DE REGNO VETERI BURGUNDIORUM
DISSERTATIO, QUAM
VENIA AMPL. FAC. PHILOS. UPSAL.
PRÜ S ID Ε
MAQ.ERICO GUST. GEIJER
HISTORIAR. PROF. REG. ET ORD.
REG. ORD. DE STELLA POLARI EQUITE,
VCADEMIJE SVECANiE OCTODECIMVIRO, REG. A C AD. LITT. HUM'
HIST. ET ANTIQU. HOLM. REG. SOCIET. SCIENT. UPSAL. REG.
gOCIET. SCIENT· NIDAROS. REG.SOCIET. SCIENT. AC LITT. HUM.
GOTH0B. NEC KON REG. SOCIET. SCIENT. HAKN. ET ARCHÄOL
SCAND. HAFN. MEMBRO.
PRO GRADÜ PHILOSO PH1CO
P. P.
AUCTOR
ADOLPHUS
LEONH. HWASSER
Westm. Dalec.
IN AUDIT. GUSTAV. DIE XXVI MAJI. MDCCCXXX.
Η. Ρ. M. S.
υ Ρ S A L I JE
EXCUDF. BANT REGIME ACADEMl^ TYPOGP.APHI.
Regiones,
quasBurgundiae nomine insignitas accepi-
mus, non propria adeo potentia, at
potius
terraesitu,
nnde varia ipsis commercia rationesque cum
finitimis
potentioribus orta sunt,in hiftoria memorandae viden-
tnr. Nobis in animo fuitex fcriptoribus fide maxime dignis praecipua colligere. quae de has
incolentibus
ter-ras traduntur, et primo regnorutn Burgundicorum,
deinde, illis jam dissolutis, residuoruni principatuum breviter fata exponere nec non earum regionum,quae
bis conjunctae commune quoque Burgundiae nomen obtinuere, aliis licet nonnumquam civitatibusobtempe-
rantes. Cum vero id perfequi propositum tantamque
amplecti materiem nec
vires
nec ternpuspermiferint,
fpeciminisIoco originem et fata prisci Burgundici Regni
paucis adumbrare
in praesenti sufficiat.
Auetores prae ceteris
Joh. Müller (Gefchichte
Schweizerifeher
Eidgenossenfchaft)
etJ. J. Mafcou
(Geschichte derTeutschen) fecuti
sumus.Hi enim
fapplicuerunt, ut supervacuum fere esset alius cujus-
dam niti auctoritate.
\
Quae unemoriae prodita sunt de antiquissimo Bur- gundionum statu (constat in plures Stirpes divisos, sin- gulis fuisse subjectos principibus, non tarnen heredi-
tario jure), quae de moribus illorum ac institutis ex
eollectis postea sub Gundobaldo legibus nobis inno-
tuere, monumenta demum linguae eorum, quae partim
in nominibus veterum regum, partim in quibusdam le¬
gis formulis exstant, haec omnia Plinio fidem faciunt, Burgundos inter Vindilos ad Germanorum quinque
genera numeranti, et mirandam simul opinionem refel- lunt, eosdein Romano e sanguine originem duxisse.
Primo, ut videtur, in insula Bornholm (Burgundar-
holm *) antiquitus appellata) et in regionibus inter flu-
mina Viadrum et Vistulam sedes habuerunt. Circum- circa gentes ferae et incultae grassatae sunt, Rugii, Lemovii, Sideni, Carini, Sclavani, plures. Ipsi ali- quantulum jam cultura processerant* eo prae ceteris
*) Occurit nomen Burgendaland pritno apud Other et Wulfstas (Periplus).
ibi gentibus conspicui, quod fixa habitarunt domici-
lia civitatique tuendae oppida (Borgar) exstruxerant, ande nomen eorum quidam derivatum putant. Fue-
runt inter eos opifices, qui frequenfeessubinde Galliam
lucrum sibi quserentes adierunt. Idcirco a quibusdam Burgundiones minus validi moliioresque habiti sunt ceteris Germanorum, quorum sola in bellis et vena-
tibus occupatio. Attamen Ammianus Marcellinus eos dicit "beilicosos, pubis immensae viribus affluentes ideoque metuendos finitimis universiV', quod quidem,
dum tota spectetur gens, magis veritati conveniat. —-
De antiquissima eorum regiminis forma idem nos
facit certiores; "Apud Burgundios generali nomine rex
appellatur Hendinos, et ritu veteri potestate deposita
removetur, si sub eo fortuna titubaverit belli vel segetum copiam negaverit terra: ut solent
Aegyptii
casus ejusmodi suis adsignare rectoribus. — Sacer- dos apud Burgundios omnium maximus vocatur Si- nistus et est perpetuus, obnoxius discriminibus nullis,
ut reges".
