et inductione nascuntur bypotheses, magis minusve probabiles, quee tantenproba-

biiitas non ita crescit vel deerescit, prout plura eam

eomprobaverint vel refellerint experimenta 5), sed ita,

si aori et subtili, nec praeoccupato ingenio instituta obser-

vatio eam cömprobaverit vel refellerit. Quum hoc modo analytice a specialibus , per generaliora ad unilatem sum- matn, ad quam perspiciendam continuo nisu tendit mens

humana, et qua non possumus, quin praosumamus, mul- tipiicitatem rerum a natura eonjungi , adscendere conati

sunt naturae scrutatores, iis non dubitamus concedere, ut viå analyticae contraria, synthetica nimirum, constructio-

nera naturee perielitentur: modo ne varietatem, qua gau- det natura, susque deque habeant, nec multiplicium vitae

forraarum incuriosi, simplicissimam naturse explicationem

eamdem necessario veratn esse credant. Illam potius con- structionern, quamvis Semper aliquid superfuturum sit ex-

plicandum atque corrigendum, eo magis tamen fore na- turae adaeqiiatain, quo magis ampliiieatae fuerint empirieas cognitiones, adserere audemus. Quemadmodum vero cujus-

cuinque rei, quae tempori evolutionen» debeat, is est cha-

facter, ut non uno temporis momento ad sumninm perfe-

ctionis gradtim perveniat, ita in hoc quoque disquisitionis

3) Exempli caussa thepriae lucis, quam professus est Ntwto-

nius, meminisse sufFiciat. Cfr. Ohert.y Erste Ideen zur Theorie des Lichts, der Finsterniss, der Fathen und der

Wärme, Jena, 1808.

(8)

6

empiricoe campo cogmtionem plenam et ab omni parte ab-

solutam numquam assecuturos nos esse,facile intelligimus 4).

Deficiente vero certa et adcurata cognitione, hypothesi-

bus sit locus, dummodo ne hoc sub nomine inania pror-

sus vendites commenta: experientia deinde, quidquid pos-

sit, comprobet vel rejiciat. Sed probe cavendum est, ne leviter et primo quasi adspectu conatus qualescumqne il-

lustrandi ea, quae nobis videantur obscura, omnino rejici-

araus, neque hanc vel alteram cognoscendorum regionem investigationi nostrae imperviam temere declaremus 5).

Si quaestiones, quibus occupati fuerunt et Philosophi

et Medici, respicias, haud facile dubitabis, quin illarn,

4) Re ipsa Eschenmayero adstipulamur, totalitatem istam, cui

enucleandae invigilare oportet, in partes describenti:

1) Die Reihe, in der die Erfahrung das prius, das Gesetz

das posterius bildet. Der Sinnendienst ruht hier auf der

Natur als seiner Elementarbasis und erhebt sich mit Hülfe des ordnenden Princips des Verstandes auf dem "Wege der

Induction und Combination zu Aligemeinsätzen, die die Sphäre der bekannten Erscheinungen umschreiben. Diess

ist im physischen Gebiete der Fall.

2) Die Reihe, in der das Princip das prius, die Erfahrung

das posterius bildet. Der Sinnendienst ist fruchtlos, weil

die Quelle der Erscheinungen verborgen- ist. Wir sehen

nur die Producte, aber die Operationen der Produclivität

nicht. Diess ist durchaus im organischen Gebiete der Fall.

3) Die Reihe, deren Natur transcendent wird, in der die Erfahrung weder das prius noch das posterius bildet und

das Princip in die Mythe sich verwandelt. Diess ist im Ge¬

biete der Geister der Fall. Archiv fur clen Thierischen

Magnetismus, herausg. von C. A. v. Eschenmayer, D. G.

Kieser, Fr. Nasse♦ Erster Bd. E'stes Stück, Altenburg

11. Leipzig, 1817. pag. 17.

5) Veniet tempus, quo ista, quae nunc latent, in lucem dies extrahat, et longioris aevi diligentia. Veniettempus, quo

posteri nostri, tam aperta nos nesciisse, mirentur. L. A.

Senecα, Natural. Qucest, VII. 25.

