• No results found

De versibus fescenninis commentatio, quam ... P.P. Mag. Augustus Theodorus Broman et Mathias Udalricus Torsslow Holmiensis in audit. Gustav. min. die XXVI maji MDCCCLII h.a.m.s

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Share "De versibus fescenninis commentatio, quam ... P.P. Mag. Augustus Theodorus Broman et Mathias Udalricus Torsslow Holmiensis in audit. Gustav. min. die XXVI maji MDCCCLII h.a.m.s"

Copied!
20
0
0

Loading.... (view fulltext now)

Full text

(1)

de

VERSIBUS

FESCENNINIS

commextatio, ' quam r

venia ampliss. philos. facult. upsaliens.

p. p.

mag. AUGUSTUS THEODORUS BROMAN

ET

MATHIAS UDALRICUS TORSSLOW

Holmienses

IN AUDIT. GUSTAY. MIN. DIE XXVI MAJI MDCCCUI.

Η. Λ. M. S.

UPSALIAE

EXGÜDEBAT REG. ACAD. TYPOGRAPHÜS.

(2)
(3)

DE

»

YERSIBUS FESCENNINIS

COMMEIVTATIO,

Qjiii

recentiore actate de re scenica Romanorum scripserunt,

de celeris hujus artis speciebus erudite sane et copiose

dispu-tarunt, de versibus Fescenninis non item. Qui quam prope

ad dramaticum, quod vocatur, poesis genus accederent, cujus liaec apud Romanos fuerunt initia, rudia illa quidem, sed tarnen

initia, in alia jam commentatione 4) exposuimus. Hac vero

commentatione id agimus, ut totum hoc genus persequamur,

et his versibus eandem quam ceteris artis Romanorum scenicae

speciebus fuisse indolem ostendamus.

Fuerunt igitur apud Romanos scenicae artis tirocinia ludi

illi, quos post sacra procurata vulgo committebant prisci agricolae. INiliil tum in apparatu scenico artificii:

Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro Nec fuerant liquido pulpita rubra croco.

lllic, qvas tulerant nemorosa Palatia frondes,

Simpliciter positae, scena sine arte fuit 2). '- '

1) De initits art. scen. ap. Romanos Ρ. I. pag. b,

2) Ovid.- Ars am. 1: 103 sqq.

(4)

2

f ·

j - ■

-Atque in lianc scenam prodierunt ludiones, nullo usi illi

qnidcm artis magistro, sed ad lianc artis scenicae speciem ab

ipsa natura instigati, atque ad eam nati factique quodammodo. Mira enini erat apud antiquos illos ac veteres facultas quaedam,

qua etiamnunc praestant Itali, ex tempore versus pangendi.

Quod enim de Tito tradit Suetonius *), fuisse cum vel in orando vel in fingendis poematibus

promptum et facilem ad

extempo-ralitatcm usque", atque de Hadriano Aurelius Victor 2), "acrem eum fuisse nimis ad lacessendum pariter et

respondendum

seriis, joco, maledictis: retulisse eum Carmen carmini, dictum dictui, prorsus ut meditatum crederes adversus omnia" — id

de universis Italis videtur posse praedicari 3). Haec igitur facultas quum in bominibus inesset ad obscoenam protervi-tatem et cavillationem propensis jocandique acie instructis, fieri

non potuitj quin festis, qui post recondita horreis frumenta

celebrabantur, diebus — quibus

Plebs venit ac passim virides disjecta per berbas

Potat et accumbit cum pare quisque sua *)

in laetis rusticorum hominum conventibus exsisterent nonnulli,

qui incompositis neque tarnen infacetis salibus et carminibus

sese invicem lacesserent atque audientium risum captarent 5): 1) Suet. Tit. cap. 5. — Vita Aug. c. 84.

2) Vett. Imper. Epit. c. 14. pag. 175 ed. Bip.

5) Copiose de Lac re disputat Raoul-Rochette, Recherches sur

l'im-provisation poetique chez les Romains. Paris 1821. — Gfr. Quintil. Inst.

Or. X: 7.

4) Ovid. Fast. 111: 525.

5) Eudem modo ludentes inducit Tbeocr. (Id. IV. et V.) rusticos in Graecia homines. Atque iliam ipsam consuetudinem, qua peractis in

(5)

Qui nullis constricti legum vinculis in

versibus fundendis

soluta

utebanlur et effrenata licentia atque ad suam

libidinem

agebant.

Quam eandem in festis diebus agendis apud Graecos

fuisse

licentiam, ubi ne a Diis quidem abstineretur

petulantia,

sed

quaelibet oinnia, divina

humana,

sacra

profana,

liilari

ae pro-terva dicacitate luderentur, non est quod moneamus. Ut

igitur apud Graecos ex Dionysii

cultu profeetum

est

drama

satyricum, ita

apud Romanos,

quum

sollennes

Telluri

et

Sil—

vano dies agercntur *), assiduos auctumni

labores

excipiebant

ludi laetissimi, quibus corpora

labore fracta otii

dulcedine

reficiebant rustici atque omnis

generis oblectamentis

et

musis

agrestibus vacabant.

