BE
AR TIS CUM RELIGIO NE NEXU
MEDITAMENTA,
Ql'AE
VENIA AMPL. FACULT. PHILOS. UPSAL.
P. P.
MAG. I. HERMAN. EKENDAL
ET
CASPARÜS STRÖMRÄCR
irost. upl.
IN AÜDIT. GUSTAV. DIE XXIX APR. MDCCCXL.
H. A. M. S.
UP8ALIAE
KXCUDEBAWT WAHLSTRÖM & LASTBOM.
v 9
KONUNGENS TROTJENABE
v « -x.
capitainen ocii riddaren af kongl. svärds-orden
högädle herr
OCH
välborna fru
BH
född
vörduadsfullt tillegnadl
/
\
af
K. STRÖMBÄCK.
en DttlfrrtfU /ciWr
♦
af
KASPER.
DE ARTIS CUM RELIGIONE NEXU MEDITAMENTA.
"Allliier müssen wir benennen, dass man Bilder haben und macben mag? aber anbeten
sollen wir sie nicht." Luther.
Religionem, Philosophiam (v. scientiam in genere) et Ariern
liberalem, vinculo quodam necessitudinis inter se esse conso-
ciatas, id vel inde statiin adparet, qnod eundem earum quaeque
propositum habet fincm, utipsa, quae summa sint, rerum uni-
versarumprincipia, quamvis diversis conceptamodis, exprimant.
ItaReligio dici potest esse, quae, affeetus cujusdam suhlimioris
utens auxilio, hominem vinculo amoris, fidei atque spei Deo
reddere devinctumvelitj Philosophiaaufein, quae, adjumentum rationis, ut ita dicam, abstracte tantum adbibens, disciplina¬
rum omnium ceterarum regina, et rerum per se divinarum humanarumque scientia absoluta exsistere coneturj Ars de-
mum, quae, ope Phantasiae subnixa, ideas, quascumque con-
ceperit, sua quasque forma singulari et individua induat, id-
eoque idem universum, ac quod Religio et Pbilosopbia, exprimendum sibi proponat. In quibus omnibus quendam es¬
se consensum, id neminem potest fugere, si quidem Religio,
per eam, quam maxime excitat, pietatem et bonitatem, nihil
aliud spectat, quam quendam animi totius bumani Deo de-
vinctissimum affectum indeque oriundas actiones 5 Philosophia
autem, per eam, quam cogitandi facultate quaerit, verita- tem, nihil magis spectat, quam quoddam, speculationis ope,
procedens ad principia ipsa phaenomenorum iterj Ars deni-
que per eam, quam viimaginandi, mythice aut mystice, sym-
x
2
bolice auf allegorice effingit pulchriludinem, ad eundem ii-
iiem, imaginem dico Universi contemplandam, tendil.
