• No results found

ALFREDUS CORNELIUS

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Share "ALFREDUS CORNELIUS"

Copied!
14
0
0

Loading.... (view fulltext now)

Full text

(1)

\J

.

Q

DE PERFECTIBILITATE CHRISTIANJSMI

DISSERTATIO THEOLOGICA,

CUJUS JPARTEM QUARTAM

EX SPECIALI SACILE REGLE MAJESTATIS GRATIA

ET

VENIA MAX. VEN. FACULT. THEOL. UPSAL.

P. P.

iiag. CAROLUS ALFREDUS CORNELIUS

S. S. TIIEOL. CAND. STIP. OXENSTJ.

ET

CAROLUS JOHANNES LEONARDUS LÖNNBERG

OSTROGOTHI.

1Ν AUDIT. ECCLES. DiE X DEGEMB1U MDCCCLIII.

ΐϊ. Ρ. M. S-

U Ρ SALI JE

Vy AOLSTil O Μ A C.

(2)

■ .

(3)

que in illo re vera effecta esset, neque in singulis ullis umquam

effici hominibus, sed in toto tantum genere liumano pedetentim

et gradatim ad effectum perduci posset. Totum igitur genus

humanuni idealem esse Christum, in quo scilicet unitas illa di-

vinie liumanaeque natura? magis magisque absolveretur et per- ficeretur. Neque vero in Jesu ut nno e multis unitatem illam

plene effiei potuisse, quia nimirum idea totarn suam uberta-

tem non in unum quasi exemplar effundere, sed in multa et

varia, qua; se invicem compleant, diffundere soleat1).

Haee de perfectibilitate Cliristianismi sententia, qua quod

historica fide comprobatum, quod in faetis posilum esset, re-

ligioni ut itam dicam — ideali quasi loeuni daret et ce-

deret, qua facta divina in rerum liuinanarum notiones sive

species converterentur et bdes christiana, utpote quae infantiae

nimirum generis bumani destinata esset, in scientiam abiret,

boc vitio laborat, ut christianam religionem non modo ad ma-

jus quidquam et perfectius non conformet, sed in deterius quoddam transformet ac paene deleat. Ac primum quidem re¬

ligio christiana faetis nititur historica fide certis, quibus quae subsunt licet reperiantur ideae sive species, non tarnen facta

esse desinunt. Quemadmodum factum, si vim caussasque ejus cogitatione comprebenderis, in ideam numquam abire dici po-

test, ita fides ipsa ad facta adhaerens, etiamsi fieri possil, ut

eam plus minusve ratione complectaris, neque tolli aut in sei¬

entiam dici potest abire. At vero Hegelius ejusque seetato-

res licet vere recteque statuerint, quum dicerent per "abso-

lutam" suam pliilosophiam religionem absolutam absoluta eti-

am forma perceptam fuisse, ita ut ad absoluta? tandem perfectio-

nis gradum pervenerit religio istud ipsum nonne inextrica-

bilem includit repugnantiam, qua tota pbiiosopbia religionis Hegeliana quasi naufragium faciat? Absolutus enim ille finis,

ad quem adduxisse se dicunt religionem, et quem ultra pro- gredi — id quod contendunt neque possit neque sit opus,

nonne eam, qua tota nititur ratio et disciplina Hegeiii, tollit

') Cfr. Stuauss. Das Leben Jesu. P. II. ff 15i. & (tlaubenslehre. P.

II. 214.

4.

