• No results found

DE STATIBUS, QUOS V O C A NT., PECCATI ET GRÅTT E DISSERTATIO HISTOIUCO-DOGMATICA

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Share "DE STATIBUS, QUOS V O C A NT., PECCATI ET GRÅTT E DISSERTATIO HISTOIUCO-DOGMATICA"

Copied!
10
0
0

Loading.... (view fulltext now)

Full text

(1)

D. D.

DE STATIBUS, QUOS V O C A NT.,

PECCATI ET GRÅTT E

DISSERTATIO HISTOIUCO-DOGMATICA.

MAO.

CUJUS PARTUM QUINTAM

EX SPECIALI SACRiE REGLE MAJESTATIS GRATIA

KT

VENIA MAX. VEN. FACULT. THEOL. UPS.

i - / "

P. P.

m m » Å m'm m A m m &isshi

S. S. THEOL. CAND. A SACRIS,

ET

CAROLUS SIMON CRONSTRAND

BOLMIEKSIS. STIP.STIEGL.*

AUDIT. GUSTAV. DIE XXIII MART. MDCCCXLIV.

n. p. m. s.

U P S A L I JE

WAHLSTRÖM ET L ASTB O M.

(2)
(3)

35

Quamquam culpa singulorum, quae est cum peccato ori- ginali conjuncta, quippe quod uniuscujusque proprius et na¬

turalis quidam habitus sit, et illustrior est et ad vitam majo¬

ris forlasse momenti8G). Nam culpa est proximus peccati fru¬

etus (Rom. S: 19^ S: 16; 7: 10). Quoniam vero omnes na¬

tura sunt viliosi, omnesque peccatores, peccati poenas sol-

vere omnes debent. Quum igitur bomo non amore Dei san- ctissimaeque ejus voluntatis incensus ac penelratus est, sed

inde se deduci patitur, quo, quum natura sit spiritualis,- sum¬

ma ope niti debet, fieri non potest, quin infelicissimus, ma¬

ximeque improbandus atque condemnandus et re vera sit et sibi ipsi aliquando videatur. Peccati autem poena, ut pla-

nius dicam, est mors (d-avccrocj Rom. 6: 25$ Jac. 1: 15), i. e.

omne malum omnisque pernicies, qua; secundum legem divi-

nam liomini a Reo divinisque praeceplis averso accidere pos- sit et debeat. Itaque non soluin vitas fragilitatem atque in- teritum, quorum prima causa fuit peccatum (Ps. 90: 7), et

externa mala (Gen. 5: 16—19), sed etiam in irregenitis im- possibilitatem et in regeneralis difficultatem bene et ex prae¬

ceptis divinis vivendi, proclivitatem ad malum, interioremque

anirni sui ipsius condemnationem (vide supra pag. 52), mortis

nqmen comprebendit. Haec omnia mala ex peccato solo ma- narunt- peccatumque sequuntur, ob eamque causam divinitus qucedam constitutcc pcccatisque irrogatte poence sunt babenda.

Sed quum mundi divinus Gubernator habeat animum in bo-

mines vere paternum, ita curat, ut illis vel ex somno pecca- torum ad vitam excitentur vel tamquam obrussa quadam spe- ctentur et ad Christum quaerendum atque studiosius indies

8a) W. M. L. de Wette, Dogmatik der Evangelisch-Lutherischen Kirche, Berlin 1821, pag. 96.

5.

(4)

amplectendum imp#Haaii«pB?) (Ps. 54: 19—22} 2 Cor. 42: 7}

Gal. 5: 24} Hebr. 12: 5—12} Åpocal. 5: 19).

Haee auiem generis humani vitiositasr quamquam est

omnium ad imum communis7 tame» neque absoluta neque sah¬

stanttalis est. Possunt igitur ex peccato redimi et salvari.

Divinum iHud et gratiac plenum promissum, quo jam in lapsu primorum parentum nobis clementissime Deus pollicilus erat,

"semen feininae esse aliquando anguis caput proiriturum"

(Gen. 5: 45), definito temporum spatio eonfeclo, oppor¬

tune impletum est. Coelestis Adam (Dom. 5: 145 i Cor.