Post cladem a Gepidis illatam (a. 245 p. Ch. n.) Burgundionum migrationes eoepisse feruntur. Magnus
eorum numerus Rheno flumini appropinquavit, ubi poft annos circiter triginta eos una cum Vandalis
contra Romanos pugnantes invenimus.
Ineursiones»
quas in Galliam
identidem fecerunt,
etclades,
quasfere internecinas a Romanis perpessi sunt (ut quum
contra Probum et Maximinianum dimicarent), non
magni adeo in pofterum rnomenti
fuerunt,
dum noviSemper hominum globi in debellatorum Iocum succes-
serunt. Gens ipsa in medio Germania? terram occu- passe videtur, ubi cum
Allemannis
salinarumfiniumque
causabellagesserint—Cavetarnen credastotamemigras-
se gentem. Magna utique pars antiquas coluerunt sedes
et sine dubio sub Gotboruin imperium venerunt, unde
nullum eorum poftea in historia nomen *). — De Rlie-
nanis Solummodo Burgundis nostra erit disquifitio.
Vandalis Svevis et Alanis a, 407 interiora GaHfae
adeuntibus junctos quidem vidimus Burgundos; afc
vero ante annum 413 träns Rhenuin eos consedisse
haud aeque conftat. Honorius Caesar, cum spem o-
tnnem deposuerit imperii ab illorum incursionibns al ib modo tuendi, agri partem in siniftra Rheni fluminis ripa (Alsatiam) eis concessit, Vicissim polliciti se fines Romanos ab aliorum populorum incursionihus defensu-
ros. Ad hoc tempus initium regni eorum referrisolet.
Conditor rex Gundicarus, duxqui tum fuit. Eodem fere
*) Reliquias eorum in Attilse invenimus exereitu.
5
tempore Christian! facti sunt,
primo quidem
secun-dum Cathoiicam fidem, quam vero postea cum Aria-
nismo commutarunt.
Viginti annos intra fines conftitutos quieti habi-
tarunt; deinde vero impetns inRomanorum possessio,
nes facere, praedam agere, fmitima vaftare coepe-
runt. Tum obviam eis venit Aerius, tamque fune-
ilam intulic cladem, ut Gundicarus pacem qualicunque
conditione partam optaverit, Foedus cum Aetio ini-
tumeft,ex quo Burgundi de priftino domicilio in AI- lobrogum .desolatas terras deducerentur. Quo anno factum sit, parum Iiquet. Satis probabilis nobis vide-
tur annus 435. Neque pro certo quisquam affirmare possit,
quamdiu
vixerit rexGundicarus,
Ipsum etsimul e populo viginti millia ferro Hunnorum succu- buisse traditur. Quod vero an tempore, quo Attila
in Galliam irrupit, vel antea, non multo poft pacem
cum Actio initam (quod potius crediderimus) factum
sit, seque incertum. Nec digna res, quae pleniorem exigat disquisitionem.
Ex illo tempore, quo Burgundi in terra
inter
flumina Rhodanum et Isaram sita (hodierni temporis Savoyen) firmas demum et ftabiles sedes
adepti
erant,initia regni proprio censenda sunt.
Hiftoria
quoqueeorum gravior fit atque certior. Gundicaro morfcuo Rex electus efi: Gundiacus, a Veftrogothorum priscis regibus ortus vel cognatione saltem cum iis junctus.