(4)

<iÖ

suraptionem, qua scilicet idearn sive rem absolutam, utpote

quae ad absolutum umquam effectum neque adduci possit ne-

que addueenda sit, in infinilum procedcre surnat? Hunc vero

nodum quomodo expediant, viderint sapientes: nos ad propo-

situm, a quo parumper digressi sumus, revertamur/ Com-

munes igitur illse in animis nostris insitae et quasi naturales

de rebus divinis notiones non sunt solae, qua? eiliciunt Chri-

stianismum, sed maxime ad ipsain ver i Christianismi ηa tura in

pertinent ad ejusque vim gravissima sunt ea, quae christianae

religionis propria sunt. Quod si notiones illas cogitatione se-

paraveris et nudas tant um atque inanes ab ipsa rei materia

sevocatas substitueris, Christian ismus, nibilo in locurn ejus

substituto, destructus erit. Tum vero ad hane formalem ab

Hegelio et Straussio faetam Christianismi destructionein aece-

dit alia eademque ad rem ipsam pertinens. Nimirnm boni illi

viri non satis habuerunt christianam religionern ad inanem quan-

dam cogitationis et notionis adumbrationem redegisse, sed per

eos quum illae de Deo notiones in quandam rerum humana¬

rum seientiam transformatae sint, religio per se a regione

theologue, ut monstravit Feuerbaehius, in fines Anthropologise

transmigravit.

Expositae jam sunt variae variorum de objectiva illa Chri¬

stianismi perfeclibilitate opiniones et sententiae. Qnae quas et

liaberent formas et. mutationes subiissent considerantibus nobis

apparebat, ad unam omnes aut in ratione male instituta po-

sitas esse aut in suos quamque incurrere el errores et dilH-

eultates, qua? quum neque verbis et artibus expedirenlur ne¬

que usu et vitae actione removerentur, omnis lia?c quaislio in

vanum revocaretur necesse erat. Accedebat, ut tota hujus rei

ratio ac diseiplina, quum constanter explieata et absoluta es¬

set, quemadmodum religionem ad nihilum redegerat, sie the-

ologiam, nisi forte anthropologiam eam putares, speciem quan¬

dam artis assimulatae esse pronuntiaret. Restat, ut deinon-

stremus, qua necessitate factum sit, ut in illum res abiret

exitum. Qua in re demonstranda faeiemus etiam, ut positiva

quodam modo breviter explicemus, quid sit, quod eonstare

non possit haec, quam illi protulerunt, christianismi perfecti-

(5)

bilitas: si quidem omni liujusmodi perfectibilitate quaedam con-

tineatur repugnantia. Neque vero lalius aut uberius hac de

re liic disserendum putavimus: quod si fecissemus, universam

chrijstianae religionis apologiam hac scriptione complecteremur.

Sed ut significemus quam brevissime, quid hac de re scntiamus,

pro eo, quod de objectiva Gbristianismi perfectibilitate praece-

perint viri docti, ad rationem logicce, psychologiae, theologice

cliristianam religion em animo et cogitatione contemplabimur.

Ac primum quidem si c o η side ra ve r i in 11 s illud ipsnm, un- de profecti sint ii, qui objectivam Gbristianismi perfectibili-

tatem defendere conarentur, non fernere omnino egisse sed a certo et recto quodam äniiio rena repetisse videbuntur. Et vero

liujus rci ratio, quae jam apud eos, qui primi de hac re prae-

ceperint, cernebatur et quasi eminebat, in eo est, ut, quum in omnibus rebus bumanis, qua? cognitione comprehendantur,

secerni ac separari debeant ea, quae in certis .person-is ac fa-

etis sive rerum eventis i. e. visis posita sunt, ab iis, quae sunt in rebus ipsis sive rerum essentia, tum praecipue in reli- gione observari atque intelligi necesse sit illam distinctionem

ac dissimilitudinem, si quidem vere dicimus, omnem religio¬

nen!, quae quidem verae religionis nomine appellanda sit, esse divinae veritatis revelationem bominibus traditam et patefactam.

Accedit, quod quae ante Ghristum natum a Deo bominibus data

est veteris Testamenti revelatio, per Cbristianismum ita ad perfectionem addueta est, ut tarnen una eademque semper ma¬

neret summi Dei revelatio ad bumani generis immutatum in

dies et quasi cultiorem captum accommodata. Quae quum ita sint, si de perfectibilitate Gbristianismi quaerimus, quoniam

nulla bominum cum Deo conjunclionis societas fortuita est illa quidem aut externa, sed immutabilis ac sempiterna, sequi tur,

ut id quod in Christianismo verum ac divinum est, non solum

ex temporaria ejus forma et habitu repetendum sit, sed vel

maxime in succo quasi et sanguine rei ipsius consistat.

