• No results found

ET IN THEOL

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Share "ET IN THEOL"

Copied!
12
0
0

Loading.... (view fulltext now)

Full text

(1)

DE

THEOLOCIA

IN ARCHETYPAM ET ECTYPAM DISTINCTA,

DISSERTATlO.

CUJUS PARTEM PRIMAM

EX SPECIALI SACR^: REGIAE MAJESTATIS GRATIA

VENIA MAX, VEN. FACULT. THEOL. UPS.

P. P.

MAG. JOHANNES ALBERTUS BUTSCH

S. THEOLOG. CAND. ET IN THEOL. FACULT.

ADJUNCT. E. O.

ET

JOHANNES LAURENTIUS FRYXELL.

Vestrogothus.

IN AUDIT. ECCLES. DIE XXX APRILIS MDCCCXXXI.

H. A. M. S.

U P S A L I iE,

EXCUDEBANT REGIME ACADEMIiE TYPOGRAPHI.

(2)
(3)

©*0S ett ÅtX TTXVTtåV . , . XXt VO/U.0S

ets, "koyot xotvos nxvruv tmv voegwv

<fw«v, xxt xKybetx y.tx,

Antoninus.

Vera religione cum Deo conjuncti, in Ejus cognitione' Ipso

ita gaudemus et perfruimur, ut reiigione pro firmissimo

utamur testimonio de religiösas cognitionis veritate; nec, nisi

sensu religioso pasne exstincto, et sola, a Deo vacua, relicta

Dei co^itatione, in eam incidimus dubitationem, an, qualem

nos cogitamus, talis Deus per se sit. Ex ipsa igitur religione depromtum videtur, quod veteres Theologi una fere voce do¬

cent, humanam Theologiam esse ipsius divinae cc7Jcg$cioiv quamdam et cc7rcivyct£nct, Nec solius religionis, sed seiend«

quoque Theologie« nomine hane sententiam protulerunt. Idea

enim Dei cogitando pervesfigata, Deum, solum se in se co-

(4)

gnoscentem, a ceteris se revelando cognosci invenimus o). De»

um vero se revelare, comprehendit, Eum, sua natura veris- simum, vere se revelare talem, qualis vere est, et vere sibi ipse cognitus est. Idque nos per ipsam in nobis prassentem Dei ideam cognoscere intelligentes, non possumus dubitare, quin et ipsi revelationis vere divinae quodammodo capaces par-

ticipesque sinius.

Quas quum ita sint, sequitur, rationalem naturam, ubi- ubi exsistat, divinam, humanam, et si quainfra humanam si-

ta sit , in Deo cogitando eertum quemdam, a vera Dei co-

gnitione inseparabilem, Typum firmiter et constanter te.

nere. Qui, quamquam semper est idem et sibi simi-

a) Proinde Scripturae Sacra- loci Job. I: 18. Matth. XI: 27.

I Cor. II: 9» 10, 11; etsi ad particularem et summe perfectam Dei revelationem perChristum in tempore missum proxirae"respi- ciant, ad totum tamen religiosaecognitiotiis genus, et ad aeter- nam ideoque etiam, prout eam homines admiserunt, in tempore semper manifestam Dei efficientiam pectinere videntur. Quid ve- ro Apostolus degentibus? Rom, I: 19. Quae verba, sive ira- mediatam, in mentibus insitam, sive mediatam, per externas

res factara, sive utramque revelationem indicare existimentur?

humanam tamen Dei Cognitionen] a Deo, sese revelante, redun- dare ostendunt.

(5)

3

Iis, tarnenj pro diverso naturarum ordine, in divina Dei co- gnitione originalis et perfectissime expressus, in humana non nisi originalis et summe perfecti imaginem exhibet plus mi-

imsue perfectam. Hinc notissima illa, a veteribus inventa

et usitata Theologias Archetyp« et Ectypas distinctio, quam, quum ex ipsa re exorta et ad Theologias nostr« virn et di-

gnitatem significandam satis apta sit9 nec rejiciendam, nec

omittendam existimamus.

