v?
D. D.
DE STATIBUS, O U O 8 VOCANT.
PECCATJ ET GRATIS
DISSERTATIO IIISTORICO-DOGMATICA.
CUJUS PARTES! QUARTAM
EX SPECIALI SACR^E REGIME MAJESTATIS GRATIA
EX
VENIA MAX. VEN. FACULT. THEOL. UPS.
P. P.
MAG. Wi
S. S. THEOL. CAND. A SACRIS,
ET
PETRUS OLAUS SJÖSTRAND
CALM. ST1P. SANDBERG.
IN AUDIT. GUSTAV. DIE XXIII 3IART. MDCCCXLIT.
n. A. M. s.
UPSALIÜ
WAHLSTRÖM EX LA8TBOB.
27
gendas res rationi subjectas." Yeritas Jemuni sola, quam ut peccato amisimus, ita intima cum Christo conjunctione re¬
parare possumus, nos vere liberos reddere potest (Joh. 8:
52, 5674).
Jam vero haec totius generis humani vitiositas, quam Litterae divinae et uniuscujusque vere Christiani conscienlia
sui testantur, unde est dedueenda?
Et eorum sententiae, qui malum vel sensualitati, quippe
quae prius, quam ratio, vim suam exerceat, tribuunt, vel ex
infirmitate quadam, quae, ut nunc est circumscripta liominum conditio, iis necessario inhaereat, exsistere censent, et eorum,
qui in divinitus quadam instituta ratione generis humani ex-
colendi id positum arbitrantur75) — Manicliaeismum quodam-
74) Itaque natura hominis rationalism qua; numquam amiüi potest, liberum arbitrium non est habendem, quod quidem in illa originaliler continebatur, sed lapsii Adamitico periit. In bomine natural! non est liberum arbitrium nisi potentiä, quod ut verum bat, tota fere speetat
religio Christiana. In Novo igitur Testamento libertas dicitur esse do-
num quoddam, quod redemtione bomini contingat, et contraria poni-
tur vel buic animo peceato servienti, qui tantum ad vitam externam über quodammodo est (Joh. 8: 51—56), vel servituti corruptionis,
inconstantiae et miseriae bujus mundi (Rom. 8: .21), vel dominio buic
male tolerando, quod exercent opiniones et leges hominum arbitrariae (1 Cor. 7; 25; Gal. 5: 15).
75) Ex his fere Omnibus Schleiermacher (in opere suo, quod in-
scribitur "Der Christliche Glaube nach den Grundsäzen der Evangeli¬
schen Kirche", Berlin 1850, Edit. secunda) originem peccati derivat.
Contendit, primam Protoplastorumconditionem hodiernae nostraeaequalem
fuisse (I: pagg. 454, 458}$ concupiscentiam, nunc nativam, primis
etiam hominibus fuisse originalem (I: pagg. 442). Peccatum igitur in
conditione hominis originaria, qua creatus est, ponit, et oriundumdu-
cit a lege, qua evolutio vitae bumanae processu quodam sueeessivo ab imperfectis ad perfectiora progreditur. In hac evolutionis sorte funr-
4.
modo redoleiit Praeterea quum peccatum, — de qua re Lit»
tera? Sacrae et, religiosissimi eujusque conscientia conscntitmt
— sit omne, quodcunque contra Dei yoluntatem fiat76) (Joh.