15: 46) ad terra« descendit, ut Diaboli opera dejic e- ret i. e. peccatum et mortem tolleret (4 Jo-li. 5: 8} Hebr.

2: 14)} et ut, cum res creatas cum Creatore in graliam rede¬

gisset et conjunxisset, noviis rerum omnium ordo inde iuei- peret. Genus humanuni, per primuin Adamum lapsum, per

Christum, alterurn *11um Adamum, restitutum est. Haec res, in qua religiosissimus quisque summo animi gaudio aequie- scit, quamquam est alte recondita, tarnen, si rite perspexe-

ris, qualis sit sanctitas, quale peccatum, et ut inter se sint

contraria et infmito quasi spatio distent, animum neeesse erit

subeat opinio, infinitam vim intercessionis et reconciliationis

opus esse, quae, quum sit mysterium quoddam infinitae alti- tudinis, nisi divina revelatione aperiri non potest, et ob eam

causam fidc tantum percipitur. Yitam autem talis fidei ple-

.nam, quae ad Mediatoren», Salvatorem Yitaeque Principem

tota pertineat, in omnibus hominibus gratia divina exeitarc potest. Nam liberum arbitrium, si "potentiam" respexeris, in

omnibus viget, neque perditissima quidem nequitia liominem

eo omnino privare potest, qui ea lege creatus est, ut vitae

sanctae et lieatae, quae penes Deum est, particeps fiat. —•

") Nitzsch, 1. c., pagg. 214217.

(5)

57

Jam vero reliquum est, ut Status Gratice, quos vocant,

seu praecipua, ut ita dieam, momenta, quibns hominis cum Deo recoiiciliatio absolvitur, considerenvus. Ilaec autem sunt

Gratia, Fides, Juslifieatio, Status tlenique gratice, cpii pro-

prie dicitur, ^eu stativs libertatis. Uae omnes notiones in li-

bris Symbolieis nostrae Ecclesiae tam accurate explicatae et evolutae inveniuntur, ut pierique Orthodox! Ecclesiae Dogma-

tici scriptores nihil aliud quam eadem, quae in illis inveniun¬

tur, vel transscribere, vel in artis formani melius redigere potuerint. Eo igitur ordine, quem nos sequuluros esse su- pra indicavimus, quam brevissime poterimus, singulos hos

Articulos jam adumbrabimus.

Ecclesia Evangelico- Lutherana, id quod supra ostendi-

mus, Augustini doctrinam de summa totius generis humani

naliva et ab Adami lapsu oriunda vitiositate reeepit atque,

ut ille, sie ea etiain contendit, homines neque habere ullas

vires per se, h. e. naturalibus praesidiis novam et sanctam vitae rationem ingrediendi. Atque liac de causa, ut Augusti¬

nus, sie Illa non potuit, quin agnosceret et valde aflSrmaret,

Gratiam solam divinam omnia, quae ad hominem a malo li- berandum, regenerandum, beatificandum necessaria essent, posse et facere. Eam tantummodo Augustini doctrinam, qua

contenderat, Deum, absoluto quodam decrefo, quosdara praeter

ceteros ad salutem absolute praedestinasse et reliquos repro-

basse, quod non minus cum Litteris Saeris, quam cum ipsa

conscientia religiosissimi eujusque pugnaret, rejeedt nostra Ecclesia.

Igitur haud obscure iu Libris Ecclesiae nostrae Symboli¬

eis indicatur, Gratiam divinam ad homines regenerandos o- mnia facere, ut in Genf. Aug., artt. XVIII et XXj Apol.