In quo tarnen consensu, id jam discriminis quoque sta-
tim observandum est, quod in illa inquirenda animi bumani
ad universum ratione, Philosophia unius tantum utitur facul-
talis ope, cogitationis dico, quum Religio contra et Ars inte-
gram praecipit omnium animi bumani facultatum harmoniam
et concenfum. Enthusiasmus igitur, qualis exsistere religiosi
hominis et artificis solet, quum utriusque menlem quadam
oppleverit ideae divinae praesentia, totum utriusque animum
vividissime excitantis, eundem quoque in utroque effeetum
exseritj si quidem eorum neuter suas tantum, Philosophorum
more, ideas gignat, sed sensum simul quendam et affeclum
utraque (et K. et Ars) suseitatura, imaginationis insupervi uta-
tur, quo divina illa idea sistatur velut praesentissima. Est enini
vividior et veliementior imaginandi vis in arte, quae non tan¬
tum ideam illam, ut religio, per se et pure divinamconcipit,
sed speciem etiam, atque symbolum et formam ideae illi
affert. Ilomini, etpio et arlifici, universum, splendore quo-
dam divinitatis illustratum, se conluendum praebetj quidquid
in vita sibi contradicat, quodcumquemalum, turpe atquefal-
sum oculis occurrat, inharmonia illa universali, quam effieiunt
Religio et Ars, pulclierrime consonat, quippe quae amore quodam flagrantissimo quidvis veri, boni atque honesti am- plectuntur. Superante autem in arte imaginandi vi, divinum
illud universum (i. e. Beus et omnia ab Eo creata, Eique devineta) quod in Ileligione sensu tantum concipitur, specie
quadam personae individuae ornat ars5 vélamine quodam, ex
materia vel natura desumto, divinum illud induit, quod qui¬
dem seriem cujusdam inearnationis — est enim ars *n- thropomorphosia idearum — quasi percurrere cogit, quum Religio contra, resurrectionis instar materiae et ad divinita-
tem ipsam adscensionis, quo verior, eo magis velamina ista
terrestria abjiciat, quamvis subtiliora retineat. Quidquid ocu¬
lis hominis religiosi sanctum obvenerit, mysterii instar, tene-
bris sacris opertum, in adytisque mentis ipsius remotum, ad quod fidei soli aditus pateat, id Artis ope evadit pulchrum.
Divinum illud, quod inopertum coelesti suo fulgore si illu- xisset, oculos animi liumani, ut fulgor Jovis Semelen, oc- coecaret, id, descendens ad terram, mutuam a mundo sen- suali sumit materiam, ut hoc velamine, coloribus vividissi-
mis ornato, tectum homini se diligendum et admirandum, nec
non amabile praebeat. Est autem hoc velamen quidvis hu¬
manuni; non tantum corpus hominis, sed etiam animi sensus,
cogitationes, dictaet facta, quatenus in iis quid magni et ad- mirandi, veri et boni se manifestet. Omnia autem, in quibus
divinum illud domicilium sibi constituit, pulchra evadunt;
pulchrum enim est concordia divinae atque humanae naturae, ideae et formae. Inde numina religionis cujuslibet, artis ope, humanam induerunt formam, hominesque, quamvis divini,
evaserunt. Anthropomorphosin sie spirat quaelibet Religio.
Non tantumpersonis liumanis induitur divinum illud, sed etiam
formis et cogitationum et actionum in vila communi homi-
num. Ita divinum aiiquod spirat Achillis fortitudo, Ne-
storis sapientia et Antigones pietas, et id quidem non mi¬
nus, quam personae deorum, quibus in Olympo sedes adsi- gnarunt vätes, Religionis cujusque paganae quodammodo
confectores *).
Quum sie rationem Artis et Religionis in universum bre-
viter saltem adumbravimus, in animo jam nobis est, diver-
sum diversarum Religionum ad artem respectum indicare.
Duae maxime sunt Religionis formae5 una naturalis, quae, innatura subsistens, hane, aut utnaturatam contemplatur, aut naturantem, ex. gr., Hylozoismus, Pantheismus, Polytheis¬
mus; altera revelata, quae, pro objecto habens unam perso-
nam divinam, hane vel abstractam ponit, ut Monotheismus
*) Vätes, ut homines natura sua et destruentes et construent.es, confectorum nomine heic insignivimus; nam, quo magis symbolis
res divinas ornant et humanas reddunt, eo citius nativam et puram di-
vinitatis ideam detrahere, immaculare, destruere possunt. Ope vatum
etartificum plures ita sunt et depravatae et escultae Religionis formae.
4
Jndaeoriim, v.per trinitatem concretam, ut Religio Christiana.