(9)

7

quae generalem naturae humanas explicationem spectat, i. e.

quatenus sub hoc nomine organismuni menti intimo vin-

culo junctum cogitanius, iis adnumeres, qilae et per se

spectatae, et ob illum quoque eifectum, quem ad the-

orias rei medicae mutandas habuerint, magni sunt monien- ti. Hane quaestionem extra eos positam esse terminos-,

quos homini non fas esset transcendere, multi quidem judi-

earunt; at nihilo tarnen minus ab antiquissimis inde tem- poribus , ubi ab intuitu primi aevi religioso-mythico reces-

serat mens humana, ad hunc usque diem, eadein quaestio sagacissimis homiuibus curae fuit: quam ob caussam, etiamsi

nulla alia re nobis se commendaret, vel illud so-lum satis in—

citamenti esse deberet, ut sub examen eam revocarentii, qui

naturae liumanae explicandse operam et studium impendant.

Sed antiquitati haec quaestio pluris forsitan aestimata fuit,

quam recentiori aevo; quamquam recentissimo quidem hoc

tribuendum, quod antiquiora , imineritae oblivioni data, de—

nuo in memoriam revocare incepit. Haec inter antiquissi-

marn et recentissiinam fere aetatem diiferentia cum magno illo discrimine inter ingenia aetatis ntriusque cohaerere nobis videtur, quo scilicet illa ad generalia et primaria,, haec ad specialia et secundaria potissimum spectat. Illa ad centrum magis et principium rerum mentem direxit;-

haec,

quum

anirn-

adverteret, varietatem et formarum multiplicitatem, qua quasi laetari videtur natura,, nullo modo esse

despiciendam;

quumque cerneret , quanta in hac

illustranda

esset

obscu-

ritas, quam penitus sibi proximae rcrum caussoe, omnesque

fere leges, quas sequi natura videbatur, essent

incognitae,

ad id tota mente ineumbere incepit, ut proxiinis illis re¬

rum caussis aliquid Iucis> adfunderet. Minime ii sttnius,

qui

hoc studium reprehendamus; lubenfes e contrario

agnosci-

mus, admirandas ei deberi observationes et maximi momepti cognitiones: sed id recentioriBus vitio vertere

audemus

,

qnod

in minutiis et specialibus stnpentes,

grandia

et

generalia

interdum non satis attento oculo consideraYerint, nec satis

(10)

8

«ltellexermtj speciale quodctimque

generali

suo esse super-

structum, quo sublato, ne exsistere quidem posset

6). At-

que eodern fer.e modo, quo

prisca

et

recentior

aetas

inter

se

fuerunt disjunctae, in contrarias etiam partes abemit

multi

nostrae aetatis insignes ingenio viri, alii unitatem,

alii varie-

tatem nimis spectantes, quo factum est, ut,

qui systematico

praevaluerint ingenio,

empiricis

saepe

caruerint cognitionibus,

qui vero eruditionis empiricae magna

copia antecelluerint,

systematico ingenio fuerint

denudati.

His qualibuscumque praeraissis, quibus nostrae

hac de

re sententiae conspectum quemdam exhibere conati sumus,

varias methodos naturam humanam, ex generali illa ratione, explicandi, adumbrare in animo est.

Sed arctissimis limiti-

bus dissertationem nostram circumscribere coacti, ad multi-

iariam opinionum , quae nobis hic

occurrit, diversitatem

animum attendere non possumus; ideoque maxime

dissenti-

entes inter se conatus perstrinxisse, idque ipsum

perfun-

etorie, nulLis citatis eorum auctoribue,

content! simus

ne-

cesse erit 7).

Yarias illas explicandi vias ad quattuor titulos

referre

eo minus ineptum forsitan videatur, quo minus

difficile

est singulas uni vel alteri eorum adnumerare.

1) Animam

et

eorpus duas esse res, inter se essentialiter

diversas;

en- cephalum et nervös medium esse

illud,

quo a se

invicem

aliquo modo aßiciantur.

2) Animam

et corpus

essentialiter

6) Cfr. Franz. Baaderum, Beitrage zur dinamiscjien Philo¬

sophie im Gegensatze der mechanischen. Berlin, 1809. pag.

ii5—119.

7) Adeas, B. L., Curt. Sprengehum, Versuch einer pragma¬

tischen Geschichte der Arzneihunde, Th. 1—5. Halle; nec non J. M. Leupoldtium, Die alte Lehre von denLehensgei¬

stern, historisch-kritisch von Heuern beleuchtet. Berlin u.

