• No results found

apud A1SCHYLUM ET EURIPIDEM

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Share "apud A1SCHYLUM ET EURIPIDEM"

Copied!
16
0
0

Loading.... (view fulltext now)

Full text

(1)

DE STILO

apud A1SCHYLUM ET EURIPIDEM

DIVERSO.

DISSERTATIO ACADEMiCA,

'

I

CUJUS PARTEM PRIOREI

VENIA Α Μ PL. F A C. Ρ Η I L O S. U Ρ S A L.

Ρ. Γ.

MAG. PETRUS JAC. EMANUELSSON

I.ITT. GKJEC. docens

ET

"

JONAS FREDRICUS HESSE

OSTKOGOTHI.

IN AUDIT, GUSTAV. DIE XXVI MARTH MDCCCXXXIV.

Η. Α. M. S.

UPSALI^

EXCUDEBANT REGliE ACADEML® TYPOGRAPHI

(2)
(3)

FABRIQUEUREN

HÖGÄDLE

Herr JOHN SWARTZ

och

VÄLBORNA

Fru GUSTAVA SWARTZ

född MORATH

▼ördnadsfullt och tacksamt tillegnadt

af

Jonas Fredkic JIessk.

\

(4)

Ι τ

Hulda Föräldrar

af sonlig kärlek,

J. F. H.

(5)

DE STILO A PUD AESCHYLUM

ET

EURIPIDEM DIYERSO.

iO'e diverso apud iEsehylum et Euripidem poeseos in- gejiio toties est et a tam claris hominibus disputatum, ut de

ea

re vix quidquam novi dici posse videatur; qui vero

linguae apud utrumque habitus sit» nemo adhuc, quod scio, continua expositione doeuit. Quae tarnen expositio,

si quis opera horum Poetarum plenius perfectiusque in- teiligere velit et dijudicare, eo magis necessaria esse vi- detur, quo magis apud Graecos cogitatio et elocutio ar- tissimis vineulis adeo erant connexae, ut, alterå vel paul-

luhun mancå, successu careret totum opus scriptoris, Quantumvis igitur discrepeat iEschylus et Euripides, in

eo

tarnen consentiunt, quod uterque sermonem ingenio

poeseos suae accommodum adhibuit, ille, vehementiori

usque eorreptus mentis impetu, abruptiorem, obscuriorem

jqstisque legibus minus obstrictum, liic, quieta potius men-

te, quae philosophurn decet, res diyinas humanasque

(6)

contemplans, ;proIixiorem, planiorem et ad normas, usu

ac meditatione stabilitas, conforniatum. Etenim quum

duplex sit cogitationes formandi ratio, altera, qua noti-

tias ad res extra nos positas intellectu perque notiones

referiraus et a generalibus ad singularia descendimus,

unde nascitur exacta rerum cognitio, altera, qua notitias

ad nosmet ipsos et sensus nostros ope phantasiae referimus

et a singularibus ad generalia adscendendo imaginem re¬

rum et ideam formamus; in hoc genere plurimus fuifc

iEschylus, in illud Euripide propensiore. Ille igitur,

quidquid suscipiat describendum, id non exacta persequi-

tur notionum constituentium enumeratione, sed iis utitnr

plerumque notitiis, in quibus plurima sint, quae lector

ipse cogitatione persequi possit, Hinc etiam frequentissi-

inos et audacissimos adhibét tropos ita, ut omnia, fere

metaphoricis potius vocibus, quam propriis exprimantur-

Quin et vivida ductus imaginandi vi inanimatas res anima-

tarum proprietatibus saepissime instruit, ut et loquentes

lue et sua sponte agentes inducantur. Euripides, quarn-

quam et ipse ίβυσματα illa της λέ'ξεως, de quibus Aristoteles

in libro de arte poetica disputavit, mininje est aspernatus,

illis tarnen et parcius utitur, et mente minus commotus.