Apud Romanos

hujusmodi cantilenae

joculares

Fescennini

versus appellati sunt,

de

quo

nomine

quum

Festus

habeat

2):

Fescennini versus, qui canebantur in

nuptiis,

ex

urbe

Fescen-nina 3) dicuntur allati, sive

ideo dicti, quia

fascinum

puta-bantur arcere, quod etiam in

aliis

contigisse

scimus,

errorem

objecit

hominibus

nominum

similitudo: docti enim viri

priorem

ipsie verbis praedicat Max.

Tyrius Serm.

21 (citatus

a

Calliacbio, de ludis

seen. mimor. et pantom. in Sallengrii Thes. Ant. Rom. Tom. II. p. 727):

γης εργάται κατά δήμουίσυνιστάμενοι αρτιάμητονxal άροτονχεχονιμένοι, άσματα

άδοντε! αυτοσχέδια. —

1) De bis diebus vide Magnia, Les

origines

du tbeatre moderne.

Paris 1838. Tom. I. pag. 224—286. Stieve, De rei scenicae apud

Romanos origine. p. 14—51.

2) Fest. s. tr. p. 85. Müll.

5) Sila erat haec urbs in meridionali Etruriae parte, in Faliscorum

(6)

4

fere interpretationen! secuti sunt *), sed a

quibus his rationibus adducti discedendum putavimus 2)·

Ac primum id quidem constat, opinor,

veteres

Gramma-ticos libenter neque satis caute instituta populoruni et mores

a certis vel hominum vel locoruni nominibus

repetisse, ut v. c.

versurn Saturnium ab urbe Saturnia 3)·, caerimonias ab oppido

Caere 4) ductas volunt. Deinde

vero, si esset nios ille vere

Etruscorum atque ex Fescennina urbe Romarn

allatus, Dio¬

nysius Ilalicarnasscus, euriosissinius ille et diligens rerum antiquarum investigator, sine dubio eum commeniorasset, ubi de

1) Praeeuntibus vet. Schob ad Hor. Ep. Il: I. 14o et Serv. ad

Virg. Arn, V'II; 69o (qui tarnen Fescenoinum oppidum perperam in

Cam-pania situra dicit; efr. Dempster, De Etruria reg. Tom. II: ISO sqq.

Forbiger, Handb. d. Alt. Geogr. T. III. p. 61Ε

2) Cfr. Corssen, Orig. poes. lat. cap. IX, Bernbardy, Grundr. d. Rom. Litt. p. 166 sq. Edit. II. Klotz in Jabnii Annal. Pbilol. XXXVIII

n.

f

119 sq.Erroreui vero siquis

in bisrebus expTicandis a nobiscommissuin

invenerit, ne culpae tribuat, Varronem appeltaverimus: "Non

medioereis

eniui tenebrae in silva, ubi baec

captanda; neque eo quo pervenire volumus, semitae tritae, neque non in tramitibus quaedam objecta,

quae

cuntem retinere possent" (L. L. IVr: I. med.)

5) Atilius Fortunat, (p. 2698. Putsch): "Dictum autem (Saturnium metrum) a Saturnia, urbe vetustissima Italiae." Cfr. Pfau, de num. Saturn,

spec. I. Quedlinb. 1846, p. 9. — Quid de bujus voeis origine sentiamus postea proponemus, ubi de versibus Saturniis ei'it dicendum.

4) Fest. p. 44. ed. .Vliill.: Caerimoniarum caussam alii ab oppido

Caere dictum existimant & q. s.

— Veram bujus vocis explicationem

invenisse videtur Lindem, ad Fest. pag. 365 init. Non satis

placet iiiterprcfandi ratio a Doederlino (Lat. Syn. u. Etym. Tom. V. s. v.)

(7)

5*

illo ipso oppida verba facit \). Quas ibi invenerat antiqui moris

reliquias, eas enumerat orane.s, nolla Fescenninorum inentione facta. Quid autem*? niorem ex peregrina

terra illolum quis

unquam audivit apud rudem ét agrestem populum tam late

manasse, ut vernaeulus omnino esse videretur, et ex ipso succo et sanguine, quod a.junt, populi profectus? Jani v era

nusquam, quod seiam, indicant veterum scriptores esse bos versus foris petitos. Omnes e contrario, qui de iis faciunt

mentionem, ita eos commemorant, ut ex prisco et patrio more

atque ex intimo agrestium vetustissimorum ingenio profecti

nativa quaedam esse videantur et genuina significatio festivae illius bilaritatis, quae inde ab antiquissimis temporibus rusti-corum Romanorum erat propria.