Hanc distinctionem a Theologis maxime reeentioribus

bene multis expresse improbatam, vel silentio praetermissam

invenimus. In qua re tribus potissimum rationibus usi sunt,

Primum, Theologias nomen notionemque ad solam huma-

narrij studio et arte comparatam et absolutam, de Deo seien-

tiam pertinere visum est b). Deinde, menti nullam, nisi

b) "Neque sublimissima Theologia, qua Deus se ipsum natura¬

liter cognoscit, nostrse Theologiae esse potest exemplar imita-

bile." Dannhauuerus, cOSosoQix Christiana p. 12. IVeismanni

Institut. Theol, Exegetico-dogmat. p. 18. "Negari nequit,

minus adeurate loqui, qui istam aut Dei, aut Angelorum scien-

tiam Theologiam vocant: certe usum atqueconsuetudinem repu- gnare. Accedit, quod ea cognitio, quam hominibus hic tribui-

mus, vix umbram ejus referat, quam in Deo ipso non tam intel-

(6)

4

aliunde subministratam, esse Dei notitiam opinantes; omnerh

humanam Dei cognitionem mediatam, ut loquuntur, et quo- dam, vel imbeciliitatis nostrac, vei medii iilius viti infe-

ctam, uv&(>(ß7fo7roc§eiocs in primis plenam, a divina Dei co- gnitione toto genere differre, nihilque fere cum ea commune

ac simile habere existimarunt c). Accedit, quod, cuin nobis

ligimus, quam admiramur, et pia mente veneramur. Interim res ipsa fundamento non destituitur; quin potius Dei cognitionem,

seusrientiam, quam de se ipso habet, tamquamexemplar, omni-

no considerari licet\ cum orimum hominem adimaginem Deicon- ditum esseconstet, quae perfidem in Christum, postquamamissa

fuit, iterum in nobis est instauranda. Coloss. III: 10." Bitdde,i

Institut. Theol. Dogmat. T. I. p. 6g. Cfr. dlwquist, Commen-

tarius, Theses Theol. Dogm, J. A» Ernesti, illustrans, Edit. al¬

tera emendatior. p.

c) "Cognitio attributornm Dei .... ob mentis nostrae imbecilli-

tatem ita comparata est, ut quantumvis ad veritatem accedere

et hujus vitae rationibus plane sufficere videatur, anthropopathiam

tamen plus minusve redoleat." IVegscheider, Institut. Theol. Chr.

dogm. Edit. tertia p. 164. "Soll aber definiren so viel heis-

sen, als die Natur und Substanz Gottes, wie sie wirklich ist, mit Worten darstellen und beschreiben; so ist freilich keine De¬

finition möglich, weil wir dieses Wesen nicht kennen." Bret-

(7)

5

conveniat nostram potius Dei Cognitionen) pie colere, quam de divina curiose quterere, talis distinctio magis ad vanos spi-

ritus alendos, quam ad aliquam, vel scientias, vel religiönis uti.

litatem facerö videatur d). In quibus singulatim exaininandis

nostras quoque senteiitiaj uberius exponenda) et coniprobandae

locus erit.

Quod igitur primum objicitur, Theologias nomen no-

tionemque ad solam humanam de Deo seientiam pertine-

re, in arbitrio magis, quam in re positum est. Omissa enim

Schneider, Handbuch der Dogmatik. Zweite Aufl. B. I. p. 292.

'Alle unsre Kentniss von Gottes Vollkommenheit ist aber bloss analogisch, d. h. von unserneigenen Vollkommenheiten entlehnt,

uud darum nicht völlig adåquat sondern symbolisch. Da wir

nämlich kein vollkommneres Wesen kennen, als uns selbst; so kann die Vernunft, wenn sie die Idee des vollkommensten We¬

sens ausbildet, nichts Anderes thun, als dass sie alles Vollkom¬

mene an den Menschen im vollkommensten Grade Gottbeilegt."

Ibid. p. 323.

d) Buddeus et AUnquist locis citatis. Bretschndder in libri citati

p. 10. Recentiores prsetera nonnulli in eo reprehendendi sunt,

qnod distindionem et divisionem inter se confundentes, veteres Theologiam in xgxtrvnov et *Extvtiov diviiisse false dicunt.

(8)

artificiosa seiend» forma, quod reliquum habetur i scire Theo- logicum gener3tim sie dictumi et in Deo et in homine vere

inesse, nemo infitiabitur. Neque tarnen eis valde adversamur, qui, dum rem ipsam quoquomodo nominatam teneant, illud

omnibus commune scire, cognitionis, quam scientias nomine appellatum malint. Hoc igitur reeepto nomine, re non rau-