Saepe enim res ita describit, ut perlectissima oriatur co¬

gnitio; qua percepta, pauca admodum imaginationi relin-

quuntur, et, si forte tropos adhibet, hi vei ipsi eam virn

habent, ut ad res potius cognoscendas, quam ad lusum

animi et delectationem conducant. In iis vero, quae ad

atiimum persvasione convincendum dicuntur, haec oratoris

(7)

3

magis, quam poefae virtus luculentississime conspicitur.

Non enim horrore quodam eortim, quae iugienda sint,

aut dulcedine rerum expetendarum animos tam terrere studet, ilectere et mulcere, quam, qua; prudentia sint et

utilia, quae sequa, quae necessaria demonstrarido, convin-

cere, unde multa sunt apud eum, quas a forensi usu ac

sermone parum abludere yidentur. Ut igitur -dSschylus

transitum a lyrico et dithyrambico dicendi genere in tra-

gicam elocutionem, quae in Sophoclis dramatibus perfectis-

sima est, parasse haud injuria censetur, ita Euripides a

tragica. in prosam orationem viam munivisse. Sed haec ex

iis, quae' jam sequuntur, melius sunt cognoscenda.

Est igitur iEschylus in constructione verborum (natn inde

ordiamur) simplex et idem perdifficilis. Quum enim ab illa,

quae prosse orationi propria est, singula prolixe et accu-

rate persequendi diligentia longissime discedat, brevibus

plerumque sententiis, prout eum impellit poeticus ardor,

loquitur, unde paucis admodum interjectis periodis, sim¬

plex fit verborurn ambitus et particulis potius, quam arti-;

ficiosa quadam structura, singula cohrerent orationis mem-

bra. Ab eodem vero fönte et diificultates oriuntur. Nam singula examinare, extricare et ad absolutam perspicui-

tatem redigere adeo supersedisse Yidetur ingenii sui ar-

dore correptus poeta, ut solita et grammaticis legibus

consentanea construendi ratio baud raro violetur. Ideo frequentissima sunt apud eum, quse dicunt grammatici,

maxoteöu, inde oriunda, quod duobus construendi modie

(8)

4

mente donceptis et altero, unde incipit verborum ordo,

inter scribendum neglecto, altero periodum terminat scri- ptor. Quae quidem constructionis inconstantia, etsi aptid

ömnes Grascos auctores, ne prosaicis quidem exceptis, oc- currat, in Nostro tarnen, quam in ullo alio, et irequen-

tior est et evidentior. Nam ut nominativos, qtios dicunt absolutos, ut adjectiva noraina et participia a η ominibus substantivis, quibus adjuncta sunt, genere, numero et

casu discrepantia taceam, fit quoque haud raro, ut, pri¬

ori cujusdam periodi membro posterius membrum adjicere oblitus, novum verborum ordinem incipiat poeta. Cujus generis anacoluthi exemplum videamus, e tragoedia, quas

Septem adversus Thebas inscribitur, depromtuni

Νυν δ'ώς δ μΰντις φησίν, οϊωνων βοτηρ

*Εν ώσΐ νωμων καί φρεσιν

,

πνρδς δίχαί Χρηστηρίας όρνι&ας άψενδεϊ τέχνη,

Ούτος τοιώνδε δεσπότης μαντενμΰιων Λέγει 8ζ.C.

cujus quidem constructionis simile quidquam apud Euri- pidem nusquam reperies. 2). Sequitur alia anacoluthi for¬

ma, ubi, posito vocabulo, quod a verbo quodam regi deberet, pro activo vel medio verbum neutrum vel sub-

stantivum adhibetur, ita ut, quae vox objecti verbo nomi-

nis vices sustineret, ea sola et extra totam periodum

locata sit. Ejusmodi est 3):

J) v. 24 seqq. 2) Cfr. Agaro. v. 12-18, ubi tarnen levissima

mutation«·:

otccp

J'«e<cJW in

oru» τ

dttötiv cmtiia sanari possunt. 3)

Sept. adv. Theb. v. 385.