Conf., art. III; Arliculis Smale., parte tertia, art. XIII; Ca-

(6)

tech. min. et Catech. maj., partt. II, artt. III; maxime vero evidenter in Form. Conc., art. II de lib. arbitrio, quum de

universa re ut Epit.88), et multis locis89) Solida decl., tum spe- ciatim: "Manifestum est, liberum arbitrium, propriis et na- turalibus suis viribus, non modo nibil ad conversionem, ju-

stitiam et salutem suam operari, aut cooperari, aut Spiritui

Sancto (qui homini in Evangelio gratiam Dei et salutem of¬

fert) obsequi, credere aut assentiri posse, sed potius, pro insita sua rebelli et contumaci natura, Deo et voluntati ejus

hosliliter repugnare, nisi Spiritu Dei illuminetur atque rega-

tur"90). "Praeterea Sacrae Litterae hominis conversionem, fi-

dem in Christum, regenerationem, renovationem, et omnia,

quae ad illam effieaciler inchoandam et absolvendam perti- nent, nequaquam humanis viribus naturalis liberi arbitrii,

neque ex toto-, neque dimidia, aut ulla, vel minima ex parte,

sed in solidum, id est, simpliciter soli divinae operationi et Spiritui Sancto adscribunt" 9t). "Quamvis autem renati etiam

in hac vila eousque progrediantur, ut bonum velint eoque

delectentur, et bcne agere atque in pielate proficere studeant:

tarnen lioc ipsum non a nostra voluntate, aut a viribus no- stris proficiscitur, sed Spiritus Sanctus (ut Paulus, Phil. 2:

13, ipse de hac re loquitur) operatur in nobis illud velie et perficere"92).

Eadem de re universa orthodoxos Ecclesiae scriptores, ut Gerhardum, Quenstedt, Jiollazium, alios sensisse videmus.

Quo accedit, ut omnia magis ad artis praecepta revocaverint,

et singulos hujus doctrinae locos pluribus verbis illustraverint.

88) Libri Symb., 1. c., pag. 579.

90) 1. c., pag. 661.

w2) 1. c., pag. 666.

89) 1. c., ex. gr. pag. 656.

ul) 1. c., pag. 663.

(7)

59

Quod significaverant Libri Symbolici93), peccatorem certis qnibusdam gradibus in gratiam redire, id Quenstedt et Ilolla-

zius ila intellexerunt, ut dicerent, bos esse diversos gratiae applicatricis actus. Carpovius vero et Baumgarten hanc do-

ctrinam ita explicarunt, ut cerlum qucndam ordinem seu oe- conomiam salutis esse, primi docerent94).

Neque tarnen Augustinus, neque recentiore tempore au- etores Ecclcsiae Protcstanlicse primiomnium ostenderunt, quan- tum interesset, inter naturam et gratiam, inter hominis non

regenerati yel infirmilatem vel perversitatem et inter gratiae;

divinae effieaciam, quae omnia, quae ad sanctificationem et sa¬

lutein hominis pertinent, praestat. Nam hanc doctrinam et-

iam in Novo Testamento inesse, non solurn ex iis colligi po-

test, quae doctrinam ejus de communi generis humani vitio-

sitate accuratius explicatam necessario sequuntur, sed etiam

ex verbis ipsis Novi Testamenti intelligi potest. Yelut ut

paucos locos exeuipli causa affieram bis locis, Joh. 5:5, 5, 27; 6: 44; 15: 4, 5; Rom. 9: 16; 1 Cor. 1: 29, 51; 2 Cor.

5:5; Phil. 2:15, salus95) omnium hominum divinae causae

93) Catecli. min., Symb. Apost., art. III, 1. c., pag. 372: "Spiri¬

tus Sanclus per Evangelium me vocavit, suis donis illuminavit, in re-

cta fiele sanctißcavit et conservavit." Form. Coné., Sol. decl., art. II,

1. e., p. 670: "Visum est Deo, per hoc medium, et non alio modo,

nimirum per sanetum verbum suum, cum id vel praedicari auditur vel legitur, et per Sacramentorum legilimum usum homines ad seternam

salutem ad se traltere, Convertere, regenerare et sanctificare."

9i) Hutterus Redivivus, 1. c., pag. 510.