Haec duo, formam dico temporariam et rem ipsam divinam

ac aeternam, adeo sunt omnis verae religionis propria ac ne-

eessaria, ut, si stalueremus aliam quandam ac novam revela¬

tionem exsistere posse, in eadem inesse oporteret utramque

(6)

28

illam proprietatem. Si igitur diceremus, christianam religio¬

nem novis revelationibus ita ad perfectionem perduci posse, ut

tamen Christiariismi retineret nomen, fugeret nos, hujusmodi religionis mutationem non ad ipsum Christianismum refcrendam

esse, sed indicare soluni earn esse cujusvis vera? ac certae reli¬

gionis naluram, ut divinae veritatis in vita hominum expressam imaginem repraesentaret. Unde sequeretur religionern in uni¬

versum mutabileni Semper esse, si quidem duabis conslaret par¬

tibus, quarum una esset forma? extrinsecus objectae mutabililas,

altera immutabilis ejus vis ac ratio ad id conformata, ut divi-

na revelatione apertius in dies patefacta contineretur. Quod si

ita se res haberet, confitendum est, in posteriore illa parte sola

inesse quidpiam, quod ad ipsam religionis vim et naturam per-

tinere possit. Nam si verum esse statuimus, omnem veram ac

sinceram religionem a Deo esse profectam, neque ad eam per-

tinere quidquam, quod aut varium aut mutabile sit aut quod so-

lam prae se ferat constitutionem in certa quadam sacrorum lege

positam, christianae religionis veritas isti, quamj nuper diximus,

revelationis divinae progressioni congruat necesseest, eademque

veris illis contineatur praeceptis, quae, quum satis explorata,

percepta et cognita sint, numquam non in liominum vita vale-

ant, quia scilicet, nisi in inconstanliae errorem incurrere velis,

revelationem illam nullis neque personis neque temporibus de-

finire ac terminare possis. Praccepta illa, quibus hujusmodi

rationem sequentes religionem contineri existimare nos necesse est, quae et qualia sint, etsi ex iis, quae diximus, satis colligi

potest, tamen, ne hoc loco longiores simus, quam necesse est,

satis erit animadvertere, quae ex humana natura repeti possint

rationi convenienter, eadem lmmana esse. Hoc posito nihil

interest, hominemne pro Deo habeamus vel in anthropologiam

abire dicamus theologiam: utcunque est enim, id tamen tenere

necesse erit, Christianismi maturitatem et quasi florem atque objectivae illius perfectionis summam in politiori quadam po¬

sitam esse humanitate, qua contineantur communia illa praecepta

iustitutaque, quae ut ab hominibus quasi profecta sunt, sie va-

leant in hominibus ad eosque semper referantur.

(7)

29

Atvero in hujusmodi praeceptis institutisque, etiamsi omis-

sa eorum materie ita aceipiantnr, ut ad generalen? qiium o- mnis omnino religionis tum praecipue Cliristianismi formam revocentur, religio cernitur nulla. Non ii sumus, qui conten- damus, liujus religionis viin et naturam in facto quodam solo plene et perfecte apparuisse, neque tarnen negatmn volumus,

ita liuic facto religionis viin et notionem tribui posse, si ad

aeternam illam veritatem divinam adconimodalum sit. Neque

nos dubitandum ccnsemus, quin divina illa et magnifica prae- cepta quum in animis Lominum, ulpote qui rationis sint par¬

ticip es , insita et quasi innata sint, tum ex omnibus religioni- bus, ex politiori liumanitate, ex artium literarumque studiis plus minusve quasi in lucem prodierint. Nequo tarnen, quia