Horatius certe, ubi.in exponendis majorum moribus de

his carminibus mentionem facit, tantum abest, ut peregrina ea censeat, ut etiam a priscorum Romanorum more eorum

ori-ginem ducendam bis ipsis verbis debnite ac diserte dicat?):

Agricolae prisci fortes parvoque beati

Condita post frumenta levantes tempore festo

Corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,

Cum sociis operum, pueris et conjuge ffda Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, Floribus et vino Genium memorem brevis aevh

Fescennina per liunc inventa licentia morem Yersibus alternis opprobria rustica fudit.

1) Antiqu. Rom. 1: 21.

(8)

6

Qua; quum ita sint, quod tandem potest carminum genus magis esse genuinum apud Romanos magisque patriis moribus

accom-modatuin? Sequitur, ut hi versus non aliunde asciti atque

arcessiti videantur, scd in Romano quasi solo geniti.

Praitcrquam vero quod apud nullum umquam populum

rusticorum et agrestium hominum incondita oblectamenlaa certo

aliquo loco noinina acceperunt, sed aut ab eo, quo

celebra-bantur, tempore, aut ab ipsa sua indole, quid est, quod a patrio

et vere vernaculo more magis abhorreat, quam ab exteris pe¬ tita appellatio? Quocirco vix quisquam nobis persuadebit, Ro¬ manos vel ista rudia poesis initia aliunde petivisse, et

nomen Fescenninos versus accepisse a loco quodam peregrino, nedum

ab exiguo isto oppidulo, cujus, nisi de bis versibus ageretur,

vix semel mentio facta esset. Accedit etiam illud, quod joci

faciles, acuti, lascivi cum Etruscorum severa tristitia et

mo-rosa taciturnitate et sacerdotali imperio minime videntur

con-venire. Alia igitur nobis quserenda ratio est,qua unde ducatur et éxplicetur Fescenninorum nomen inveniamus.

Altera illa, quam proposuit Festus, nominis interpretatio,

qua dicti essent versus Fescennini, "quia fascinum arcere putarentur," qua;que Corssenio probatur, et ipsa videtur ex sola verborum similitudine esse exorta. Fascinum enim primo significat praefationes et incantationes magicas, visum nocentes

et alia ejusmodi, deinde etiam membri virilis effigiem, quippe

quae res illas

magicas

et

invidiam

aut fati aut hominum arcere a rusticis putaretur 2). Quam eandem vim in versibusFesccnninis

1) 1. 1. cap. IX.

2) Plin. Bist. Nat. XIX: 4, 15; XXVIII: 4, 7. — Härtung, R«lig.

d«r Römer Tom. II: pag. 250.

(9)

7

volunt inesse, sed früstra conantur efTficere, Ubi enim de iisapud

antiquos scriptores mentio fit, ita semper commemorantur, ut

nulla ejusmodi vis in iis appareat, nec quicquarn de iis

praedicetur, nisi certa quaedam dicacitas, qua versibus alternis

atque ineonditis jocularia funderent rustici, et obscoena atque protérva licentia et festa quaedam bilaritas. Quod ut probetur

ea apponere libet,

quae sunt apud antiquos illos ae veteres

de indole Fescenninorurn:

Hor. Ep. II: 1. 159. v. pag. 5.

— Cfr. Virg. Georg. II: 585.

Catull. LXI. 126. Nec diu taceat procax Fescennina locutio.

Seneca Med. 107. Concesso, juvenes, ludite jurgio..

Hinc, illinc, juvenes, inittite carmina.

Rara est in dominos justa licentia.

Festa dicax fundat convicia Fescenninus Solvat turba jocos.

Claudian. Epithal. Honor, et Mariae

(p. 765 ed. Barth):

Dicant pervigiles carmina tibiae.

Permlssisque

jocis turba licentior.

Exsultet tetricis libera legibus.

Varro ap. Non. Marc. 167: 5: Pueri obscoenis verbis

novae

nuptae aures habeant.

Seneca, Controv. 21. med. (de servo, qui dominam uxoreni

duxerat): Inter nuptiales Fescenninos in crucem generi nostrijocabantur.

(10)

s

Äusonius Idyll. ΧΠΙ. Parecbas: Fescenninos amat

celebritas

nuptialis verborumque petulantiam notus vetere

instituto

ludus admittit.

Marcian Cap. De nupt. pliilol. &c.IX: 904 ed Kopp. Hymenaeo

diutius velut Féscennina quadam licentia personante

geminanteque crebrius. €fi·. Horat. Sat. I: 7. 28. —

Quos in his dictis Fescenninos versus appellant veterum

scriptores, in iis magicain superstitionem notant

nullam,

sed

scurrilem quendam leporem et

vernaculam

festivitatem

vel

potius mordacitatem.