In priori dein illo genere Religionis naturali discerni potest
una primum forma, obscure syrnbolica, in qua confusae sunt
forma et ipsa, quae in forma exprimitur, idea, quippe non-
dum cogitationis acu distinctae. Ilujus exempla generis sunt:
Fetischismus et Lamaismus, qui rem v. personam quampiam
interrapeculiarem non significare, sed esse Deum postulant;
Parsismus, qui deos esse putat elementa lucis et tenebrarumj
Brahmaismus, qui etsi, signum a significato, mundum a Deo
distinguere coepit, tarnen, distinctione nondum recte aut de-
finite absoluta, intercedentem adpellat Phantasiam ad mundos
utrosque inter se conciliandos5 Necrotheismus Egyptiorum,
qui, distinctione demum absoluta, quum signi instar liabeat
mortem, hanc non esse existimat ipsum Deum, sed divinam
tantum quandam historiam, quia negatione, i. e. morte, opus
sit spiritui, i. e. Deo, quo positive atque in aeternum vivens
evadat. Altera porro Religionis naturalis forma dignosci pot¬
est, tamquam sublimiori quodam modo syrnbolica, in qua
quidem Deus a mundo prorsus separatus, nec nisi tamquam
ipsa vita vitalis (natura naturans, in omnibnsrebus immanens)
habetur, ad quem nemo, nisi exstincta individualitate, tende-
re debeatj cujus sunt generis Pantheismi Indorum et Isla-
mitarum. Tertiam denique ejusdem generis formam habet
Religio GraecO'Iiomana, ubi membra distincta rursusunita et
in harmoniam quandam pulchritudinis sunt redactaj quippe
ubi divinum ipsum positum est nec in elementis, nec in ne¬
gatione eorum, nec in vita universi ut animalis cujusdam,
sed in homine. Heic igitur ipsa Deitatis idea suam debuit
originem humanae naturae, quae quidem ipsaexstiterit divina5
unde ipsa etiam Religio formam, necesse, indueret Anthro-
potheismi, qui, quo magis ars, quae Semper ab humanitale
pendeat, floruerit, eo eitius verum quodque divinum amiserit,
idve, utfatum, a mundo olympico in locum quasi secretum
removerit.—Alterum postremoilludgenusReligionis revelatum
unam modo habet, eamque solam, quae quidem vera et sin-
cera et integra sit, formam Monotheismi, non abstractam
5
eam quidem aut Pantheisticam, ut Islam, sed concretam, in
qua Deus et persona indutus humana est, et mundum aut immediate gubernat, aut mediate per filium et spiritimisuum,
— unam, inquam, religionis formam, in qua primum coli-
tur Deus pietate vera atque intima, uhi quidem omnia ter- restria, ut non satis honesta, Deoque digna, ab idea Dei re- mota sunt. Anthropotheismo igitur diruto, Theanthropismus exstitit, ita utDeus homo, non, ut apud Graecos, homo Deus
faetus sit *).
Quae cum adeo diversae fuerint Religionis formae, fa¬
ctum inde est, ut earum suam sibi quaeque effingeret artem.
In Oriente igitur Religio et Ars inter se confusae sunt adeo,
Ut nec una nec altera praevalere potuerit. Ambiguitate, ob- scuritate,monstrosaque forma constructionislaboravit utraque, utpoteubi nimis effrenata fuerit Pbantasiae luxuria, nulla aut exigua certe speculationis vi, gustuque coercita. In Graeeia pri¬
mum sunt intimo consociatae nexu, unde ars cultus deorum
facta est, et cultus deorum ars. Diis autem corruentibns, Deus, ut Schiller djcit:
Einen zu bereichern unter allen Musstc diese Götter weit vergelin
superfuit, in "spiritu et veritate", i. e., religione et scientia,
colendus. In religione igitur Christi summas partes obtinuit fides, proximas cogitatio v. scientia, et ultimas demum Phan-
tasia vel Ars. S. S. Deum triunum fide eolendum, cogita-
tione etiam quaerendum, non autem mutandum, lusu Phan-
tasiae et Artisminimeornarelieuit***). Spiritus et ipsa veritas
Deus est, adeoque major, quam qui corpore et forma atque specie quadam veritatis, qualis est pulchritudo, interram de-
trahatur. Semel tantum descendit et homo factus est in
*) G. Willi. Fr. Hegels Vorlesungen über die Aesthetik 10 B. l:e
Abth. p. 591—485.