facta illa Listorica, ex quibus religio, utpote una quaedam et

singularis, quasi colorem ducat, vim suam ac dignitatem ex divina illa repetant essentia, quae in illis cernitur, idcirco effi- citur, aut banc illis remotis manifestam reddi atque in rem

veritatemque traduci posse, aut non magno in discrimine po-

ni, quibusnam factis haec revelatio divinae essentiae perpetrata

sit. Neque vero liac in re certis exemplis ad demonstrandum

opus est, fieri numquam potuisse, ut vel optima ratio ac di- sciplina, quae in universo notionum genere versaretur, aut in religionum unquam locum succederet aut pro religione habe-

retur. Cujus quidem rei caussam si qoaesieris, ab ipsa reli¬

gionis na Iura repetendam eam esse invenies. Namque ita de-

mum religio universam hominis naturam complecti ac mode-

rari polest, ut in religione quasi vivat ac vigeat liomo, in lio-

mine religio, si in individualitate — ut bac voce utar — ver-

setur religio, eamque quasi induta ad vitae veritatem accedat.

Neque vero diversa inter se sunt aut disjuncta ea, quae in religione singularia ac propria et quae communia ac generalia

sunt. Contra ea quaevis religio, si a propriis personis et tem¬

po ribus (i. e. ab individualitate) removetur, ad universi generis imaginariam quandam traducitur notionem, quae nisi certis de-

iinita proprietatibus non possit ipsa ad veritatem adduci: quo

ipso factum est, ut hae proprietates aeternam illam, quam ob-

tinuerint, in religionem habeant vim et momentum.

(8)

so

Atque illud quideiii in iis, quas reeensuimus, sententiis

reprekendendum videlur, quod liaec omnia aut pra;termissa sunt

au t perverse explieata. Unde efleetum esse videtur, ut, quum

sensini mutassent ac pervertissent. ipsam chrislianam religionem,

a Deo hominibus patefaetam, ejus rei damnum ita reparare

conarentur, ut in communibus quibusdain hominum notionibus

mirifiee sibi piacerent, quod quidem in irritum eaderet neces-

se erat. Christianismus, ex formw ipsius ratione considcratus,

ea est religio, qua; per Jesum Christum hominibus data est,

qua; ut alia quadam religione eompensetur ac suppleatur, si

ad formam ipsam speclainus, iieri quidem polest, sed bis tan-

tiim duabus conditionibus, ut et in locum ejus succedat ali-

quando alia vera religio, in facto quodain posita, et ut ex

hoc facto oriatur alia eaque ipso Christiauismo mclior et per-

fectior religio. Priori illi condilioni noiidum salisfactum esse

ab iis, qui objectivam Christianismi perfectibilitatem defcnden-

dam ac perficiendam susceperint, satis demonstrasse nobis vi-

demür. Quod ad posteriorem illam condisionem alt inet, restat,

ut quaerasnus, num ex ipsa Christianismi materia repeti possit

caussä, cur revelatio ckristiana per aliam revelationem ab eo

loco, quem adhuc obtineat, detrudatur.

Tum vero si ad psychologica sive anthropologica respici-

mus argumenta, vel naturae humanae earumque rerum, quas

homo religiosus desiderat, habita ratione christianam consi-

deramus religfbnem, nisi illis, qua; ex religione repelenda sunt,

desideriis quasi naturalibus et in animis nostris insitis chri-

stiana revelatio responderet ac satisfaceret, verisimile esset

fieri posse, ut nova suppleretur divina revelatione. At vero

si ex anthropologica illa religionis consideratione apparebit

desideriis illis ex pietate nascentibus per Chrislianismum satis-

facium esse, ehristiana revelatio generi humano sufficere vide-

bitur, neque erit, quod eam quasi consenescere unquam posse

existimes. Nasceritis religionis si velis quasi vestigia perse- qui, eadem, quum primum in homine excitatur, ejusmodi fere