Deinde vero quod contendunt nonnulli 1), esse Fescen-niuos versus in nuptiis cantatos, ut secreteis illas incantationes,

quibus ex vulgi

opinione nuptiarum die

feminae

in

mares,

mares in feminas mutarentur, arcerent, id nihili esse nemo non

videt: obscoenas enim res reinediorum loco in colla suspendere

solitos esse veteres, ut res funestas et nocentes averterent 2), et eundem etiamnunc obtinere morem, licet alia id Ilat de

caussa 3), et notum id est et religionis Romanorum indoli omni-no conscntaneum. Antiquos autem illos ac veteres existimasse,

obscoena protervitate et lasciviente dicacitate liomines et res

nocentes arceri, nequeargumentis comprobari potest et omnem

*d nos judicamus, ad verum

ac-Italos, quod in iis inesset pe

2) Varro L. L. VI: S. — Cfr. Plin. Η. Ν. XIX: 4. 19.

5) Müller. Rom, Römer uod Römerinnen. Tom. 11: pag. 55.

(11)

9

lulantise et dicacitatis studium, usos esse data festorum dierum

et imprimis nuptiarum

occasione,

qua

libere jocarentur

et

su-perfundenti se laetitiae omnem

licentiam permitterent,

neque

a protervis et obscoenis

verbis

temperasse

*).

Quum igitur in his

versibus

neque

peregrina origo

ad-mittenda videatur, neque ulla magica vis appareat,

statuendum

nobis videtur, fuisse Fescenninorum nomeh cognatione arcte

conjunctum cum

latinis

vocabulis

fascini

(in

illo, quod

est praefiscine idicere

2),

fascinandi,

effascinandi,

et

Graecis

ßa-at(αίνειν 3) βάσκανος, βασκανία, et quae cetera ex eodem verbo

nativo ducta sunt, in quibus

omnibus notio

inest

ludificandi

et cavillandi atque invidendi et

calumniandi.

Ita

versus

Fe-scenninus, quasi fascininus,

positus

est pro versu

fascinoso,

sive fascini, id est

invidiosae

orationis

et

petulanlis pleno.

Haec

1) Müller, Rom, &c. Tom. I: pag. 44. sqq.

2) Muret. Var. Lectt. Lil». IX cap. 5: Receplum erat, ut in laudando

plerumque adderent vocem praefiscine aut praefiscini, qua invidiam et fascinmn a se amolirentur et deprecarentur. Quäle est, quo etiamnunc

ullmur, dicto absit invidia. Est autem praefiscine aut praefiscini idem quod peca. προβασκανίυν. — Quum igitur de se magnifice locuturus esset, veterator ille apud Plautum (Asin. II: 4. 84) quasi invidiam a se amoliri

cupiens aif: Praefiscini hoc nunc dixerim. — Charisius pag. 140, 1). Lind:

(Prae) item pro eo nonnumquam, quod est sine, accipitur: praefiscini

i. e. sine fascino, quod Graeci άβάσκαντα dicunt. — Härtung, Ueber

die Casus, p. 207: Praefiscine statt prae fascino oder praeter fasci-num, unbeschrieen, wie man bei uns sagt. — Cfr. Neukircb. De Fab.

tog. Roman, p. 154, sq. *

5) Scribitur in Etym. Magno pag. 172, Sylb. et βασκαίνω et ψα-σκαίνο): βάακανοζ, ο κακίζοιν καιμεμφόμενος άπαντα, καϊπειρώμενοίεις άπέχ&ειαν

άγειν. — — — Kal εκ τον βάσκανος, βασκαίνω η ψαακαίνω.

(12)

10

interpretatio naturae Fescenninorum omnino respondet, neque repugnant ea, quae de M. Coelio ex Catone a Festo (s. v.

Spatiator) afferuntur verba: In coloniam, meliercules, scribere nolim, si trium viriim sim, spatiatorem et fescenninum, quibus

verbis in Coelio Catonem notare voluisse desidiam alque ridiculam et molestam cavillationem plane ac diserte bis ipsis verbis docet Macrobius 1): "Sic nimirum senatorem non igno-bilem Coeliurn spatiatorem et Fescenninum vocat,

eumque

staticulos dare his verbis ait: Descendit de canlherio, inde statieulos dare, ridicularia fundere, et alibi in eundem:

Prae-terea cantat, ubi collibuit, interdum Graecos versus agit, jocos dicit, voces demulat, staticulos dat."

Sed quorsum baec tam mulla de Fescenninorum nomine?

Quia ita plerumque natura comparalum est, ut qualia fuerint

rei alicujus initia, talis evaserit ipsa

res, idcirco ut

intelli-geretur, qui factum esset, ut tota nativa apud Romanos scenica

poesis procliva videretur ad jocosam quandam dicacitatem

atque protervam irridendi et cavillandi licentiam, necesse erat de ipsis artis scenicae initiis accuratain instituere quaestionem.