Uxorem habuit potentis Ricimeri sororem; dignitate Magistri militum Romani Patriciique ornatus eft. Post-
quam praevalida Hunnorum poteftas morte Attilas de-
bilitata fiiit, et dum Romanum imperium moribundo jam simile ultimis ac deficientibus viribus äaboravit,
Gundiacus regni sui fines ad interiora Gaiiiae ad Ce-
bennam usque montern et träns Juram dilatavit. Ro¬
mani hoc tempore cumVestrogothis belligerantes ejus
auxilia petierunt, non solum ab occupatis possessio-
nibus eum non dimoventes, verum illi fiiioque Chil- perico honores jam dictos insuper tribuentes. Patre
mortuo quatuor filii suam quisque regni divisi par- tem occuparunt (a,466). Finescuique proprios rite non possumus designare. Quum tarnen notum eft, quibus
urbibus sedes regias collocarant, exinde quodammodo inteliigamus, quam partem quisque acceperit. Gundobal-
das potentissimusjam fratrumLugduni habitavit, Veson-
tione Godegiselus, Genevse Chilpericus, Viennse Gode-
marus. Magisautem magisque odiis intestinisdissolveba-
tur imperium mutuaqueregum diffidentia. Accesserunt
simul externae commotiones. Burgundi, ex quo pri-
mum Galliam ierunt habitatum, nomine saltem Ro-
7
manorum fuere plerumque foedere devincti. Gundo-
baldus a. 472 ab Olybrio Caesare Patricius et Magifter
militum dictus est multumque ad Glycerium eligen-
dum contulit. Etsi a Nepote depulsus hic fuit impe»
rio, mansit tarnen inter Gundobaldjim et Romanos foedus communi Veftrogothis resiftendi necessitate
sancitum. Hoftiles in hos rationes auctae et minaces
magis factae sunt, everso tandem imperio Romano, quod quidem in summa virium defectione, magna ta¬
rnen nominis gloria et copiis, quae civitati paruerunt, ad finem usque quadam certe vi ac pondere Vestro- gothorum in Gallia sub Eurico indies crescenti pote- ftati obsiftere valuir. Gundobaldus ipse sibi quasi in-
vocavit periculum, quum
imprudenter nimis
et incauteProvinciam (Provence) armis occupare studuit, quam- quam Veilrogothis a. 480 eam concessitOdoacer. Bello
inde ortoEurieuspoft horrendam vaftationem Burgundia potitus
eil. Sed illo jam
a. 484 mortuolibertatem
Burgundia rursus recuperasse
videtur. Sat cito Ve-
ftrogothi etiam principatu
Galliae difcesserunt. Franci
rerum ibi arbitri facti.
Sed quietem ab exteris partam cito
inteftina bella
turbarunt. Chilpericus et Godemarus,
sive
metu seu invidia Gundobaldum ex compofitoadorti, victi
sunt.Chilpericus, uxor
ejusdem
acduo filii vi vi
capti neca- tique. Godemarus flammis arcis suse voluntariamsibi
conscivifc mortem (486)» Duabus
Chilperici filiabus vita
concessa eft. Quarum altera Clothilda, magis non ne- gante Gundobaldo quam sufFraganfce, regi
Ifrancoruni
Clodoveo in matrimonium collocata, pofleris regibus Merovingicis primam dedit generis originem.
Nec
affinitas bellum avertit, Imperii augendi cupiditatern
Clodoveo infitam ultro lacessivit Clothilda patris fra-
trumque manium vindex futura.
Godegiselus elände-
ftino foedere Francis addictus in media pugna (prope
Divionem a. 499) ad eos transiit. Gundobaldus sum-
mo in periculo pacem tarnen
obtinuit,
quanotf
so·lum Vesontionem sed Viennam queque et Genevatn Godegiselo permisit. Post vero,
Francis discedenti-
bus, Gundobaldus in fratrem bellum retro capessit
et victum interficit. Quo facto res Burgundicae, quas
uno imperio rursus complexus erat
Gundobaldus,
liberae manserunt et incorruptae.
Anno 490, quo tempore Oftrogothi Italiam occu- parunt, Gundobaldus etiam irrupisse fertur, Liguriam-
que ad Padum usque et Ticinum populasse. Odoacero
an Theodorico subsidio venerit, neseimus. Tranquil-
lutn de cetero et pacatum tenuit imperium. In ope-
wtu. i
ribus ejus maxirne illucescifc Lex Burgundica, digefta
ab eo atque compofita, quod quidem opus etsi propriis
ab ipso consiliis inchoatum, et a populo idcirconon pro- batum, poftea tarnen in Conventu Ambariacensi denuo susceptum ac perfeetum ftiit. Landanda praeterea Gun- dobaldi gubernatio, si curam respicias, quam culturse
populi adhibuit. Plures viros, qui, ut tum res erant, eruditi ac prudentes habiti sunt, familiaritati fuse ad- mifit eorumque opera gentem fimulatque linguam exco»
lere ftuduit* Eo tacite forsan valuerint consilia,utnimiam sensim aboleret diversitatein, Burgundos inter et Ro¬
manos imperio ejus subjectos conspicuam. — Societas
deinde merooratur cum Theodorico rege Italiae inita.