**) Die Götter Griechenlands.
***) Cnfr. Hegel's Vorlesungen 10 B. 5:te Abtb. p. 58.
Christo, quamob rein illa divinitatis persona, non Deus ipse
triunus, in mentem artifieis descendat. Ita Christus est quasi
eentrum arlis christianae, quoniam in eo sibi invicem occur-
runt elementa illa, ex quibus pulchrum omne conficitur, di¬
vinum et humanuni. Religio autem Christi unica etvera est, eti-
am ob eam rem, quod habet circuitum quendam idearuni,
quae,instar mysteriorum, mente et cultuinterno Semperadoran-
dae, nee arte umquam humana ornandae sunt, nimirum divina
ipsa essentia et triuna, Deus pater et Deus spiritusj habet
etiam alium circuitum idearum, quae artis ope formam hu-
manam etquasi vestem terrestrem assumere non dedignantur, ex.
gr. Christum, historiam veteris etNovi Testamenti, visiones pro-
phelicas ex. gr. Ezechielis, Danielis et Johannis, historiam denique ecclesiae, angelos, daemones, Judicium extremum, martyres, pios defunetos et omnia illa vitae etiam communis phaenomena, in quibus religio vim suam divinam quodam mo¬
do ostendit. Ilaec autem ars clirisliana numquam est cultus Dei, sed adjumentum tantum pietatisj neque est ars tota in
genere illo religioso absoluta. Sunt enim ab una parte Ars
et Religio consocialae, ab altera autem distinetae. Nam in
arte est eireuitus quidam, non per se religioni addictusj ut
in religione rursus quidam eireuitus, ad quem arti aditusnon Patcat. Mulla enim sunt in vita liominuni, aeque ac in rerum
natura phaenomena, quae quamvis imaginem pietatis non ex- pressam prae se ferant, tarnen vim idearum vel quendam ani-
mi adfectum, aut ponendo aut negando, ostendunt, adeoque
ab arte tractanda sunt. Quum autem Deus in liominibus vel
in rebus universis quodam modo immaneat, illud etiam divinc pulchrum apellari potest.
Id vero jam, artibusne liberalibuschrisliana magis, quam
polytheistica, religio profuerit, diu disputatum est. Nobis certe
contemnenda yidetur eorum opinio, qui artem classicamsum-
mum attigisse fastigium censent. Nam ambitum artium chri¬
sliana religio dilatavit et locupletavit, quippe quae aditum ad
Ultimos cordis recessus mentisque liumanae adyta aperuerit.
Uno tantum in artis genere cedit chrisliana ars classicae,
• ■■ ■ 1
7
inplasticoj in ceteris eam longe superans. Quot enirn quanta-
que artificia, ex intimo religionis nostrae sinu orta, pictura
llalica inde a Cimabue ad l)olce protulit, quorum ne vestigia quidemin antiqituate reperiantur! Quanto ditior, varietate et sublimitate idearum excellenlior, evasit Arehitectura Golliica et Musica sacra, quam antiqua! quanto locupletior et formis
et gencribus, quantaque interiör evasit nostra poesis! Ipsa
etiam Sculptura a tradilione sacra plurima et pulcherrima fin- gendi objeeta inutuo sumsit. Omnia fere haecce artium ge¬
nera praeterea ecclesiae ipsi dici possunt originem debere, quia in illa plurimae ex, gr. musica, arehitectura, pictura, sculptura, drama, hymni etc. revixerunt. Mira igitur nobis
videtur illorum opinio, qui religionem nostram arlibus non tanIum incrementum adtulisse nullam, sed etiam detrimeu-
tuni mentiunlur.