(9)

5

Kal

νύκτα

ταυτήν, 4\ν λέγεις In άσπίδος

"Αστροισι μαρμαίρηοαν 8Qarü κυρεΐν,

Τάχ αν γένοιτο μαντις ή "νοια τινί,

tibi pro verbo activae significationis, ut ηγοΐτο vel ejus generis aliquo» verbum γένοιτο, mutata verborum structu«

ra, irrepsit, Qui hujusmodi accusativos vel absolutos ap-

pellant, vel per suppressam prsepositionem κατu explicare

conantur, nihil sane proficiunt, quum quod ab usu lingtiae Vulgari abhorreat per aliud quod dam ejusdem omnino ge- neris id explicitum putent« Neque vero hae solse apud AEschyliim anacoluthi formae. Fit enim nonnumquam ut, quo loco verbum finitum expectemus, eo inveniamus par-

tieipium, cujus constructionis duo sufficiant exempla. Le- guutur hsec in fabula, nomine Agamemnonis insjguita J}:

5

Ονειρόοραντοι δέ πεν&ημονες Πάρεισιν δόξαι φέρβ-

σαι

χάριν ματαίαν.

Μάταν γαρ, ευτ άν εοϋλά

Τις δοκών

ο

ρ α ν,

ΙΤαραλλάξασα diu χερών

Έέβακ&ν υtpig.

ubi pro δοκών Euripides procul dubio δοχη scripsissef*

Alterum exemplum, ut magis contortum, ita licentiam

is tam -/Eschyli luculentius ostendens, in eadem fabula est 2):

JMov&vg γα,ρ el λέγοιμι και δνσανλίας,

Σπαπαρνάς παρηξεις και κακοστρώτες τί δ'&

Σιένοντες, 8 λάχό.ντες, ηματος μέρος;

*) γ. 4a8 sequ. *) ν. 563 seqq.

(10)

6

Heie ade'o hujus generis constructiones am a vit poeta,

ut duo deinoeps participia στένοντες et λαχόντες pro verbis

finitis εστένομεν et ελάχομεν adhibuerit. Ceterum fugit do-

ctissimos interpretes, ad vocabulum κακοστρώτες aposiope-

sin esse, quum a particula δε rarissime apud Atticos

scriptores apodosis incipiat. Ad haec anacoluthi genera

quartum accedit, quum principalis periodi pars, parti

cuidara intermdiae velut annexa, infinitivum accipit pro

verbo finito, quia verbum, quod in parte intermedia est,

infinitivum regit. Exemplum videamus, e Persis de-

promtum:

Τύτω στάσιν tiv, ώς εγω 'δάκαν ορΰν, Τείχειν εν δλλήλγσι.

Pro ζτευχέτην habemus infinitivum τενχειν, ad verbum

sententiae intermedia} εδόκεν relatum. Haec scribendi for-

mula, Herodoto satis familiaris nec ceterorum scriptor

rum quibusdara plane ignota, quum etiam apud Euripi-

dem semel occurrat 2), a nobis, quid inter eum et JE->

schylum intersit, indagare periclitantibus, forsan debuit

praetermitti, nisi in allato loco liaesissent omnes, quos

novimus, iÉschyli interpretes, ne Brunckio quidern et

Schützio exceptis, quorum alter retro inde a versu octavo,

punctum interpositum parum curans, verbum εδοξάπjv re-

peti jussit, alter vel ipsum textuin, quod dicunt, emen-

dare ausus est. Aliorurn, quae minus difficultatis habent,

anacoluthorum exempla, quae vero longum foret enume-

x) y. 186. 2) Ipb. Taur. ν. 5i.