tataj distinetionem, de qua loquimur, si ad Theologiam mi¬

nus, tarnen ad cognitionem Dei pertinere necesse est, Qujbus

concessis, quantum nunc agitur, de artificiosa scientias forma

in utramque partem disputari licet. Verum, ad eam rem ani-

raura diligentius attendentes, iavenimus, non scientiam modo

idealem, sed idealem etiam scientias forrnam, cum ipsa seien-

tia intime conjunctam, human?? menti obversari. Tum enim

forrnam Tlieologicam, nisi eis, qua? Theologice cognoscenda

sunt,satisadasquet, imperfectam;tum etiamcognitionemTheo- logicam, nisi e veris prineipiis dedueta certaque ratione ex-

plicata sif, et ipsam imperfectam judicamus, Unde apparer,

non solum ipsum scire Theologicum, sed rationalem etiam,

ab eo cogitatione quidem distinetam, nectarnen re separatam,

scientias forrnam, ad humanuni illud divinae Dei cognitionis

imitamentum pertinere. Quod si tota scientia, nobis studio

et arte magis magisque comparanda absolvendaque est; id a Deo abhorrere imelligimus, suamque Ei esse cognitionem sua

sponte praesentem, perfectam et immutabilem,

(9)

7

Deinde, qui humanam Dei Cognitionen], totam scili-

cet mediatain et u\$(>to7to7tc&$eicts plenam, nihil eura divina

Dei cognitione commune et simile habere contendunt, an ipsi

rationibus satis firmis et idoneis utantur, videamus. Media-

tam nostramDei Cognitionen] vocant, quod totam vel auditione

et Ütteris extrinsecus acceptam, vel rerum creataruin, hominis inprimis,contemplatione coniparatam putant. In quodoctissimo-

rum virorum sagacitatem fugit, quod mediata, nisi cum imme«

diato aliquo connexa sintet conjuncta, cogitari nequeunt. Quod

igitur ad Cognitionen] per voces litterasque traditam attinet,

nisi totam e rerum creataruin contemplatione originitusredun-

dasse existiment, ipsa profecto evidentissimum immediate factac

revelationis testimonium est. Tum etiam voces litterasque, quum

rerum imagines notionesque in se non conferant, sed, mira-

bili natura; nostrte artificio, ut introrsum excitentur et evol-

vantur, faciant; vel ut hoc faciant, et aliquid omnino signi«

ficent, internum quoddam et immediatum cognoscendi princi-

pium postulant e). Postremo denique in summa eorum dis-

e) Unde sunt illa Augustini: "Noster auditor, si et ipse iilo se-

creto ac siroplici oculo videt, novit quod dico sua contempla¬

tione, non verbis meis."— "Plerumqne seitilla, qusedicta sunt,

eo ipso nesciente, qui dixit." De Magistro, Cap, 12. 13.

(10)

s

crepantia, qua; extrinsecus traduntur, quid verum vel falsum

sit, sine immediata veritatisconscientiajudicari nequit. Nec ali-

ter alterum illud mediafas Dei cognitionis genus comparatum

est. Deum nimirum Ipsum in occulto reconditum, nobis ta¬

rnen, pro nostro cognoscendi modo, ea potissima via innote-

scere opinanfur, quod, "quidquid perfecti rebus creatis, IiQ-

mini inprimis, inesse animadvertamus, id infinite perfectum

in Deo inesse colligamus"f). Contendunt igitur, ea, quas in

rebus creatis perfecta videantur, undique esse conquirenda, et

infinite aucta in unum colligenda, ut plena ac perfecta Dei cogiratio exsistat. In quo, quum simplicem esse Deum iidem

adfirmare non dubitent, sibi vix constare videntur. Si enim Deus est Simplex, erit quidem idea, qua nobis cognoscitur, s-imp!ex, nec prsedicatis singulatim conquisitis composit?.

f) Deum non sola Emimntice viacognoscendum docent, sedCaus.

salitatis quoque et Negationis. Observandumautemest, tumfini-

tamrerum prsestantiam ad infinitam Dei excellentiam, Caussalita-

tis via cognoscendam, parum sufficere; turn etiam nihil, Nega¬

tionis via, a Deo removeri posse, quod non' e praecedente eo- rum cognitione, quae Deo positive tribuenda sunt, ab Eo remo- vendum irtelligamus. Ad Eminentiae igitur viam confugienduin

est, si forte ea per se satis idonea sit.