Quod si dixerit quispiam, artes, quidquid profecerint,
omnia quum catholicismo debere, tum simul idololatriae maxi-
me vituperandae; hoc equidem contra tenucrim, quidquid boni
ex catholicismo in artes redundaverit, id «hristianaein genere religioni deberi; quemadmodum, quidquid detestandum in catho¬
licismo insit, id non artibus, sed dogmaticae conf essioni vitio dandum sit. Sicatholicismusper commenta ista religionem no¬
stram nonvitiasset, non tantum maximeeflloriiisset ars, sed vel
maxime florenspietati minime noeuisset. Dogmataprotestantismi
cum magna et optima quidem parte eultus catholici consociari posse, juvat censere. Sic Religioni non tantum non officeret,
sed prodesset ars, si quidem artificia in templis, non ut idola protestantes adorarent, sed ut monumenta pie actorum ("li-
bros pauperum" dixere patres) non sine bona et pietatis fruge
et sensus pulchri voluptate admirarentur. Qui pauper nunc
atque exilis eeclesiae nostrae eultus est, is utique, ne littera quidem dogmatum omissa aut mutata, in melius et possetfa-
cile et deberet mutari. Ita in templisnostris aedificandis quis est, quin vel sublimiorem adhibendum esse stilum existimet,
vel in organis, psalmis, cantibus et homiliis omnia ad artis
8
et puleliritudinis formam reddita velit emendatiora5 quis por-
ro, quin picturis et statuis artifieiosis, historiam biblieam at-
que ecclesiasticam illustraturis, templa cupiat nostra vide-
re ornatiora? Immo, si in catholicismo quandam invenire
licet artificiosam, in protestantismo autem philosophicam reli-
gionis cliristianae conformationem, utrumque hoc ejusdemre- ligionis elementum ita facillimo posse liegolio crediderim con-
eiliari, ut vel in catholicismo, quidquid vere pulchri sit, vel
in protestantismo, quidquid vere religiosi, non nisi unam ef-
ficiant pulchritudinis et sanctimoniae harmoniam. Quod ex-
optatissiinum Religionis et Artis vinculumsperamus, fore, ut aliquando eo arctius constringatur, quo certius nobis constat,
nullo aliter modo genus posse humanum veram, completam
et perfectam attingere humanitatem, rectamve rationem uni¬
versum illud divinum perspiciendi.
Enimvero id, si tandem dixerit quispiam, ecclesiam pri-
maevam, in qua quidem eatholicismi et protestantismi nati-
vum inesset ingenium, artem repudiasse omnem, ideoque in
nostra quoque ecclesia Deuin sine ullo artificiorum adparatu
exanimotantum etveritate colendum esse5 haec jamres, quo- modo sese habeat, obiter saltem liceat indigitare. In quo id
modo heic tenuerim, Patres utriusque ecclesiae, quicumque
artes rejecerint, id vel errantes, nimioque studio occoecatos,
vel sub certis tantum quibusdam conditionibus, fecisse. Sic
in ecclesia primaeva artes illi quidem repudiarunt, ut quae
religioni paganorum inserviverint; quamquam ipsa Scriptura S., ne littera quidem una, usum artis proliibet, si quidem
dicta Joli. 4: 22—24, Act. Apost. 17: 24 seqq., 1 Petri 2.
Act. 19: 23 seqq. dumne perperamea interpreteris, artis ne- utiquam prohibent usum, quamvis abusum rejiciant. Illi, qui
*) "ja wollte Gott, ich könnte die Herrenu. Reichen dahin bereden, dass sie die ganze Bibel, um Gedächtniss u. bessernVerstan¬
des willen, an die Hausern vor Jedermanns Augen malen, das väre ein
christlich Werk. — — An den Wenden schaden solche Bilder so we¬
nig, als in den Bückern " Lutheri expositio 2 Mos. 20: 4.