Leipzig, 182A; qui Leupoldtii liber materiei a nobis adum-

brandae expositionem historico-criticam primus, quantum

nos scimus, periclitatus est«

(11)

9

non differre; sed unum eorum alteri

orJginérn debere, ideo-

que alterum certe non suo

cieri principio. 3) Et animam

et corpus sui quodque esse principium, ac

dynamico modo

se invicem afficere. 4) Inter animam et corpus essentialem

non esse differentiam, sed duo esse evolutionis modos ejus-

dem essentiae primitivae, quse, in

contrarios abiens polos,

rerum universitatem constituat. Ideoque , quum duobus quasi factoribus unaquaeque res apta

conficiatur,

non opus

esse in alterutro quasi inter duo opposita

medium aliquid

quaerere; illud enim medium

ipsam

esse

indifferentiam, cujus

existentiae modi, anima et corpus, difierant.

Quod ad primam adtinet

explicationem, illa

prae

ceteris

inepta nobis videtur, quippe quse ne

quEestionem quidem

ipsam perceperit. Illic enim

agitur de duabus substantiis,

essentialiter diversis, et quemadrnodum

fieri possit,

ut se

in¬

vicem quodam modo afficiant; ita per se patet,

nullam

u-

triusvis partem id efficere posse, non

magis corporis

partem,

quam querndam animae agendi

modum,

non

magis encepha-

lum et nervös, quam imaginationem, et sie in

ceteris.

Explicationem ordine secundam

si

spectamus,

contrarias

>

in quas abit, rationes unam ab altera

distingnere

oportet.:

aut enim animae ortus in corpore vel in parte aliqua cor¬

poris ponitur, aut corpus

animae originem debere judicatur.

Loci angustiae nos vetant

exarninare,

quae

ad

utrumque ex- plicandi modum

comprobandum fuerint adlata; at nihilo ta¬

rnen minus adserere audemus, neutrum esse comprobatum,

nec umquam quidem

comprobatum fore nobis videri 8).

Tertio loco quem adumbrayimus

explicandi modum

8) Welches von beiden man nun auch zum Ersten

allein We¬

senhaften machen will: immer wird sich der schlichte vor- urtheilsfreie Beobachter zu fragen versuchtfühlen: kann man

auch Feigen von den Disteln oder Disteln von den

Feigen

lesen? Leupoldt, Die alte Lehre vonden

Lebens-geistern,

pag. io3.

2

(12)

contemplantes, in varias difficultates incidimus, Iiand fa-

eile reinovendas. Vix ullum verbum tam Γαit pro-fanatum,

tam usu tritum, at nihilominus tam notione vagum quam illud ipsuin nomen dyπ amicum: quo factum est, ut,

dum amma explicare videatur, nihil potius explicet. Si ipsa

essentiå animarn et corpus disjungere necessarium ducitur,

diffieile est intellectu, quomodo sibi invicem congruant:

nisi id fortuito credatur iieri casu, quod pauci nunc tempo¬

ris adprobent; vel harmoniå quadam prsestabilita, qua, ut comparatione saspe repetita utamur, liorologiorum duorum

instar, proprio, at compari tarnen motu aguntur. Tolus

liic naturam lmmanain pereipiendi modus cum illa. cohserere

videtur naturam universam explicandi ratione, quse omnia,

a natura eonjuneta , distrahere cupit, materiam propria vita destitutam, viresque ei innatas, qualitates occultas, postu-

lans. Quemcumque notioni dynamicse subjungas sensum ,

sive sit illa notio mechanicse et chemicse coordinata, sive non s-it, quomodo explicandum explicetur,neutiquam intelligimns.

Inter illas, quas supra adumbrare conati sumus, natu¬

ram humanam pereipiendi methodos, quse quartum occupat loeum, medium teuere videtur. Principium postulat vitale indifferens, nee mere spirituale nec corporeum (materiam speciircam), sed in utrumque abiens, ipsam in omni vita

vitani constituens atque conservans, quidquid inter animam

et corpus interest commercii concilians.