(11)

-

7 '

rare, videre licet in Sept. adv. Thebas v. 425 seqq. Eu-

menid. v. 675 seqq. et passim»

Sunt autem praeter haec anacolutha etiam alia quic-

dam constructionis genera, quae, quum a vulgari usu, praesertim vero ab Euripidea subtilitste discedant, et ob-

scuritatem offundunt orationi et magna ex parte differen-

tiam constituunt, quae Tragicos nostros, alterum ab al-

tero, distinguit. Et primo, quae numerorum in lingua

graeca omnino est inconstantia, ut duale substantivum

plurale adjectivum et participium regat, vel contra, ut-

que cum duali substantivo conjuneturn sit verburn plura¬

lis numeri, eam iEschylus augef partim ab una in alte¬

rum

numerum et ab hoc rursus in priorem abeunda, par-

-

tim verbum dualis numeri. cum subjecto numeri pluralis

con

jungendo. Illud ex hoc exernplo luculentissime appa- rebit:

αρσενοπλη&η

ιf εσμό ν υβριστών ΑΙγνπτογενη, Πρίν πόδα χόρσω xrfi ev ααωδεν

Θεϊναι, ξνν υ χω ταχνηρεc

Πέμψατε πόντοϊδ' f i'v&α δε λαίλαπε

Χειμωνοτυπω, βροντή, στεροπή

Τ* δμβροφόροισίν τ ανέμοις αγρίας Αλός άνττ\σαντ ες όλοεντο?

Πριν ποτ ε λέχτρων, ο>ν &έμις εϊργεν, Χφετεριξάμενον πατραδελφείαν

Τψδ\ άεκόντων επιβψαε l)i

*) Supplices. ν. 3σ eeqq.

(12)

8

A singulari voce εσμον ad pluralem άντησαντες et inde rur-

sus ad singularem σφετεςίξάμενον, quibus una tarnen eadem-

que res denotatur, transitus factus est. Sed si cui hocce

ininus mirandurn videatur, quum εσμός nomen collectivi

sensus sit, is inspiciat, preeter alia loca, unum eviden- tisshnum, qui a versu Eumenidum q58 ordilur. x) Verbi

dualis de pluribus personis adhibiti, unieum exstat apud iEschylum exemplum in Eumenidum versu 25o, ubi Cho-

rum ita coryphaeus alloquitur:

<jqaj oq<x μκκ au, Λενσσετον πάντα.

Chorum enim, utpote qui pluribus constet hominibus,

collective pro uno habendis, et plurali et singulari nume- ro alloqui quum asque sit usitatum, heic tamen, sive lo- quatur coryphaeus, sive se invicem adhortentur chorevtae,

ad plures certe, quam unum aut duos, necessario tendit oratio. Huic difficultati mederi studuerunt interpretes, idque duobus modis: aut enim λευσσε toc πάντα scripserunt,

qua textus emendatione violatur codicum auctoritas, aut lectionem Turnebianam λεΰασε

τον

πάντα arripuerunt, qua admissa et πάντα in πάιτα mutandum est et tamen nihil

proficitur. Nam etsi τον pro τχτον accipere liceat, vox tamen λευσσειν numquam valet: oculis quarere, quae sola signiilcatio loco apta esset citato. Quod autem praeter hoc ejusmodi constructionis exemplum nullum apud Tra- gicos adhuc observatum est, id Eon impedit, quominus

J) cfr. Suppl. 910. Eum. 435.

(13)

9

ista loquendi ratio ef genuina Iiabeatur et Nostro propria,

praeseriim si consideremus, apud Homerum et Pindarum

et in oraculis, ab Herodoto citatis, eam in usu fiiisse,

λΈ sch yl um, ut notum est, veterrimos quosque scriptores

sumraopere admiratnm esse et denique maximam hujus

poetae dramatum partem interiise, tibi plura forsan inye-

niri potuissent exempla. Plaud equidem ignoro, esse apud

Euripidem tria loca 1), ubi nomini pluralis numeri ver-

bum dualis numeri adjunctum inveniatur. Sed unoquo-

que horum nominuin non nisi duo homines vel duae res comprehenduntur, quapropter in nominum substantivorum

ad adjectiva, non ad verba habitu et ratione sita est ano- malia. Jam vero veniendum est ad ea, qnse, sicut saepi-

us

iterantur, ita longe maximam obscuritatem orationi of- fundunt, proetermissionem loquor ejusmodi vocabulorum,

e

quibus sententia potissimum pendet. Aut enim subje-

ctum prorsus deest, ut exempli gratia in Coephoris 2):