Filiam hic Oftrogotham Sigismundo Gundobaldi filio
uxorem dedit.
tf
Quum ultimum vitae difcrimen inftare comperit,"
caftris juxta Quadruvium aulicis convocatum populum
in verba Sigismund] adegit. Poftero anno vita ex- cessit. Alterum quidem filium Godemarum reliquit;
Sigismundns vero solus in imperio successit patricia-
tu ab Anaftasio -Caesare decoratus. Patre vivente Catholicam fidem aperte professus, rex jam factus
sancfcis pluribus piisque inftitutionibus, quali eandem
colebat ftudio, ostendit. Status ecclesiae in Concilio Epaonensi fuit definitus.
Eodem
temporeIegum
col-lectio, suscepta Gundobaldo rege, perfecta fuisse vi¬
detur et promulgata.
Sub initio regni illius regia poteftas ad fummam
iine dubio culmen pervenit; infortunia vero domeftica perniciem
fecum
traxerunt ipsius civitatisque. Criminafanctiores naturae leges violantia non citior umquain vinden Nemesis subsecuta eft, quam illo tempore inju-
riarum omnisque genens facinorum pleno. Sic par·
ricidia in fratres liberosque commissa ultimae ftetere
caussse, cur funditus periretBurgundorum civitas. Si»
gismundus, ut fupra diximusr in matrimonio habuit
filiam Theodorici regis, ex qua filium Sigericum pro- creavit. Uxore mortua, feminam comitatui olim regi-
nae adfcriptam humilique genere ortam iterum duxit.
Recens facta regina ex nova dignitate magnos fibi fpiritus sumens et, quamdiu Sigericum intueretur, pri·
ftinae eonditionis quafi commonefacta, falfas regi sub¬
jekt fufpiciones, quibus ille ductus filium,, nepotem
♦ Theodorici, populi delicias, interficiendnm curavit. Mox innocentem periifle patet. Solio funefto fcelere inqui-
nato fanguis ejus ultionem imprecari credebatur. Amor in regem, tutisfimum femper Iibertatis populi praefi-
IX
dium, evanefcere coepir. Tbeodoricus etiam, cujus potentia generi regnum in teroporum iniquitate tu-
tari valuerit, hostis ex amieo factus trans Alpes jam agmina inifit. Cum illo focietate juncti altera
ex parte irruperunt terni Clothildae filii, Clodo-
mirus, Childebertus et Clotarius, a matre infti- gati, cujus nondum satiata erat vindictae dira cu- pido, et optimam nunc occasionem rati suos ipsorum
dilatandi fines. Sigismundus victus (533) in mona- fterium St. Mauritii effugit, quod, dum profperae res erant, ipse dedicavit. Latuit aliquantulum ibi. De-
tectus vero Clodomiro tradebatur, qui ipsum et simul
uxorem liberosque duos interfici jussit.
Godemarus interim virtute prosperoque successu regnum fraternum
defendit
poft obitum Sigismund!,rex ipse creatus. Cui
Clodomirus
insequenti annoarma intulit. Ad Viennam pugnatum eft, ubi cecidit *
quidem Clodomirus,
Franci
tarnenvicerunt.
MorsClodomiri commodo primum Burgundiae fuit. Nam
ceteri Francorum reges avidi derelictas fratris pos«
sessiones inter se dividendi easdem adorti sunt. Quae
res paullisper Burgundiae eos
fecit oblitos, ita
utGo¬
demarus (quum a Theodorico locis
quibusdam finiti·
adhuc annos, in populum alieno arbitrio non subjec:
tum, quieto frueretur imperio.