(11)

9]

Ut vero hasc relinquamus, nihil tarnen in eorum ratione est,

cur diversa illa, infinitesumma, praedicataad unum juste refer-

ri eique convenire doceant, nisi Elim, quem cognoscendum

quaerant, jam antea et quidem alia via cognitum sese habuisse

confiteantur. Sed fortasse, inutatis verbis magis, quam sen- tentia, rationem suam non tam ad attributa divina singulatim conquirenda, quam potius ad toram Perfectissimi Entis ideam

simul effingendam pertinere volunt; quippe, quum in rerum

natura alia aliis potiora, hominem vero ceteris longe prasstan-

tiorem animadvertamus, inde cogitationis tamquam impetu

capto, ad summam denique, qua nihil superius habeatur,

Perfectissimi Entis ideam informandam impellamur. Quo-

cunque autem modo verba versent, haec tarnen permanet senten-

tise perversitas, quod ea, qu?e tantum relative perfecta sunt,

per se; ipsum vero absolute perfectum, per ea cogitari statu-

unt. Facile veno apparet, perfecta et imperfecta, magis mi-

nusve perfecta, cogitari et alterum-ab altero discerni nonpos-

se, nisi ipso cogitationis momento ad aliquod summe perfe¬

ctum referantur. Ex hoc enim, tamquam ex unica per se sa¬

tis certa atque immutabili norma ac regula, cetera judicantur

vel imperfecta, quia ipsum summe perfectum non sunt; vei perfecta, quia ejus quamdam similitudinem habent; vel magis

minusve perfecta, quia diverso gradu ab eo distant. Quare

(12)

io

ista omnia, nec ipsa per se, nec per ea id, quodsummeper- fectum est; sed potius hoc per se,etper ipsum ea cogitari ne-

cesse est. Hasc tamen eonon pertinent, ut, quaspräster sum¬

meperfectum perfecta animadvertuntur, nihil omnino ad Perfe-

ctissimi Entis cogitationem excitandam explicandamque valere

opinemur. Nam quidquid perfecti in rerum natura sit, ut a Perfectissimo Ente, tamquam a fonte quodam uberrimo redun-

dare intelligitur, ita etiam originem suam quodammodo ln-

dicare, et ad Perfectissimi Entis cogitationem animuin con- templantium usque revocare, tum consequens est, tum etiam quotidie experimur. Quod si ea lege nati videmur, ut qui-

busdam rerum inferiorum incitamentis ad majorum sublimio-

rumque ideas suspiciendas intuendasque impellamur; ipsas tamen

has ideasnon ab inferioribus illismenti subministrari ostendimus;

sed per se Semper cogitantiadesse, et quidem cum ipsaidearum idea, idea Dei, intimeconjunctas. Quasquum ita sim, hasc duo

extra dubium posita sunt: primum quidem, tantum abesse, ut, vel ex nomine, vel ex eis, quas in homine perfecta invenian-

tur, de Deo aliquid Ejusque attributis velut adscendendo ju- dicemus; ut potius ex quadam vel obscura Dei conscientia

ad humanam illam prasstantiam, vel inveniendam omnino, vei

metiendam asstimandamque velut descendendo adducamur: de-

inde vero etiam, prsedicata divina nonaliunde, sed ex sola Dei

idea petenda; nec alio interveniente, sed per se ipsa Deo tri-

References

Related documents

.sdterius in altefum translatio, nam quod a-'grptat ei quod valet contrarium e{|; itaq; contraria ab hoc in illo. eil via: Comparandum ergofemper remedium afledui

nim defun&amp;us fi prolem ?x ancil- la velgentili haberer, fratria tamen ducenda erat, quia pro ejus prole. iftam non agnoverunt.

pra oftendimus; Ideoque Peleg , Reguj Serug, Nachor &amp; Thara obiter tantum nominandos exiftimo: quia nulli po- I pulo vel loco nomen indiderunt, nifi quod traditur de vico quodam

Deus forma mundi non eil,tum quia pugnat cum fim- plicitate ejus abfolutå ingredi eilentialem conilitu-. tionem

omnina eonfirmaverit Legislator; tarnen, quia fignacula magis documeriro quod non sperta fuerit cuftodia, quam. munirnentö ne nperiafur , qu:ppe ad quem uftim

appetune non deftruciionem ,• non («cundum quia cae- lumcfl: furu mura &amp; maximum agens»; quod autem eft. fumraum ac maximum agens,iÜud ab alio

Pauli et Jacobi dissimiies, sed etiam modi, quibus illae expfimuntur, partes sunt necessariae, quae, cogitatione quidem distinetae, re autem vera conjunctissimae, totam et

ma non adeo fuerit perfecta, ut spiritus imperium in carnem nancisci posset, et quod providenlia divina sortem evolutionis vitae humanae ita ordinavit, ut ab imperfectis ad