5: 4 5 quae naturalis et prineipalis est omnium vocabulorum
ctiones sensuales Ii. e. caro seu complcxus inferiorum anirai facultatum prius imperium obtinerent, quam Spiritus potentia vigeret. Et quum per lias inferiores facultates, quippe quae primum et libere explicen-
tur, impediatur et retardetnr Spiritus, quominus„ divinitaIis conscius, vim suam exerceat, peccatum oritur (I: pagg. 598—400).-— Vestigia
Schleiermacheri noster Ignell in opero suo nuper edito "Granskning af
den Evangelisk-Lutherska Trosbekännelsens Förnämsta Lärostyeken"
maximam partem sequitur. Per lapsum, qui dicitur, seeundum ejus
sententiam, re vera nihil mutata est vila Adami. Vita ejus prima et
originalis animalis (yVvxwq) fuit et peecati plena (pag. 107), nee aliaesse
potuit, siquidem peccatum vel explicita peccati conscientia est condi¬
tio quaedam, sine qua genus humanuni excoli et progredi non possit (pag. 110). Quod vero bomines ante Christi adventum humiliorein quandam agerent vitam, ad primam, quae scilicet imperfecta fuit, crea- tioncm magis, quam ad praevaricationem ordinis cujusdam originaliter
sancti peccato liberc faclam pertinet (vide ^Grunddragenaf den Christ¬
liga Sedeläran" §§. 27, 28). — Sed quum igilur peccatum, et seeun¬
dum Schleiermacheruni et Ignell, ab eo proficiscatur, quod creatio pri¬
ma non adeo fuerit perfecta, ut spiritus imperium in carnem nancisci posset, et quod providenlia divina sortem evolutionis vitae humanae ita ordinavit, ut ab imperfectis ad perfectiora processu quodam successivo progrediatur, et per conscientiam peccati explicitam juvetur et augea- tur, facile elucet, non jure cbntendi posse, genus humanuni suaipsius culpa in peccatum incidisse, et omnem imputationem ea de causa re vera tolli. Sic causa peccati non religiösa est, sed psychologica. —1 Vis illa et signilicatio, quam bi, quos nominavimus, auetores peccato tribuunt, magni esse videtur momenti in ceteris quoque fere omnibus
articulis fidei tractandis.
'6) Schleiermacher ipse fatetur, banc vim peccati iili, quam is approbat, repugnare, vd. 1. c., I: päg. 599.
29
significatio, quibus tle peccato utuntur Litterae Sacrae), si
Dens tarnen una aut altera ratione peccatum constituisset, Ipse suis consiliis obesset idque vellet, quocl maxime omnium nollet, quo nihil est absurdius.
Adsentiendum est igitur Clarissiino viro Qvensledt77), qui
dicit: "Causa efficiens peccati, qua talis, nullo prorsus modo
Deus est, h. e. neque ex parte, neque ex toto, neque di-
recte, neque indirecte, neque per se, neque per accidens,
sive in specie lapsus Adamitici, sive in genere peccati cujus-
cunque Deus causa vel auctor est, vel dici potest." Fieri igitur minime potuit, ut liomo, qualis nunc quidem nascitur
ad peccandum pröclivis, a Deo ab initio creatus sit 78). Quo- niamque haud faeile ulla alia ratione, nisi ea, quam in pri-
morum hominum lapsu narrando Moses 7i)) ostendit, cui nar- rationi Novurn quoque Testamentum sua auctoritate fidem fa¬
cil. (Job. 8: 44; Rom. 5: 12 seqq.; 2 Cor. 11: 5; 1 Tim. 2:
14; 1 Job. 5: 8; Apocal. 12: 9; 20: 2) peccatum exstitisse cogitare possumus, quin vel nolionem peccati pervertamus, vel Dei sanctitatem et originale hominum liberum arbitrium,
sine quo nulla esse potuit peccatorum imputatio, aut immi-
nuere aut tollere omnino videamur; quum praesertim melius intelligamus, hominem posse a mali dominalione liberari
(quod ut fieri patiatur, et verbo divino et sua ipsius con-
77) 1. c., pag. 49 partis 2:dac.
78) Hoc Iivetschneidero etiam absurdum videtur, vd. Handbuch der Dogmatil», Leipzig 1828. Zweiter Band, pagg. 76, 77.
79) Nobis vehementer placet periculum, quod fecit Clar. Hahn,
narrationem Mosaicam, quantum fieri potest, declarandi; vd. "Lehr¬
buch des Christlichen Glaubens", Leipzig 1828, pagg. 54o seqq.