est, ut quendam Dei timorem pra; se ferat. Nimirum homo,

qui se ipsum finibus circumscriptum vitiisque obnoxium sentit,

summum quoddam metuit nurnen, quod in se dominetur et in

(9)

rebus suis vel atl corpus vel ad animum pertinentibus validis-

simum sit. Quae quum ita sint, operam suam vel niaximam

ad id potissirtmm confert, ut pumen illud sibi propitium fa-

ciat sibique in gratiam reconciliet, quare, simulac primuui re- ligione quadam imbui coeptus est, augustissimi neque sub ad- spectum cadentis conscius la t numinis, cu jus quidem expiandi

desiderio tenetur. Sentit enim, nisi cum hoc numine quasi consentiat, se fortunalum esse non posse. A t priinum quidem

si numen illud non Semper eril Fatum quasi immobile, quod

interitum perniciemque homini minitetur; deinde si plaeatio

numinis non in arbitrario quodam inter duas alteram ab altera

abalienatas quasi potestaies constituto foedere erit, quod in

concessionibus per occasionem inviccm factis nitatur, sed uni-

versam hominis naturam complectetur, ita ut homo ex intima

animi sententia cum Deo sno in gratiam restituatur; tum de-

raura si ille hominis cum Deo quasi eoncentus atque consen-

sus efficiet, non ut a numine sibi infesto ad interitum homo redigatur, sed ut is, qui vitam suam Deo condonaverit, a;ter-

liam vitam inveniat (cfr, Matth. 16: 25): tiinor ille Dei non nisi

in rudi quadam atque inchoata Dei colendi inceptione versa- tur, qua3 ita demum ad summam quandam maturitatem per- veniet, si cum amoris veneratione conjuncta sit.

Neque igitur desideriis ex religione nascentibus acquie-

scere poterit homo, nisi si ei erit cum Deo suo ut cum per¬

sona quadam consuetudo et quasi farniliaritas. JNam si religio

homini erit non malum quiddam, quod animum vexet et cru- ciatu tormentoque aiGciat, sed bonum aliquod, quo summa ei suppeditetur animi tranquillitas, et si cullus Dei non in ser- vitutern quandam animi conversus speciem tantummodo pieta-

tis prae se feret, sed ad verain et perfectam lionestatis for-

mam animique culturain deducet hominem: Deus talarn se ei praebeat necesse erit, ut, quod ad polestalem adlinet, sapien-

tissima et optima sit providenfia, quod ad gratise adtinet re-

conciliationem, amoris plenissima sit persona, et quod deni-

que ad postulationem adtinet prae superis ac coelestibus rebus

res externas et ad corpus pertinenles posthabendi, aeterna? sit

vitae ac salu tis largitor. In hac sola Dei percipiendi ratione

(10)

52

acquiescere polest religiösas homo, qua re, quum haec thei-

stica, ut ajunt, ratio Christianismi tota sit, neque ex ulla re-

ligione praeter Christianismum repeti possit, eam ipsam ob caus-

sam christiana revelatio absolutam se praestat atque perfeetam*).

Dixerit fortasse quispiatn pris illis desideriis, quorum quidem

adhue usque sibi conscium fuerit hunianum genus, per Chri¬

stianismum esse satisfactum, attamen fieri posse, ut alia ali-

quando tandem exsistant désiderfä, quae ut satientur rtova et

ea perfectiore opus si t revelatione. Quasi vero alia necessa-

ria exöriri possent religiosi hominis desideria, nisi quae ex ipsa

hominis repetantur natura, quibus quum per Christianismum

satisfactum sit, nulla jam perfcetior exspectanda esse videtur

revelatio divina. Praetcrea hac in re dijudieanda ad auctori-

tatem ipsius Christianismi confugere nobis licet, praesertim

quum ii ipsi, qui perfectibilitatem ejus defenderunt, etiamsi

in revelatione cbristiana divinam veritatem non plene ac per-

fecte expressam esse volucrunt, tarnen divinum quidquam in

eadem inesse non prorsus negarint.

