DE
IDEA ECCLESLE EJUSQUE IN RELIGIONE
MOMENTO
DISSERTATIO ACADEMICA,
CUJUS PARTEM PRIOREM
EX SPECIALI S. R. MAJEST. GRATIA
ET
M. VENERAND^E FACULT. THEOLOGKAE VENIA
p. p.
MAG CHRIST. ER. FAHLCRANTZ
THEOL. CAND. LITT. ARAB* DOC. STIP. GUSTAY.
ET
JOH. FROMHOLD LYRBERG
WESTM. DAL.
IN AUDITOR. GUSTAVIANO DIE XV NOV. MDCCCXXVIIl Η. Α. Μ, S.
υ Ρ S Α L I JE,
EXCUDEBANT REGIA2 ACADEMOE TYFOGRAl'HI.
'ATTON iSuxt χιφχλην Vitt g ηχντκ τη εκκλησιά.
Uns iffi το σωμχ χντχ f το π\η§ο>μχ τχ πχντχ εν πχσι
πληξχμενχ.
Eph. ι, aa. 23*
"Credo in terris esse quandam sanctorum congre-
gatiunculam et communionem ex mere sanctis homi-
nibus coaefcam, sub uno capite Christo, per Spiritum
Sanctum convocatam, in unå fide, eodem sensu et sententiå, multiplicibus dotibus exornatam, in amore tarnen unanimem, et per omnia concordem, sine sectis
et schismatibus". *) Ab eådem scilicet formulå, cujus
mirå sanctitate ad hoc conamen periclitandum allecti
sutnus, quaeque ipsa meditationis nostrae Iineamenta suppeditat, opus ipsum auspicari juvat. Ad Illaoi au- tem quo diutius animum advertimus, patuit eo clari-
us immensa materiae gravitas, crevit etiam cum admi- ratione animus simul et modestia (habent enim hoc
res divinae), adeo ut jam nullnm, praeter religionis honorem, si dicere fas est, adspiremus.
*) Cat. Maj. Luth. ad Art, III.
Quae enim Divini indoles est, ipsam sanctitatis na-
turam efficiens, quod nimirum omnia vel fugiat et e-
ludat curiose anquirentium studia, vel mala fide tra-
ctantibus in ipsorum cedat ruinam, unicam, qua in
Theoriå religionis construendå muniendåque incedere
fas est, viam decernit. Religio sine religione nequit
inueniri, fluitque de manibus sanctum non sanete quse- rentis, coecitate aucta vindicans profane sectantium perversitatem. Quin igitur objectivam, quam dicunt,
demonstrationem perinde recusent vel prima omni£
religionis elementa, ac intima revelationis inysteria,
ne liceat dubitare. Illam qui sibi sumserint efficiendam,
veremur, ut religioni Semper gratificati sint, etsi,
omnem aliunde, ex praemissis sei licet subjectivis, pe-
titam argumentationem ultro rejicientes. Divinum ab- Solutum, in quo adeo sublata est scientiae et vitae distinetio, ut non nisi idealiter differant, in sphaeram
ratiönis sibi relictae sibique sufficientis, nedum sensu- um, numquam descendere potest, quare, organo pro¬
prio instrücto aeeipiendum, illo carentem non magis
afflcere potest, quam coecum afficiunt mundi visibi-
liüm phaenomenff. Ca tet' quem vis a coelesti patria
exsulem vel ipsa notio ejus. Hujus autem civitate qui fruuntür, mutuo idearum et experientias commer-
eio non tantum suae invicem de thesauris regni divini
3 snbvenire passnnt notitiae, verum ipsii. fide, quae,
tam specie quam gradu a quavis de cetera persvasio-
ne distincta, proprium induit habitum, in minimis aeque
ac maximis, in dicendo, agendo patiendoque conspi-
cnum, Organum divino paténs, cuivis pectori insitum,
afficiunt; omnis enim de rebus «Kvints communicatio
practica necessario est. Fides fide accenditur, qua
sine praevia animi excitatione vel ipsum Verbum, ni-
si vi exemplorum analogae fidei, suå destitueretur eifi- caciå. rj βασίλεια, τ8 &ε8 8κ εςι εν λόγω αλλ' εν δυνάμει.
Propriam adeo adserentes Divino sphaeram, hu-
raanoque intellectui penitus inaccessam, in omnibus, si vel mores tangant vel scientiam, ejusdem incurri-
mus martyrii periculum, quod omnes omnium tempo-
rum manet Verbi praecones, quod scilicet, inträ ma-
gicos circulos argumenti imbecillitati pacem quaeren- tes, indemonstrabilem admittere auctoritatem videan-
tur. Quae qui curat judicia, omne mittat de rebus di.
vinis studium. Concedatur modo posse existere ideas,
quae cum voluntatis indole cobaereant. Cum neganti-
bus nulla nobis amplius est res. Concedentibus vero
satisfacere studemus magis quam speramus. Corda-
tiomm autem tranquilli exspectamus judicium, nos ne-
que in Supernaturalismum neque in Mysticismum ini-
que inclinantis studii reos acturum. Hoc enim nobis
cum illis convenifc, divinum omni mensurå humana majus esse, regnumque coeleste non formulis et ver- bis inesse, verum in extermis non permittere modo
sed poscere formarum multiplicitatem , «t eo clarius
constet, id unum agi, ut unum cuncta spiritum spi-
rent. Quare nec novitati sententise nostrse, si qua
esse videatur, sua apud illos deerife venia.
Credimus vel primam reJigionis propsedevticen per methodum mere doctrinalem non tradi felicius posse, quam ipssm religionis summam. Unica patet ad Apo«
calypsin via, per Phanerosin. Qui Deum in redem-
tionis mysterio, sanctitatis simul et amoris summa,
amplecti velit, earumdem virtutum in natura suoque ipsius pectore principia expertum miratumque esse ne-
cesse est, satisque miratucn, adeo ut haec non satis
esse persentiat. Sensum religiosum ideasque boni et veri, cum persvasione conjunctas, illas a Deo origi-
nem ducere, ut per illas dominetur aeternum in tempo-'
re, Verb o divino viam munire oportet; hoc autem
educationis est opus. Hoc magis, cum Theologia, cu¬
jus est scientifice construere quod in revelatione do-
ctrinalis estindolis (cujus pro divinitate vel hoc ipsutn
validum videtur argumentnm, quod methodum sum¬
me scientificam et maxime populärem aeque admittit)
I
,