Quae quum nulli ba rum rerum existimatores in Fescenninis

versibus inesse negaverint 2), utpote in quibus rude et

ineondi-1) Saturn. II: 10.

2) C. O. Müller, Etrusker II: 285. Munk de Fab. Afellan. pag. 14-Orelli ad Hor. Epist. II: 1. 150, Tom. II.

pag. 650 ed. maj- Magnin,

Ees origines du tlieatre moderne. Tom. I.

pag· 294. Meyer, Etudes

sur le thcatre latin. Paris 1847. pag. 5. Lannoy, Essai sur les Atellanes (Tom. V des méui. de la soe. litt, de Eouvain. 1850) pag. 91 sqcj. alii.

— Jam

Virgilius anioeboca pastormu cannina Thaliae tribuit (Ecl. Vt: 2): Neque erubuit silvas habilare Thalia.

(13)

Ii

tum quoddam diverbium, ex quo tota scenica actio profecta

est, appareat, quales illi fuerint, disserendum putavimus.

lllo-rum autem versuum quum ex antiquissimis temporibus nullae

exstent reliquiae literis mandatae, si quis de iis velit judicare,

non polest facere, quin unde

progrediatur

disputatio, alia

quaerat naturae eorum indieia. Ea vero et ex ipsorum ver¬

suum nomine et ex antiquorum scriptorum judiciis ila conati

sumus eruere, ut refutata' omni opinione de peregrina origine atque nescio qua magica vi, in Fescenninis jocosa illa nppa-reret dicacitas atque proterva licentia, quae ad genuinas omnes

apud Romanos artis scenieae specics pertinet.

Si vero quaerat quispiam, quo tandem versuum genere isla

convicia festa jactata esse sit statuendurn, fuerit baec eorum

existimatio, qui de re tarn vetnsta simul et difficili volent

ju-dicare, vel potius conjicere, quum nulla omnino priscorum illorum versuum Fescenninorum exstent exempla, quippe quia omnino literis mandari non solebant. Nobis tarnen baud longe videmur a vero afuturi, si statuerimus, versus istos ex tempore factos, ubi exsultanti laetitiae nihil temperaretur, borridos

fuisse* neque ulla arte perpolitos, nedum ad cerli eujusdarn

numeri normam revocatos, sed simillimos rudibus iIiis

Versibu', quos olim Fauni vatesque canebant

i)*"Ennii Annal. Lib. Vif: 1. Spang. — Quuin igilur ad asperitatem

rudis et ineonditae poesis accommodatum dieunt velerum scriptores

versum Saturnium vel Feseenninum, non intelligcndus videtur versus ad legem, quam Grainmatici statuunt, compositus, sed in priore nomine sine

dubio nihil spectabant praeter antiquilatera, in alfcro laseiviam et pe(u-lantiam. llt enim apud Graecos antiquissima quaeque solebant appellari

(14)

12

Quod enim Creticum pedem Fescenninum appellat

Dio-medes *), ad posteriorem aetatem id yidetur

spectare, ubi coepti

Qualis vero fuerit ralio Salurnii versus, qui vocatur, dissentiunt homines

erudili et adbuc suli judice Iis est. Ad

verum tarnen proxime aceessisse

videlur Gerlaeh (Lueilii Saturarum reliquiae.

Proleg. p. XCVI), qui statuit, antiquiores ad solum rhylhmum Saturnios versus composuisse,

posteriores legem quam Grammalici jubent observasse. — Cfr. Terentian.

Maurum de Metris, cap. 4. v. 2306:

Nostrique mox poetae Rudern sonum seculi,

Ut quaeque res ferebat, Sic disparis figurae

Versus vagos loeabant

Post reelius probalum est &c.

Atil. Fortunat, p. 523 Gaisf. (cilalus ab Egger, Latini serm. vetust.

reliq. sei. p. 114): Noslri aniiqui usi sunt eo (versuSalurnio)non Obser-vata lege, nec uno geuere custudito inter se versus; sed praeterquam

quod durissimos fecerunt, eliam alios breviores, alios longiores inserue-runt, ut vix invenerim apud Naevium quos pro exemplo ponerem. —

Omissis ceterorum, qui recentiore actate de liac re seripserunt, judieiis, afferre lubet eum qui nuperrime hanc seribendi

provinciam suseepit,

Heffter Gesch. d., Lat. Sprache. Brandenburg 1832,

pag. 68: Im Allge¬

meinen kann man annehmen, dass sich an denselben (den ältesten Rö¬

mischen Gesängen) nichts wird von kunstvoller Rildung und vollendeter Form haben bemerken lassen; vielmehr wird sich hiereine ziemlich rohe

poetische Naturkraft herausgestellt haben; ein bewusstloses, ziemlich

regelloses, rohes poetisches Schaffen, meist vom Augenblicke eingegeben,

durch äussere Umstände und Veranlassungen hervorgerufen, und in eine

nothdürftige poetische Form gebracht. — — Es waren Empfindungen

und Gedanken, deren Ergiessungen in höchst unbeholfenen Versen sich aussprachen. — Cfr. ibid. pag. 65 sqq.