Quare si postremo ad theologicam contemplationem hane

rem transferamus, facile inveniemus, ipsum Christianismum

suscipere ac profiteri se esse uniini pro vera et perfecta reli-

gioue habendum. Cujus quidem rei ut habeas unde illustris-

*) 1,1 iis religionibus, cpias naturales sive ethnicas appellant, fatuni

Providentia} loco habetur, quia non a theislica, sed a jjnntheistica re-

rum divinax-um contemplatioue ornnes prolxciscuntux·. Ad hoc tanxen ad-

monenduin est, etiaxn naturalem illam religionem, qualis in opinione

vulgi cernitur atque apparet, in theisinum, et vero in polytheisficiim

Iransire theismum. Qua ex re certo eflicilur, fidei ex pietate nascentis

id proprium esse, ut Deum sicut pei'sonam intueatur. Hömo religiosus.

quia in uno illo ahsti-aclo, quod dicunt, acquiescere non potest, setl

pei'sonales — ut ita dicam — desiderat deos, ipsis rebus naturalihus

divinas quasi imponit personas. At vei'o Deus hoc modo in multas et

varias quasi diüluit species, semperque reslal Fatum, quod et diis et

hominihus mala minitetur neque uila re commoveri aut ilecti posse vi-

deatux·. Unde efficitiir, omni tarnen Polytheismo subesse pantheisticum

quoddam quasi fundamenlum, neque nisi per inconslantiam quandam il¬

lam personarum divinarum factam esse quasi conficlionem, quae quidem

personalem ah homine religioso Semper desiderari Deum compx'ohat, cui

tarnen desiderio in illa naturali religione satisficri non potest.

(11)

sima surnas documenta, ad sacras literas ipsas tota liaec quae-

stio rejicienda videtur, quas qui vel levissime attigerit, per-

suasum habebit, omnibus fere locis illam christianae revela- tionis perfectam rationem praedicari. At vero si cliristiana revelatio, ut perfectibilitatis ejus defensores contendunt, non

ipsa plene et perfeete absoluta esset, sed ad haue perfeotio-

neui adduceretur necesse esset, in literis il Iis sacris No vi Te- stamenti inesse oportebat eandem illam, quam in Vetere Te-

stamento pluribus locis invenimus expressam, futurae cujusdam perfectioris revelationis pra;dictionem et quasi vaticinationem, quod quidem tantum abest, ut praedietum sit, ut ipsae sacrae literae Novi Testament! ea, quae per Christum hominibus com-

municata sunt, semel (cfr. Judae Ep. v. 3) patefacta esse af-

firment.

Reperimus igitur objectivam illam Cliristianismi perfectibi- litatem, quoquo modo cogitatione perceptam, sive novis reve-

lationibus sive ratione humana earn effectam velis, parum pro- cedere necesse esse et ad eundem exitum perdueere, subla-

tionem dico et dissolutionem totius Cliristianismi. At quaerat forsitan quispiam, unde opinio illa orta sit, quidve ei subsit

veri an falsi. Et vero si quaesieris caussas, cur liac de re mentio fuerit illata, ut multae aliae inveniri possunt caussae, ita in eo potissimum esse videntur, quod liominuin, ut in ceteris omni¬

bus, ita in iis rebus, quae ad religionem pertinent, continui de¬

lens i sunt progressus adversus quandam quasi rigidam ortho- doxiam, quae dogmaticis quibusdam formulis vera illa, quae cbri¬

stiana tradit. religio, ad unum omnia semel accurate exposuisse certosque se credebat posuisse terminos, ultra quos liumanum

genus in rebus divinis progredi non posset. Ilanc defendens progressionem sta opinio illa de perfectibilitate Cliristianismi ju¬

quodammodo et recta videri potuit. Genus enim liuma¬

num, quum in aliis omnibus rebus progreditur, inträ summam

progressionis suae regionem neque in eodem gradu aequiescere

neque ad finem unquam jam pervenisse dici potest. Quod

vero in illa de perfectibilitate objectiva Cliristianismi sentenlia ialsum inest, id in eo esse videtur, quod ipsam putat Chri-

stianismum primum esse progressuum seriei et catenae quasi a-

5.