\ %
9 artem profugarunt, ex. gr. Nazareni, Ebionitae, aul Judaismi
sectatores fuerunt, aut Montanismi, in quibus eminet Tertul~
Hanns, effata Christi aseetice et negative interpretatus. At
hacc quum opinio sectarum atque schismaticorum magis magis-
que obtrita sit, ecclesia primum graeca, deinde latina quo-
que artibus summopere inservire coepit. Quod attinet ad
commenta Celsi, JLucianiy Jtiltani et L/ibanii9 qui christianam Religionem "sepulclirum artis" apellarunt, — zelo quidem oc-
coecati, interdum violentias, quam quod opus fuit, egerunt
hi et eeteri propugnatores artis antiquae. Et quamvis acer-
be, bis ab una parte insistentibus, illis autem ab altera ob-
sistentibus, de vietoria dimicatum sit, tarnen ars graeca, et
cum illa classica quae dicitur, senuit et morti obviara ivit.
Nova praeterea exeellentioris cujusdam artis, romanticacy fun-
damenta jecit nostra religio, quod quidem fieri non potuit, antequam ipsa, ut ita dicam, artis antiquae rudera solo ek- sent aequata.
Ceterum, quod ecclesiae primaevae catholieae, idem vitio
etiam protestanticae, quae easdem in historia artis religiosae partes contra catholicismum egit, quas christiana religio pri¬
maeva contra paganismum, dandum est. Reformatores enim,
artifieia catholicismi reformidantes, usum artis in cultu aut
omnino, ex opinione ex. gr. Zvinglii*), rejiciendum, aut noa nisi cautissime admittendum cum Calvinoet Lathero***) ae-
*) Zwinglius: "Auch Christum soll man nichtabbilden, veil erwah¬
rer Gott ist. — — Es ist auch ein eitles Vorgeben, dass die Bilder
uns lehren. Wo hat uns Gott aus diesem Buche gcheissen lernen.
Nur an auswendige Blödigkeit führen die Bilder, u. mögen d. Hera nicht glaubig machen. — Endlich können Bilder nicht bestehenmit der christliche Liebe, welche jedes gläubige Gemüth mahnt, das den Dürf¬
tigen zukommen zu lassen, was auf die Verehrung der Bilder gewen¬
det wird."
**) Calvinus: "non ergo quamlibet simpliciter pieturam r. sculptu-
ram his verbis damnari intelligendum est" (Catech. Genev.)
***) Lutherus: "Ein Cruzifiv oder sonst eines Heiligen Bild ist nicht verboten zu haben." — — Die Bilder dienen . . zur Zierde u, aam Nutzen . . um Gedächtnis» u. bessern Verstandes villen."
10
severaruiit. Sic Protestantes, quodam arlispraejudicio velut oc-
eoecati, neutiquam potuerunt intelligere, artem quandam esse
posse vere christianam9 et in cultu calliolicismi plurima chri-
stiani ingenii fuisse monumenta, quae in templis potuissent
protestantium conservarij elementumque quoddam in medio
aevo viguisse vere mysticum, quod certe ejtisdem, si nou aliquanto etiam majoris futurum fuisset momenti, quam id i-
psum rationale , quo maximopere superbiret Protestantis¬
mus*). Enimvero haec jam ipsa pietatis adjumenta qnum re- pudiaret Protestantismus, ingens simul adtulit detrimentum ar-
tibus, utpote quae idcirco, omni orbatae religionis sanclimo-
nia, profanae evaserunt.
Quod si, reformatores errorem bunc commisisse, ut artes
et religio tamdiu disjunctae fuerint, dolendum est: tempus
tarnen cogitatione praecipimus, quo, ut corporis cum animo,
sie artis cum religione intimus, ad exemplum Verbi illius ae- terni, quod carofactum est, nexus tandem exsistat atque con-
centus.
*) Cnfr. Skrifter af Atterbom I. p. 401, 40o—409. seqq.
-iVftAf/ffm