(15)

15

jam erant versus

Fescennini

arte

quadam componi

et

literis

mandari *).

Quod vero alternis versibus dicteria ista jactata dicuntur2),

non dubium videtur, quin etiam gestus

faciles

et

lascivi, quales

/

1) Posteriore aelate literis mandatop esse et a spectantium oculis ad

legentium animos esse translatos versus Fescenninos, tradunt veterum scriptores. Macrob. Saturn. II: 4. med. (pag· 545 ed. Bip.): Teinporibus triumviralihus Pol|io, quum Fescenninos· in eum Augustus scripsissct, ait:

Al ego taceo: non est enim facile in eum scribere, qui potest proscribere.

•— De Naevii contumeliosis Fescenninis v. infra.

2) Hor. Ep. II: 1. 152. — Liv. VII; 2: Ut ante Feseennino versu

similem incoinpositum fernere ac rudern alternis jaciebant. Illum alternis canendi morem etiamnunc in laetis conventibus ruslicorum Italiae

et Siciliae bominum oblinere, monet J. II. Voss Virg. Ecl. Ill: 59, pag. 129 sq. — Ita etiam, quum triumpbans imperafor urbem inlroiret, alternis

inconditi versus militari licenlia jaetnbantur. Tantum enim apud Roma¬

nos fuit dicacitatis studium, ut in ipsis laudibus imperatorum canendis

risu jocisque solutis non abstinerent, sed triumpliantes duces, quum ad

ipsos deos evecti esse sibi viderentur, objurgationis acerbitale vitiorum

suorum vel fragilitalis rerum bumanarum admonerentur (Liv. IV; 55.

Idem alii non pauci loci indicant: Liv. VII: 10, VII: 58, X: 50, XXVIII: 9, XXXIX: 7; Dion. Hal. Ant. Rom. II: 54, VII: 72, VIII, 86; Plin.

Η. Ν. XIX: 41. &c.). Ex ipsis autem versiculis, quales apud Suetonium

servati sunt, colligere licet, ita eos esse cantatos, ut quum altera pars militum ducis amplitudinem admirata laudem de eo paucis praedicasset

aliquam, altera contra pars joco ad id ipsum, quod illi ceciuissent, edito

responderet. Ita in Caesaris triumpho, quum hi jactarenturversus (Suet.

Gaes. c. 49):

Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem, Ecce Caesar nunc triumphat, qui subegit Gallias,

Nicomedes non triumpbat, qui subegit Caesarem,

(16)

14

amaηl Itali, ac rade saltationum genus, quale fullonium appellat

Seneca cum protervis cantilenis

conjunctum fuerit 2).

Horum versuum in maxima licentia et procacitate, tamen antiquissimis temporibus uon propriam fuisse illam, de qua

quae altera, C.aesaris foedam cum Nicomede societatem casligans,

occen-tavit Λ icomedes Caesarein: qmun illi iterum victoriae gaudio

exsultantes

clamassenl: Ecce Caesar nunc triumphal, qui subegil

Gallias, Iii in-ceptum jocum continuanles responderunt: Nicomedes non triumphal, qui

subegit Caesarem. — Alque haec quideui de curminibus

triumphalibus,

quoruui iiuloles, ni fällor, Fescenninis erat similliuia. Copiosius de tali-bus versitali-bus ludicris disputant Corssen, 1. 1.

cap. X, JSfadal, de la liberté

des soldats Romains contre ceux qui triompbent. (Mém. de 1'Acad.

d.

inser. Tom. III. p. 96 sqq.), Bernstein Versus ludieri in

Romanorum

Caesares priores olim compositi. Halis 18!0.

— Colleeti praeterea leguntur in Antbol. vet. lat. epigr. et poem. ed Meyer. Lips.

1855. Tom.

I. 77-2 sqq.

1) Ep. 15. — Cfr. Seal, ad Varr. de L. L. Tom. II. pag. 157 ed. Bip.

2) Lueret. V: 1591 sqq.

Saepe itaque inter se prostratei in gramine molli

Propter aquae rivum, suh ramis arboris altae

Non magnis opibus jueunde eorpora habebant; Praesertim quum tempestas ridebat et anni

Tempora pingebant viridanteis floribus herbas.