Verum enim vero a. 532 Childebertus Parisiorum
etClotarius Suessionum princeps una fimul in Burgun-
diam arma retractarunt, Theodoricus, non Ciothildse sanguine ortus, bellis Burgundicis sese numqaam im-
miscere voluit. Nunc quoque socium fieri fratribus mortemque vindicare Clodomiri afpernatus adversus
Arvertaos copias duxit. Pofl; vero citam ejus mor¬
tem filius Theodebertus, qui Divoduri (Metz) sedem habuit, cum patruis sociavit arma. Veftrogothi fitnul atque Oftrogothi veterum obliti fimultatum Godemaro auxilia misisse feruntur. Validissimum quidem subsi.
dium Godemaro in propria virtute ac prudentia fitum.
At vero nimium praepotenti hofti succubuit. Vivum Franci ceperunt, quorum sub imperio nunc omnis
coacta venit Burgundia (534). Tres Francorum reges expugnatas inter se terras partiti sunt.
Brevi, ut par erat, origines, incrementa, excidia exposuimus veteris Burgundici regni: — hactenus in
• /
externam ejusdem speciem potissimum habita ratione.
Reftat internam sub idem tempus conditionem refpicere.
*) Cavaillon, Apt, Carpentras, Orange, Gap, Geneve.
Mos fuit Germanis, cum in provinciis Romanis confiderent, ut terram et res expugnatas cum priori-
bus incolis aliquo pacto partirentur. Burgundi, quum Sabaudia potiti essent in loea deinde finitima im¬
perium proferentes, Romanis imposuerunt legem, ut culti agri duos trientes *), aedium ac silvarum di- midium , tertiam denique partem servitiorum ipsis tri- buerent, Haec fuere, quas sortes Burgundicas dixe- runt, quarum quisque particeps fieret in munia simul militaria obftrictus. Quae Sorte cuidam venerant, alie-
nare nefas» Poft discessum patris filii bona partitf.
Filiae supellectilem, gemmas et ejusmodi acceperunt Dum partes fierent, plurimae, ut assolet, principi data.
Ita imperium quodammmodo illius domui stetit, de jure etsi populo libera eligendi poteftasesset permissa.
Sin vero alius quis electus esset, prae egeftate regiam
auctoritatem et dignitatem tueri non potuisset, quia
nulla adhuc usu venerant tributa. Haec nimirum ser-
vitutis documenta babita.
Reges Burgundici principatum Caesarum Roma¬
norum ultro sunt professi, quia simulatura obsequium
auctoritati ipsorum revera praesidio fuit. Vani alias
*) Qui poftea in dimidium· rautati sunt per Additameatum II Leg.
Burg. Tit." XI,
primis addicti«
secundum Caesarum sentenfciaru obse·
quii monumentamanerent,
majori heic, fuere
commo- do., poteftate fciilicefc imperatoriain Romanos regni in-
colas cum his honoribus conjuncta. Imperium in quos- dam subditorum ita firmatum, et hereditarium poftre-
mo factum, in ceteros quoque auctoritatem regis aoj-
plificavit Idcirco ex
pluribus latis legibus apparet
regum fuisse consilium, magis sibi invicem sociatos red-
dere Romanos et Burgundos, quo hi vitae ac morum consuetudine illorum obsequio imbnerentur. Hoc
tarnen aeque numquam successit consilium, utpote quod Burgundiorum indoli, libertatis
avidorum, Roma-
nosque praeterea victos despicientium,
admodum
repu-gnaret. Romani et Burgundi, propriis
adeo legibus
porro utentes, unam
et integram civitatem
eominus
conftituerunt, quod disjunctos tenuit
religionum
quo¬que
diversitas. Supra jam dictum eil, Burgundostem¬
pore, quo
primum in Gallia consederant, Chriftianis-
mum professos, veteres
deseruisse deos. Quamdiu
verae doötrinae se applicuerunt> in laude
fuerunt, quip-
pe, qui
indulgentes
acmites
sein victos praebuerint.
Pofi vero ad Arianismum accedentes,
jus,
quod fibi arrogat Victor, inCatholicos regionis incolas durius
exercere coeperunt.