*Αντι δε πληγής φονιάς φονίαν Ιϊληγην τινέτω

tibi quis sit, qui luat, in prsecedenti oratione ne obiter quidem indicatum est, sed sola fere conjectura assequen- dum 3); aut ex orationis tenore erui quidem potest, sed,

interveniente alio quodam nomine substantivo nominativi

casus, ita sepositum est, ut inter formam periodi et sen-

x) 'Ale. v. 262. Ipb. Aul. 790. Hei. ι"δη. 2) v. 3og: 3)

«fr. ibid. 448. 765. 1002. Elim. 970. Agam. i38i seqq. Persse i3«

2

(14)

10

tentiam controversia oriatur. Exemplum videamus ex

eadem fabula depromtum '):

Τέκνο v, φρόνημα τ8 Θανόντος é δαμάζει/

ΙΊυρός η μαλερά γνά&ος,

Φαίνει δ'ύστερον οργάς.

Heic si grammaticam constructionera respicias, vox γνά&ος,

utpote quae nominativi casus sit, subjectum erit utrius-

que verbi δαμάζει et φαίνει, sin sententiam, vox φρόνημα

verbum φαίνει sibi vindicabit. Eadem ferme est contro¬

versia in Eumenidum versibus 167 et seqq. :

Παρά νόμον -ϋεων βρότεα μεν τ ίων, Παλαιγενεΐς δε Μοίρας φϋίσας

Καμοί γε λυπρός, και τον 8χ εκλνσεται,

'

Τπό

τε

γάν φευγων Ού ποτ ελενϋερΐίται,

ubi, si structurae verborum grammaticse satisfactum veli-

rnus, unum in omnibus hisce verbis subjectum nobis erit agnoscendum, sin sententiae, verba τίων, φϋίσας et εκλνσε¬

ται

Apollinem, φευγων vero et έλευ&ερ&ται Orestem sibi

vindicabunt z). Neque tarnen subjecta sola omittuntur,

sed etiam nonnumquam accusativi, e verbo act.ivo pen- dentes, quod inde verbi absoluti speciem quodam modo

induit. Exemplo sit Coephorarum versus 451:

"Επειτ εγω νοσφίσας όλοίμαν,

*) ν. 36ο. z) cfr. Pers. ν. 810 seqq.

(15)

II

in quo verbum νοσφίσας vocabulo Αϊγιβ&ον supplere opor¬

tet. Intel* ea porro, quae apud j£Cschylum et Euripidem

diversa sunt, observandus est usus particulse negativae

μη, cum irnperativo aoristi conjunctae, apud ceteros scri- ptores minime frequens, in dramatis Euripideis numquara ,

quod scio, obvius. Tria invenimus apud ./Eschylum hu- jusce constructionis exempla, duo, ubi tertiae personae *),

unum, ubi secundae a) adstruitur particula, quam dixi-

mus, μη, quorum posterius adeo rarum est, ut talem in operibus Tragicorum usquam occurrere constructionern negaverint grammatici recentiores 3). In hoc exemplo

notandus praeterea est ordo verborum, particula post verbum posita, inversus, cujus inversionis, ab Euripide

prorsus alienae, aliquot exstant apud ^Eschylum exem¬

pla 4). Reliquum est, ut tres construendi modos, ab

usu vulgari discrepantes nec apud Nostnim nisi unius u- trumque exempli, notemus. In Coephoris igitur s) oc- currit particula ηώς cum futuro conjuncta pro ojtwj cum

conjunctivo:

Καγώ χέΰσα τάςδε χέρηβας βροτοΐς Λέγιο, χαλΰσα πάτερ εηοίχτειρόν τ" εμε Φίλοι·

τ

Ορέατην, ηώς αν άξομεν δόμ οις

,

quae postrema verba verfo: ut aliquo pacto domibus im-

1) Sept. adv. Theb. ν. ι ο 15: uv ην! et Prom.

v. 002

μνδί σοι μιλνσΰίϋύ. z) Agam. gSi. Κ*/ μην* τρttné

ur>

necfd, γνώ-

μν» ιμοί. 3) Matthias gram, grase. §. 511. 4) cfr, Cpeph. ν.

735. Agam. 962. s) ν. 128.

(16)

12

peritemur, Secundum exemplam constructionis parum

legitimas in Agamemnone est f):

Τρανως \4ϊρείδϊ\ν εΐδέναο κυρύντ οπώς pro: είδ&ναι,

οπως Άτρείδης κυρεϊ, vel per attractionem: εΐδέναι * Ίτρείδην ^

οπως κυρεΐ. Heic autem attractio eo usque continuata est,

ut non modo subjectum Άτρείδης, sed verbum quoque κυρεί e posteriori in priorem periodi partem immigraverit.

Tertia denique eaque vel apud AEschylum rarissima di-

cendi forma in Persis est 2):

Kofi στρατός τοιξτος ερξας πολλά δη Μηδες κακά,

ubi post adjectivum, quod sequitur alias ωστδ cum infini-

tivo, participium adhibitum est.

Ex his, quae jam .attulimus, colligi posse videtur,

utut sibi plurimum indulserint omnes, in primis vetustio-

res, Graeci scriptores, iEschylum tarnen liberiori quodam

usum esse arbitrio. Quum autem paucis iisque parum accuratis codicibus manu scriptis mandata sint immortalia

Yatis nostri opera ideoque multa in ambiguo habeantur,

ea

tantum elegimus exempla, quae, variantibus liaud ob-

noxia lectionibus, genuinam nobis exhiberent iEschyli

manum, ut vera potius, quam multa scribere videremur.

Jam vero expositis, quae ad constructionem verborum pertineant, ad singulas voces earurnque formas progredi

oportet. Et primum omnium satis constat, quo propior

setati Homericae vixerit iEschylus, quam ceteri apud

y. 1.372· fi 24-Ji

References

Related documents

Hujus autem vitae, quae amoris plena sit, homines per fidem solam partieipes fiunt, quae et ipsa donum est quoddam gratiae divinae, nam &#34;Deus omnia. in omnibus effieit&#34; (1

tia ra EMPEDOCLEM , quem JÄMRLlCPiUS x) dick ju ven cm audiviffe PYTHÄGORAM feneml Quamvis vero hoc in dubium a nonnullis vocetnr, de eo tamen convenit, quod , praeter alia,

minem. Et hoc eft eorum judicio, quod fluat é natura? primis , &amp;. cum iisdem conveniat.

nifi tnalis 7toc^cc prceter pudorem — Prsepofitiones, fi^quis miretur, quid fit, quod Genitivo Cafui junftns in iingua Grseca, contra rrorem aliarum , reperiat, obfervare

20. 7ϊνςγον) appellare moris erat fortisfimum quencquc prcvpu-.. Ulum lugent fummi &amp; infimi, il quid pasfus huma-.

Stammt lhr von dem Alcides nicht IJl euch das Leben nicht verhafst W Ein umbefiegt Gefchlecht.. Ihr kennt ja

neque omncs cceli filii, eile poifunr, terra habeat neceile eil fuos. Qua mvis illa

soletarum vocum formarumque rarissimus usus, nisi forte fabulam, quae Rhesus inscribitur, adeas, quam tarnen doctissimi et sagacissimi viri Augustus Matthias et Godo- fredus