9o) S(üTt]Qia, G(x)&m>, Xvtqwgis, anoXvTQcoGis signifieant vel ultimam quan- dam a miseria, quam efiicit peccatum, liberationem et ad perfectiorem

vitam traduetionem (Luc. 2: 58; Act. 4: 12; 1 Cor. i: 50; Epb. 1: 14;

2 Tim. 4:18), vel speciatim a culpa et reatu peccati redemtionem (Epb. 1: 7; Uebr. 9: 12). Ita verba illa aiionos vel de

(8)

adscribitur, quin etiam causa illa efficiens gratia planis ver-

bis nominatur, et ut nihil loci legi, praemiis et meritis de-

tur (Rom. 4: 4 seqq.j 3: 23, 245 Tit. 2: 11$ 5:7), et ut na¬

turalis homimim conditio et infirmitas, qualis per se sit, fa-

Cile eluceat (l Cor. 13; 105 Eph. I: 68).

Atque veritas liujus rei quasi nitro se offert religiosissi*

mo cuique, qui sentiat, et naturae praesidia sive vires natu¬

rales ad insitam viliositatem radicitus evellendam parum va-

lere, et gratia» contra beheficia, quae, certo quodam divinae legis ordine, ab ipso Christo, in Vefbo Divino et Sacramen- tis praesenti96), proficisci senlimus, omiria ad hominem emen- dandum et salvandum afferre. Experti enim novimus, vilam

vere spiritualem neque incipi neque excoli posse, nisi in hac

verissimae fidei, mediis, quae vocant, gratiae paratae, cum Christo intima conjunctione$ atque in concipienda quavis bo¬

na cogitatione, in quovis bono sensu, desiderio, actione, in quibus nova vita cernitur, gratiam unam habere vim movendi

et efficiendi, hominem vero vim solam accipiendi et quasi pa- tiendi possidere. Quoniamque, id quod supra ostendimus, peccatum in eo ipso, quod homo est a Deo abalienatus, con-

sistit, et malum id ipsum est, quodcunque in hoc dissidio suscipit (ut bonum est, quod, cum Deo conjunctus, amat et

secundum Ejus voluntatem agit), quum praeterea, sccundum justitiae divinae legem, peccatum eam liabeat consequutionem (vd. pag. 52), ut homo residuis viribus ejus voluntatis, qua

a Deo defecit amoremque in Eum amisit, ruptum amoris vin-

culum iterum connectere non possit, atque adeo ne invenire

uuiverso opere Christi salutari vel de parte qnadam ejus adhibentur.

Nitzsch, 1. c~, pagg. 222, 223.

963 Articuli Smale., P. III, art. 8; Form. Conc., Epit., pagg.580, 8815 Sol. deel., pagg. 685, €69, 828. Rom. 10: 17; Act. 26: 17, 18.

(9)

u

quidem rationem, qua rursus in gratiam cum Deo redeat97),

ex his igitur apparet, ut omnia in pristinum statum resti-

luantur et fiat tandem reconciliatio, diviua vis in animo ho¬

minis agitet necesse esse, quae iterum vitam divinam in eo resuscitet. Id autem Is solus, qui genus humanuni cum Deo reeoneiliavit, vi gratiae divinae, per Suum Spiritum eflicere potest. Quia vita vére spiritualis in amore consislit, amor

vero noster in Deum non est nisi Dei erga nos amor, ani-

mis nostris infusus (Rom. 5: 5), apparet, amorem, quum in lapso homine exstinctus sit, non posse refociltari, nisi gratia

divina eum rursus accendat. Hujus autem vitae, quae amoris plena sit, homines per fidem solam partieipes fiunt, quae et ipsa donum est quoddam gratiae divinae, nam "Deus omnia

in omnibus effieit" (1 Cor. 12: 6) 98).

Sed quamquam Deus hoc modo in animis hominum o-

peratur, libertas tamen eorum re vera minime tollitur, nam liomo partim oceludere obstinate potest animum suum, di- vinaque benefieia a se rejicere, partim vere Uber tum demum

97) Nonne actus gratiie divinae ita cogitari potest, ut in omnibus

sufficienter operetur ad resistentem naturalem tolleudam et ad tantam voluntatis liberationem efficiendam, ut Spiritui Saneto, qui ordine sa-

lutis fidem aecendere et eum ea novam vitam condonare velit, libere

sese tradi possint? In civitale praeeipue, ubi vigeat religio Christiana,

homines ab actibus gratiae adeo omnibus partibus circumdantur, ut re vera haud facile quisquam inveniatur, qui vim ejus divinam omnino evitare possit.