De existentia et opera dsemonum vd. etiam II. M. Melin, "Förer '
läsningar öfver Jesu lefverne", Tom. 2, pagg. 62 seqq.
scientia nimquam non admonetur), si malum non ad ipsam
hominum naturam a primo pertinere, neque ab ea esse pro-
fectum, sed adventitium quiddam et extraneum putatur; prae- terea quum infinitae licentiae locus detur, si lianc gravissimam doctrinam, quam certo seire plurimum omnium interest, pro
suo quisque ingenio ac non ad scriptum interpretelur — ob
haec igitur omnia in iis, quae verbo revelato de lapsu generis
liumani nobis divinitus tradita sunt80), eo magis, quod in ce-
8C) D. F. Strauss, in opere suo "Die Christliche Glaubenslehre",
Edit. 1841, Tom. 2, pagg. 52—74 impugnat et dissolvit (^"bestreitet
und auflöst") doctrinam ecclesiasticam de lapsu Adamitico et peccato origfnali quum argumentis Pelagianorum, Socinianorum, Arminianorum recentioruroque Theologorum repetitis, tum propriis etiam ratiocinatio-
nibus. Quarum numero est illud, quod dicit, pagg. 70—74: "So
schaut hier das fromme Vorstellen, was der Mensch an sich ist, in der Person des Einen Adam an; statt nun aber zu begreifen: was von Adam erzählt wird, ist kein einzelner Vorgang mit einem Individuum,
sondern das allgemeine Wesen des Menschen seihst — kommt das
Vorstellen nur so weit: was dort von und mit Adam geschah, hat auf
alle seine Nachkommen Einfluss, seine Sünde hat alle angesteckt, und
an seiner Schuld und Strafe haben alle mitzutragen. Und wenn nun die Vorstellung diesen Zusammenhang so eng zusammenzieht, dass sie
in Adaras Lenden das ganze Menschengeschlecht begriffen sein lässt:
so ist diess, was auf dem Standpunkte der Vorstellung freilich das
Verkehrteste war, doch für uns zugleich die härteste Anstrengung des
vorstellenden Bewusstseins, seinen Adam als den allgemeinen Menschen
zu fassen; die aber eben, weil sie in der Annäherung an den Begriff
doch den Kreis der Vorstellung nicht durchbricht, nur die Carricatur
des Begriffes ist. - - - Der Mensch — sagt Hegel — ist wesentlich Geist; aber der Geist ist wesentlich diess, für sich zu sein; frei zu sein, sein Wesen sich gegenüberzustellen, sich zu entzweien mit seiner Substanz, und erst durch und auf diese Entzweiung hin sich wieder
mit ihr zu versöhnen. Und wie das vorstellende Bewusstsein das zweite Moment aller Entwicklung, das der Differenz, nicht im ersten
31
teris quoque rebus vitae nostrae gravissimis fidem habet fidem-
que meretur, acquiescendum est.
Iloc autem primorum hominum peccatum originale ori- ginans, quod, quamquam sanctitatem concreatam habebant, jam eo committere poterant, quod a diabolo pellicebantur,
maxime vero, quod libero arbitrio praediti erant, totius ge¬
neris lmmani vitiositas, ut effectus causam, consequuta est.