Tum joca, tum sermo, tum dulees

esse cachinui

Consuerant: agrestis enim tum Musa vigebat. Tum caput atque humeros plexis redimire coronis, Floribus et foliis lascivia laeta monebal:

Atque extra numerum procedere merabra moventeis Duriter et duro terram pede pellere matrem:

Unde oriebantur risus dulcesque cacbinni.

— Cfr Ovid. Fast. V: 557

(17)

15

jam verba fecimus, mordacitatem, aperte dicit Horatius *). Aucta vero plebejorum libertate atque potentia, mox factum est, ut e vulgo homines res houiinesque in republica

con-spicuos illuderent atque insolenti et acerba cavillatione civitatis principes, patricios, senatores, in invidiam vocarent 2): Lege autem tandem cautum esse 3J, ne ista maledicentia esset

im-punis, et auctorem probrosi carminis fustibus, id est, capitis

supplicio esse coercitum, nemo mirabitur, qui cogitaverit, quam, quum aliis temporibus, optimatum consilio gubernaretur Roma¬

norum civitas, tum vero maxime primis post reges exactos saeculis. Ex hoc enim optimatum favore profectum est studium

illud, quo id agerent reipublicae Romanae gubernatores, ut

1) E|> II: 1. 147:

Libertasque recurrentes acccpta per annos Lusit amabiliier.

2) lit. ibid. v. 148.

Saevus aperlam

In rabiem coepit verti jocus et per bonestas Ire domos impune niinax.

5) Cie. de Republ. lib. IV (ap. August, de civ. Dei II: 9): Nostrae

XII tabulae, quum pcrpaucas res capile sanxissent, in bis banc quoque sanciendani putaverunt, si quis occentavissct, sive Carmen condidissef,

quod infamiam faeeret flagiliumve alteri. — In I. N. Funceii Legg. XII. Tabb. baee lex legitur Tab. VII. Lex 8: Sei quei. pipulod. ocentaqit. casmenve. condisit. quod. infamiam. facsil. flacitiomq. alterei. fus(e.

feritod. pag. 515—521. — Cfr. Dirksen, Uebersicbt d. Versuche zu Krit. &c. der Zwölf-Fafel-Fragmenle, pag. 507—516. Hor. Sat. II: I. 82.

— Verberari

jubet ista lex infanrium carminum scriptores: ad necem

autem eos esse verberalos, id quod jam ex verbis e Cicerone allatis

in-telligitur, monet Heineccius, Antiqu. Hornau. Syntagma, lib. IV. lit. IV.

(18)

16

primores

civitatis

exlerno

splendore reddcrent

conspieuos,

et caverent, ne infirmitates eorum et vitia a vulgo libero ore perstringerentur et

ita

notarentur, ut eo

dignitas

eorum et

aucloritas imminueretur. Ac de Naevio quidem poeta

tne-moriae est proditum, esse cum

ob

contunieliosa in Scipionenl

Africanum et Metellos carmina in carcerem conjectum *).

Hac tanta legis severitate effectum videtur, ut minor aliquanto

fieret Fescenninoium licentia

et

melius in iis

custo-diretur decorum 2). Quod vero istam legem, qua tanta tamque

— ■

1) A. Gelli Noct. Att. Iii: 5. 15. VI: 8. 5..(ubi legitur probrosum ejus in Scipionem Carmen). Insignis est de dictis Naevii in Metellos

in-vidiosis locus Pseudo-Aseonii ad Ciceronem in Verr. Act. I: 10. 29:

ι

"Antiquum Naevi est:

Fato Metelli Romae fiunt Consules

cui tunc Metellus Consul iratus versu responderat senario bypercatalecto,

qui et Saturnius dicitur:

Dabunt malum Metelli Naevio poetae".

Idem tradit Terentianus Maurus, v. 2515. ed. Santen.

Et Naevio poetae sie ferunt Metellos, Quuui saepe laederentur, esse comminatos: Dabunt malum Metelli Naevio poetae.

Vide quae de bis versibus disputat Zumptius ad Cic. VTerr. I. 1. et quae contra eum Fr. Ritter, Zeitschrift für Alterthumswissensehaft 1841, pag. 529 sqq. — Cfr. Atil. Fortun. p. 2680, 27; Victorin. p. 2587, 20.

Osann, Analecta critica, pag. 145. 2) Hor. 1. 1. v. 154.

Vertere modum förmidine fustis

Ad bene dicendum delectandumque redacti.

Euantbius de trag, et com. pag· LV. ed. Lindcnbr: Ubi poetae

abuti licentius stilo et passim ludere ex libidine coepissent plures bonos,

(19)

17

V ' v

gravis poena contumel iosortim carminum auctoribus est

irro-gata, non fuisse inter XII tabularum leges, sed posteris demuin temporibus in tabulas illatam, contendit Tli.

Sclimid

*), fallitur vir doctissimus. Non enim recte intellexit quae tradit Livius, quem dieentem facit, versus istos non prins, quam

trecenfesimo

nonagesimo primo urbis anno Romani esse

allatos.