98) Rationem Synergistarum improbat Form. Conc., Sol. decl.,

art. II, pagg- 677, 678, atque id quidem baud injuria, quatenus Uli cooperationem banc viribus bominum naturalibus tribuunt. Regene-

ratus utique in sanctificatione cum gratia divina cooperatur, sed ne- quaquam nisi "novis illis viribus" et spiritualibus, quas ipsa regenera- tione accepit.

(10)

rite est dicendus, quum voluntati Dei, unde tota ejus natura

exstitit et hac de causa et physico et morali respectu pen¬

del, non alienus, interiore quadam libera et ab amore pro- fecta necessitate (2 Cor. o: 14), vitam vivit Deo gratamj ser-

vus autem est dicendus, ut supra indicavimus, si voluntas ejus, alicui rei, quae divino consilio, quo nal.us est, non re-

spondeat, obnoxia, a divina voluntate desciverit. Julianus,

ut alios silentio praeteream, Auguslino vitio vertit, quod do-

ceret, hominem cogi ad bonum expetendum ")$ sed vis et ef-

fectus .gratiae divinae in eo ipso cernitur, quod prava homi¬

nis voluntas desinit, et bona in ejus locum succedit, ita ut,

vi invicta amoris excitatus, altiorem et sublimiorem vitae viam ingrediatur, qua sola ad id, quod ei maxime proposilum est, pervenire polest.

Jain supra significavimus, Augußtinum non aeque accu- rate et sibi convenienter locos illos, qui sunt de fide et ju- stificatione, atque hos, qui sunt de peccato et gratia expli-

casse. Cujus rei liaec fuerit fortasse causa, quod de il'lis non

est separatim inter Augustinum et adversarios ejus dimica-

tum, qua 111 quam eos etiam locos, quae fuit ejus rationis re¬

gio et via, quam in hoc certamine vulgo sequuti sunt, dili- gentius subtiliusque explicatos fuisse sperari potuit 10°). Quod primum ab Ecclesia Protestantica in certamine cum Romano-

Catholicis factum est.

Jam vero, ut primum de fide loquamur, haec apud Au-

") Wiggers, 1. c., pag. 266.

10°) Ex iis, quae Augustinus de ratione conditionis hominum na¬

turalis et gratiae divinae accurate definivit, facile concludi potest, quo- modo vim fidei et justificationis proeul dubio explicaturus fuerit, si

modo ulla re coactus esset, de bis articulis via et ratione agere.

References

Related documents

bus de ii a c re Ecclesia Orientalis et Occidentalis eo dissen- sisse inter se videntur, quod illa, quum maxime, ut videtur,. vitae et moribus consulere vellet, yires liodie quoque

morituros. Qui quum arbitrio libertatis male abusi essent, primum illud peccatum commissum esse, quod plura mala posteris eorum importasset. IIoc enim primum peccatum!. consecutam

-Arvodesgruppen redovisar reviderat förslag av reglemente för ersättning till förtroendevalda vid kommunstyrelsens sammanträde i maj 2018. Sammanfattning

igångsättningstillstånd för Relining Hörby kommun 2020 Beslutet skickas

nifi tnalis 7toc^cc prceter pudorem — Prsepofitiones, fi^quis miretur, quid fit, quod Genitivo Cafui junftns in iingua Grseca, contra rrorem aliarum , reperiat, obfervare

20. 7ϊνςγον) appellare moris erat fortisfimum quencquc prcvpu-.. Ulum lugent fummi & infimi, il quid pasfus huma-.

Stammt lhr von dem Alcides nicht IJl euch das Leben nicht verhafst W Ein umbefiegt Gefchlecht.. Ihr kennt ja

Prologum agit Jocasta, uxor in fel icis Oedipi, maler Eteöclis et Poiynicis , qui jam, alterum alter, bello pete- bant. Qua remota , prodit cum paedagogo Antigona , filia Oedipi