Nain parentum et liberorum summa atque intima est et cor-
porum et animorum conjunctio 81). Quoniam igitur lapsus A-
begreift, sondera einen Abfall von diesem darin erblickt: so erkennt
es aus eben dem Grunde im zweiten Moment nicht das dritte, sondern
lässt diess von aussen als Erlösung zu demselben hinzutreten. - - Doch
eben dieses Auseinanderfallenlassen des nur in seiner Vereinigung Wah¬
ren und Wirklieben ist das Eigentbümliclie der religiösen Vorstellung,
woran sie eifersüchtig festhält, und mit dessen Aufgeben sie ebenso
aufhören würde, religiöse Vorstellung zu sein, wie das speculative
Denken sich verläugnen würde, wenn es jene vorstcllungsmässige Tren¬
nung sich gefallen lassen wollte. - - - Die Vorstellung hat einen Adam
und einen Christus, von jenem lässt sie alles Unheil, von diesem alles
Heil in die Menschheit ausströmen: der Philosophie sind sie so, wie
sie in der kirchlichen Glaubenslehre leben (von der geschichtlichen
Existens ist hier nicht die Rede), personificirte Abstractionen, deren Abschliessung gegen einander und gegen die übrigen Menschen erst aufgelöst werden muss, wrenn sie in ihre Wahrheit, welche die con-
crete Idee der Menschheit ist, erhoben werden sollen." — Peccatura igitur, secundum Slraussii sententiam, nulla est a lege divina aber¬
ratio h. e. re vera nulluni est malum, sed negativum tantummodo et
necessarium evolutionis momentum, qua natura bominum et sui con- scientia augeatur quodammodo et progrediatur. In aperto est, istam peccati significationem non minus Verbo divino et religiosissimi cujus-
que sui conscientia; repugnare, quam omnem vim imputationis, quin
etiam omnem fere rnorum et vita; diseiplinam revera tollere.
8I) "Der Begriff der Erbsünde enthält, wenn Sünde im Sinne von Rom. 7: 8 verstanden wird, keinen Widerspruch. Dass individuelle
daini defectio qusedam fuit a Deo, ex quo et pliysice et mö-
raliter erat absolute pendens, et vinculi, quo antea cum Deo
intime conjunctus fuerat, abruptio, qua vita vere spiritualis (qua justitia concreata praecipue conlinebatur) amissa est, qute nisi in hac cum Deo intima conjunctione esse aut manere non potestj quoniamque ad hane vitse spiritualis amissionem
accessit proclivitas quaedam in peccalo perseverandi (si qui-
dem vita hominis certé ad aliquid refertur, nec. ad quidquam praeter Dei voluntalem sine peccato referri potesl)$ quoniam denique, id quod facile intelligitur, corrupti parentes liberis
suis pöslerisque meliorem naturam dare non poterant, quam
ipsorum tum erat, peccatum originale originatum, sive natu¬
ram ejus, quum et negativum quiddam et posilivum compre-
hendat, sive necessitatem ejus nunc naturalem respexeris, sa¬
tis probatum videtur. Itaque haec omnia, quod homo pec- cato serviat (Joli. 8:54), quod animo mortuus (Eph. 2:1,5),
et coecus (Eph. 4: 18j Rom. 1: 24, 28) sit, ut verbum divi¬
num inteliigere nequeat (Mare. 4: 125 Act. 28: 265 Joh. 8:
45, 47), quod proevaléant cupiditates (Rom. 7: 5), haec igitur
omnia poenas quasdam esse peccati significant Litterae Sacrae.
Eodemque pertinet Augustinianum illud: "peccatum est poena
pcecati." Lapsu igitur Adami justitiam concreatam amissam
esse pravamque concupiscentiam eam excepisse, eo etiam mi¬
nus nobis est mirandum, quod is solus, qui, fide et amore
cum Deo intime conjunctus, ordinem ab Eo sanctissimc consti¬
tutum scquitur, vere spiritualem vitam vivere potest82), quod-
que unusquisque homo, si mentis religionem spectes, vivus aut mortuus, bonus aut malus sit necesse est. Quemadmodum lierba
Dispositionen der Seele sieb durch Zeugung forfpflanzen, wird bäum
bestritten. Warum nun, dass gattungs-mässige?" Nitzscli, I.e., p.205.
82) Marheineche, 1. c., pagg. 170, 171.
35
lactissima, simul atque e terra, unde nutrimentum et succum vitalem accepit, evulsa est, atque ut ramus, ex arbore ab- ruptus, et membrum, a corporis natura recisum, languescunt brevi.que emarceseunt, sie cujusque animus, qui a Dei intima conjunctione seclusus est, quodammodo mortuus est.