Etenim

ubi de rebus illo anno gestis verba facit Livius 2J, haec dicit:

"Vernaculis artificibus, quia hister Tusco verbo vocabatur, no-men histrionibus inditum: qui non, sicut ante, Fescennino versu similem incomposituni temere ac rudem altcrnis

jacie-bant." Qu ibus verbis, ni fällor, indicat Livius, illo ipso anno

(591 a. u. c.) ex Etruria Romarn allatos esse ludos scenicos ad normam quandam artis revocatos,

sed jam

antea apud Ro¬ manos in usu fuisse versus Fescenninos, rudia illa scenicae

artis initia. Quid, quod idem ille Livius apud incolas illarum

regionum jam ante

conditam Romanorum urbem

morem me-morat Fescenninis simillimum 3).

Atque baec fere sunt, quae

de versibus Fescenninis

tra-dunt veterum scriptores. Haec vero

oblectamenta

et universa 1) Des Qu. Horatius Flaccus Episteln. Tona. II: pag. 93: Wenn man

annimmt, dass dieses Zwölftafelgesetz gegen die Fescenninischen Schmäh¬

lieder gegeben wurde, so verfällt man in einen chronologischen Fehler, oder man muss annehmen, dass die Feseenninen nicht erst im Jahre 591 der Stadt (nach Livius VII: 2J, sondern schon vor der Gesetzgebung

der Zwölf Tafeln, also vor dem Jahre 505, eingeführt sind. Man hat

also wohl dass hier erwähnte Gesetz als eine durch die Fescenniniscbe Frechheit veranlasste Erneuerung des Zwölf·!afelgesetzes anzusehen..

2) Liv. 1. 1.

5) Liv. I: o. iuit.

(20)

18

antiquorum Romanorum res scenica qua Medio, quod cli citui*y aevo fuerint coudicione, quum ltalia, invadentiiun barbarorum

quasi arena quaedam facta, Servitute premeretur et ignorantiae

caliginc obruta jaceret, id memoriae non est proditum.

Yi-detur tarnen ista omnia jacuisse et e moribus

populi quasi

cessisse: non enim tunc ludcndi

joeandique

teinpus! Quod

\ero de simili apud rusticos Italiae et Siciliae homines more

narrat \ ossius '), quid id signiticat, ηisi

queniadmodum

drama illud, quod sub nomine comoediae arlificiosae (commédia

del!' arte) apud Ilalos bodiei floret, quatuor personas, Pantalon,

II dottore, Arlecbino, Brigliella atque totam fabularum ralio-nem et institutum ab antiquis fabulis Atellanis hereditate

quodammodo aecepit i) — ita quicquid ex ipso ingenio populi

profeclum sit, numquam id prorsus evanescere et e vita populi

quasi excedere.

1) Vide locum jam supra (pag. 15) citatum.

2) Hespondent enim Iiis Oscae Atellanarutn personae Maccus, Bucco, Pappus, Dossenmis, v. (ioldoni, .Memoires II, pag. 192.

References

Related documents

Rättsvetenskapliga framställningar kan rymma en mängd olika in- riktningar, som även kan kombineras. kan forskningen vara in- riktad på begreppsanalys, rättsjämförelser eller på

Redogörelsen för dessa frågor kan göras mycket omfattande, men med tanke på formatet på, och syftet med, denna text går jag rakt in på några centrala redovisningsalternativ som

dylooi Kotmvtvres. — Preces quinquies per diem, ftatis tempo- Libus, juxta dotdrinam Mtihanmiedis continuandas erant; nempe 1) ^s=t*.3f c^Lo precatio matnüua 2) -glnJf meridiana

sint, jam patet ea, quae in N:o 7 praecedenti de altera curva perimetro sunt allata, in alteram aeque convenirej quae igitur heic repetere non opus est. Solum hoc adjiciatur:. *)

61 Scilicet, ut constat, aequatio superficiei minimae derivatarum partialium in omnes quadrat superficies, quas in contextu modo dixiuius: ita ut (verbis Cel. Momgi: in opere citato

yarietas & mutatio 11011 magis, cernitur in absoluto lumine, quam absolutis in tenebris, tarnen inde 11011 sequitur, ut absolutum lumen idem sit atque tenebrae

illa ipsa erunt ab ea percepta, & proinde non nisi ipsius perceptiones quaedam seu imaginationes; nam praeter has quidem mens imaginans nihil percipit. Quis

βξων' το Si Χοιπον n\tj$os ίφιστ^χισχν. ijv γχς Ινξυχυοξί* noWy ngo τον νιω, Dio Chrys« I. Nio 2077, tv%xgιστνίξίον^ζχ,χξίστΐΐξίον vide Boeckh. I,