Hac in re notatu dignum antiquioris et reccntissimse

setatis concentum deprehendimus. Ante eniin quam ad per- fectiorem corporis humani cognitionem illa setas perVenisset,, intelligere sibi visa est, aliud quid ad vitam corporis pari-

ter ac totius naturse explicandam requiri, quam materiam illarn, qua primo intuitu sub adspeetum cadunt. Quam ob

rem a primis inde temporibus , ex quo examini

subjici

coepta est natura humana, per universam deineeps disquisi-

tionum harum progressiorrem, aliquid supra postulatnm vide^

tur, quod notionis quadam varietäte, yariis temporibas atque

(13)

T1

auctoribus, indicant vocabula sether, pnetima, spirJfns vitales,

anima sensifera, gas humanuni, atmosphaera sensibilis, im- ponderabile bioticon, et cetera plura ejusmodi.

Horninem

quemque partem esse naturae universae antiqnissimum aevuni credidit, intimonexu cum ea cobaerentem, cui nexui respiratio potissimum inservire videbatur. Quum η ο imulla in

organis-

3110 corporis humani phaenomena non aliter explicanda esse

"viderentur, illa, quae nunc vivitur, aetas ad pristinam ex- plicandi methodum, mutatis mutandis, magis

magisque

re-

diit 9}. In organismo corporis humani non alio modo quam

in omni natura a solido ad liquidum, a liquido ad aeriam

formam adscensum quemdam statuit, ad aetherem usque, ut

ita dicamus, vitalem, qui, in microcosmo variis jämsub mo-

dis occurrens, cum illo vitali aethere, qui universum macro-

cosmum ambit et penetrat, intime junctus est. Hie aetber

vi¬

talis, in quo omnis vitae caussa est, sensibus se

subdacit

,

nihilo tarnen secius suis eßectibus manifestus 10).

Sed ut hane tantam rem declarandi rationem, cui nos

propensi adhaeremus 11), rite persequi possimus,

ipsam in

partes materiem enodemus, necesse est; quod tarnen cum et temporis angustia et ipse operis margo vetet,

prolixiorem

exspectemus elaborandi copiarm

9) C fr. inter alios multos recentiores Schelling., Von der

PVeltseele, pag. 266, usque ad finem; eteupoldt. 1. c.

10) Sched lirig, ]. c. pag. 5o3»

11) Rei explicandae haut! suilicere irobis videntur, qnae

apud

Karitium leguntur: Wenn man die Kraft der Körper über¬

haupt nur eine wirkende Kraft nennet, so

begreift

man leicht, wie die Materie die Seele zu gewissen Vorstellungen

bestimmen könne &c. Gedanken von der wahren Schätzung

der lebendigen Kräfte* Vermischte Schriften,

Ei'ster BiL

pag. a5.

(14)

' '

:/ " ν

.

■ν'r . ·'"

' t-

' ^

- '

..

-

y.

'

V

'■

J /

W. . . , ..

Ρ

:

... ,

v

References

Related documents

Mais la leçon sans ἔργα φέρουσι μεγαλοπρεπῆ fonctionne bien, et on est méfiant à l'égard de A qui souvent essaie d'améliorer le texte, mais qui peut aussi

DI, JOHANNES Dux Oftro - Gothise filium quo- que naturalem habuit Jahannem Johannis, cujus,. inter pueros {drängar, pager) locum habencis, me- minit in

Kammarrätten har, utifrån de utgångspunkter som domstolen har att beakta, inget att invända mot de förslag som presenteras i utredningen. Detta yttrande har beslutats

certe non cupida, mens repetit atque recognofcit, adeoque objefta imaginum eodem modo & ordine percepta fupponit, non vero ideas arbitraria quadam compofitione aut

quam irae , maluit obtemperare, Quid, quod idem Agefilaus non folum in Groecia hoc fecit, ut templa. Deorum fanéla haberet: led apud barbar os

priüs in ufbemredire, qvam viri'facti eflent, lege erat. cautum. Qvid, qvod deledtum inter

cumkantis coronae, quem tanro quidem opere nn- kelat, obtinere queat. Atque hoc ftudio, uc slia.. I ) j c t. taceam momenta longe plurima; maximam Oratori fpondet, dummodo reöe

Pauli et Jacobi dissimiies, sed etiam modi, quibus illae expfimuntur, partes sunt necessariae, quae, cogitatione quidem distinetae, re autem vera conjunctissimae, totam et