Ut igitur imusquisque homo, qualis nunc nascitur, qimm
ex vitioso et malo semine proereatus srt (Ps. 31: 7), vitiosi-
tate est contaminatus, sie suam pravitatem cognoscit, simul
ut sese cum iis, quae poscit lex divina, comparat (Rom. 5:
20). Ea autem conscientia, quae boe modo illustrata exci- tataque est, se ipsa sine exceplione ita improbat, ut. non modo numeroque certorum quorundam peccatorum culpam
suam metiatur, sed iniinitam quandam sibi tribuat culpam83).
Ilanc autein culpam, quamquam vitiositas illa, quam saepius nominavimus, re vera non ex libera voluntalis electione ita pendet, ut eam, si modo velit bomo, evitare et effugere pos-
sit, ideo tarnen, quod, quum corruptae totius liumanae naturae
communis sit, ipse etiam ejus particeps est, sibi tribuere non recusat. — Sed quamquam res ita sese habet, neque pecca- tum liberrima et absoluta cujusque voluntatis electione neees--
sario contineri putandum est84), quia imusquisque bomo, qui
Dei amore non flagret, cujusve voluntas et desideria ad di-
vinae sanctitatis norman» non dirigantur, pravus et condemnan-
dus est, tarnen, quo magis divinis institutis ad renitendum
pravae coneupiscentiae excitatur, eo melius intelligit, commu-
nem totius generis vitiositatem etiam suam esse, et Augusti-
nianum illud: "non inviti tales sumusverissime esse dictum.
8S) Hutterus Redivivus, Ofvers. af Th. Wensjoe, Stoclsliolui 1853.
Pag. 225.
R4) "Adversarii contendunt, nihil esse peecatuin, nisi voluntarium.
Ha? sentenlia; apud Philosophos de eivili judicio dictae sunt, non de judicio Dei." Apol. Conf., art. I; Libri Symbol., 1. c., pag. 58.
Quod vero attinet justitiam Dei, qua lapsum Adami toti geueri liumano imputat, quod in libris Symbolicis nostra Ec-
clesiae contenditur, si modo de hac immensae profundilatis
doctrina aliquid statuere liceat, id sumnio jure propter peo- catum hereditarium, omnibus commune, facere posse vide- lur85). Negandum utique non est, peccatum Adami posteris ejus imputari proeul dubio non potuisse, nisi eo, quod pec- cato corruptae ejus naturae necessario partieipes facti sunt, peccato ejus fuissent contaminati; sed, hoc modo vitiata na¬
tura posterorum, quum omnia peccata et actualia et princi- palia eorum originem a peccato Adamitico quodammodo tra- hant, haud facile nisi cogitatione imputatio peccati Adami a
Posterorum dignosci potest$ nam reapse non alia est haec im¬
putatio, nisi hereditariae natura eorum vitiositatis, Adami peccato contractae, imputatio. Praterea haec doctrina, quae est de imputatione, et utilis et necessaria est, quod lapsu Adamitico, ut ila dicam, concludit totius natura humanae vi- tiositatem et culpam, quo fit, ut peccati communitas melius quasi in oculos ineurrat, nec quisquam possit gloriari, se a
peccato et culpa liberum esse.
6S) "Die Ursünde des ersten Menseben ist nicht zu denken als eine blos einzelne, isolirte Tbat, sondern zugleich als die That des
ganzen Menschengeschlechts: denn die menschliche Natur exislirte nir¬
gends ausser ihm, sondern vollständig in seiner Person. Nicht als ein
Privateigenthum besass er das göttliche Ebenbild; er ist der Reprä¬
sentant unseres ganzen Geschlechts: in und mit ihm hatte es Gott ge¬
stiftet. Omncs fuimus ille unus, sagt der heil. Augustinus. In und
mit seiner Sünde ist also auch das ganze menschliche Geschlecht von
Gott abgefallen. Diese Idee wird gemeiniglich in dem Begriffe der Folgen des Sündenfalls, welche sich über alle Nachkommen der Urel-
tern ausgebreitet, und als Zurechnung der ersten Sünde ausgedrückt.
Rom. 5: 12, 19." Markeinecke, 1. c., pagg. 188, 18R.