(12)

34

nulum sive imperfectum tantum initium, unde proficiscalur ne-

cesse sit genus humanum, ut. hoc primi gradus quasi decurso

spatio ad majus quoddam et perfectius tandem perveniat, Hoc

omnis et in naturae et in mentis regno repugnat progressionis

legi et notioni realis, quod dicitur, princip». Novum enim

principium, quum primum apparet et quasi in lucem prodit,

non imperfeetumv tantum et quasi iners est initium continua-

tionis serieique rerum ad majorem semper gradatim appro- pinquantium perfectionem, sed e contrario omne verum prin¬

cipium per se tota est veritas, unde sequitur, ut, etiamsi,

quod ad percipientem adtinet, primo ut initium tantum con-

tinuationis serieique rerum appareat, idem tarnen, quod ad

hane ipsam adtinet seriem, non ut imperlectum quidquam,

quod per ipsam perfectius reddatur explicationem, habendum

sit, sed contra ea ut fecundum exstet et quasi ereans princi¬

pium, quod totam illam continuationem serieuique rerum in

se includat. Sin autem qua explicatio tam longe erit pro-

gressa, ut quod in ipso explicationis principio inclusum fuerit,

jam quasi expressum et ad effectum sit perductuin, tum nova

explicationis vis ita interpretanda est, ut novum accesserit

principium, quod in se novam explicandi includat materiam

explicationemque novum spalium et quasi stadium provehat.

Hoc vero si ad omnis pertinet explicationis naturam, maxime

in religionem videtur convenire. Quare si quaeritur, qua Iis

accipienda sit objectiva religionis explicatio et perfectibilitas,

illa in variis revelationum formis tantum constat, quae varii

sunt explicationis gradus, quorum quasi capita sunt fecunda

et alia aliis uberiora principia, quae alia aliis ordine succe- dunt, donec summum tandem absolutumque appareat princi¬

pium, quod nulli alii locum dare et cedere possit. Si igitur

Christianismum absolutam esse putamus religionem, hoc nihil

aliud est, tiisi ut nulla superior jam exspectanda sit revelatio,

vel ut nullum progressuum in religione faciendorum superius

urnquam cogitari possit principium. Neque vero hoc in eam

volumus aeeeptum sententiam, quasi contendamus, revelatio-

nem christianam|, simulac primum iniret., onines interrupisse

hominum in rebus divinis progressus. Haec e contrario reve-

(13)

lalio uberrimam in se habet sub/ectivae explieationis materiam,

neque potest liaec explicatio finita esse eogitari, priusquani

Christianismi quasi ingenium et in doctrina et in usu quam plurimum valeat. Lubentissime igitur non coneedimus modo

orthodoxiam talem, quales veteres illi orthodoxi, quos dicunt, theologi animo sibi effinxerant et dogmatieis quibusdam for-

mulis circumscripsisse sibi persuaserant, numquam ad effe-

cturn esse adductam, verum etiam contendimus, veram ortho¬

doxiam idealem esse, ut ita dicam, imaginem, ad quam as-

sequendam perpetuo magis magisque appropinquandum est,

ad quam vero non jam magis pervenlum est, quam perfectis-

sima illa, quam docet Christianismus, morum conditio in vita

adhuc umquam ad effectum est addueta. Etiam nos igitur perfectibilitatem quandam Christianismi, nullam vero objecti-

vam, sed subjectivam tanturn probamus. Genus humanum pro

eerto habemus progressibus in percipienda sibique quasi ap-

proprianda religione gradatim factis ubertatem illam, quae in

Christianismo inest, et ratione et usu magis magisque suaui

esse facturum. Neque tarnen quando illum consecuti erunt.

finein homines, ita ut intimum Christianismi quasi ingenium

et doctrina et vita sua moribusque expresserint, idcirco pu-

taveris, hominibus novam quandam revelationem opus esse, sed ut in christiana religione inest perfectae religionis fons et principium, ita ejusmodi hominum ad cliristianae religionis nor-

mam plane conformata vitae morumque emendatioj ac fidei eon-

summatio jam ineani, de qua mentionem faciunt sacrae literae,

maturitatem sive ακμήν (Eph. 4: 15) abierit.

Sed et aliam rem si respexeris, opinio illa de objectiva

Christianis iii perfectibilitate, more Ilationalistarum accepta,

suam prodet inanitatem. Nimirum contendunt, fore ut inelior

et perfectior reddatur christiana religio negativa tantum — ut

ita dicam — via atque ratione, ita ut omni positivo, quod di¬

cunt, sejuncto ideale tantum et quasi rationale quoddam reli-

quum sit. Sed si historiam adhibeamus testein, luculentissime apparebit, universum liominum genus nullis in rebus, neque ad religionem, neque ad rempublicam, neque ad artium deni-

que literarumque studia pertinentibus, sola ista negativa via

(14)

56

ne unum quidem gradum protenus umquam fecisse. Negativa

illa amolitio eorum, qua? officiant progression!, praeparatio tan-

tum est, qua ad positivum quiddam, ad novum quoddam quasi

creans principium ejusque explicationem via munitur. Chri-

stiana igitur religio si ut volunt Kalionalistae — talis esset,

ut iieri posset et necesse esset, ut melior perfectiorque red¬

deretur, non ad perfectionem illam eo adduceretur, quod se-

jungerentur ab ea quaedam humanse rationi repugnantia, quae ereduntur, dogmata, sed tali naodo ad inanes quasdam et ab ipsius rei natura veritateque remotas tantummodo omnia revo-

carentur notiones, qu£e rerum divinarum cognitionem ne unum

quidem gradum provexisse existimari possent. Perfectiore red-

dito si opus esset Chris ti a nism o, nullo alio iieri modo id pos¬

set cogitari, quam ut novum exsisteret principium, quod no-

vam vitam novamque explicationis Seriem quasi ex sinu suo evolveret. Negativa vero ista correetione, quam dieunt, et e- mendatione religionis cbristianae Christianismus ipse non modo

non exstrueretur denuo, sed plane potius destrueretur et in

deterius converteretur.

References

Related documents

At Dramatiska Institutet, scientific knowledge and written reflection have been a limited part of the education, while film studies has never had a solid knowledge about the

vel imperfecta, quia ipsum summe perfectum non sunt; vei perfecta, quia ejus quamdam similitudinem habent; vel magis. minusve perfecta, quia diverso gradu ab

bus de ii a c re Ecclesia Orientalis et Occidentalis eo dissen- sisse inter se videntur, quod illa, quum maxime, ut videtur,. vitae et moribus consulere vellet, yires liodie quoque

morituros. Qui quum arbitrio libertatis male abusi essent, primum illud peccatum commissum esse, quod plura mala posteris eorum importasset. IIoc enim primum peccatum!. consecutam

no perpendicularis refradlicnfs in altero# jam radii, qui in primo refringuntur ufltata ratione, in altera refringi deprehenduntur inufitata ratione, qui vero in priori

wifity). Unde fequitur rationem hane Perfarum pugnan- di, curribus nempe, fuifle veturtiffimam. In eo vero, quod rtatuamus Cyrum primum excogitafte Quadri-. gas Perfarum

partium iiiperfedemus; &amp; ad contem- plandas ejus divitias pergimus, quam avide femper ab aliis expetitxj fue- rint, breviiTime iimul oftenfuri?. Notior eft atque pailim apud

inundantem.&#34;.. ctam esse negavit Christianisque primis, quos nomine Caltheon conlemptim appellavit, crimini dedil, quod christianam reli- gionem eorrupissent et quasi