Permissum quidem his religionem
suis ritibus Iibereque colere; in univerutn vero ser- vorum magis quam fratxum loco habiti sunt, Quos
tamen a populo oppressos tueri regesconabantur. Gun- dobaldus, quamvis Arianismo ftudiose adhaerens, ne- quäqtiam tamen Catholicorum jura imminuit» Quo¬
rum fide, sub pofteris regibus magis magisque di- vulgata, Concilioque Epaonensi sancita, arctior quidem parabatur conjunctioj naaturos vero frnctus inde col- ligere non Heult, brevi scilicet iliis incidentibus infor,
tüniis, quae regnum Burgundicum exterorum arbitrio rfubjecerunt.
Legis Burgundicae* cujus prima Gundobaldo *)
debetur collectio, sine dubio non ante Sigismundum
regem perfecta, major quidem pars vetuftis (Germanr- cis) inftitutis nitebatur. Ab universa gente commu-
nique p'rocerum concilio aeeeptatione erat probata, proprie non nisi solis Burgundis lata. Inveniuntur
tarnen plura i'bi praescripta,. e codice Romanarum le*
gum reeepta,, et ad subditos Romanos spectantia.
Ε re praeseuti non foret accuratius has Ieges re- censere, quod quidem in aliud tempus noftro jure dif- ferarous. Heic difFerentiam tantummodo observemüs,
quam inter diversos ordines Burguhdorum foisse con- ftat. Fuerunt Ingenui, Liberti, Servi. Regis dorne.
*) Unde Loi Gombette dici solet.
ftici, qui senatura ejus constituerunfc familiaresque in- prirais fuere, Majores domus, Cancellarii, Comites, quibus judiciaria poteftas in urbibus et jurisdictionibus
erat demandata, regis deniqne Liberti, Optimates ap-
pellati omnes, Ex ceteris liberis hominibus et ex mi- niftris regis, si modo Burgundii essent, Mediocrum
ordo conftitit. Liberti, qui proprio fundo carentes alie-
num modo conduxissent, vel qui glebae omnino ad·
icripti essent, Minores personae vocati. Commemo-
rantur etiam Leudes, uti dicuntur; pro certo autem;
quorsum numerentur, nefeimus. Facile inducimur,
ut eos credamus Regis et procerum fuisse minifteria-
les qui in munera quaedam miiitaria obftricti fundos sibi addictos, more Germanorum, beredifrario quoque pos- sidendi jure, habuerint.
Memoratu dignum illud quoque legis Burgundicse praefcriptum, quod in caussis capiiaiibus omnem de
veritate exploranda quasftionem perdueilione Dei ju-
dicio submitteret. Sic evitari putabatur jurumjuran-
dorum abusus, qui frequens his temporibus invaluerit.
Quem quidem morem apud ceteras item Germano¬
rum gentes invenimus; sed apud Burgundios primum legis vim eundem et anctoritafcem änduisse, ab iis ad Francos deinde transiisse, poftremo sub medio sevo ubique ufitatum, credere fas sitf
T7
Fines Regtii Burgundici tempore, quo floruit maxime, ex fubsignatis in Concilio Epaonensi Epifcopo-
rurri nominibus notos habemus. Apparet inde, eas
complexum fuisse regiones, uti poftea innotuerunt:
Bourgogne, Franche Comté, Lyonnois, Savoyen, Dauphiné, Pays de Vaud, Helvetiae partem (hand du-
bie ad Reus usque) Walliserland et partem denique Provineiae, feptentrionem versus a Druentia ilumirie
sitam.
Occupatum jaui Burgundise regnum integram iro- perii Francorum partem conftituit. Incolae ex pacto
convento possessiones suas, leges, inilituta, immo ad tempus proprium
Majorem
domus retinuere. Offici¬um contra iis impofiturn erat, ut Francorum reges in bella fequerentur et tributum penderent. Gens Bur- gunaica etiam in pofterum ab aliis gentibus discreta
minoris etil quam ipfi Franci habita. Propriis agmi-
nibus milites eorum adfcripti sunt, et Reges Franco¬
rum, qui divisi interdum imperii hane adepti funt re¬
gionen), Burgundiae reges appeliabantur. Qnae tarnen
jura et honores temporibus Ludovici Pii in oblivionem cadere coeperunt.
5
DE REGNO VETERI
BURGUNDIORUM
VENIA
μ A G.
ER It
HIST REG» or ACADEMI« svecan
HIST. ET ANTIQU.
SOCIET. SCIENT· NI
QOTHOBi NEC IfON
PRO G
DISSERTATIOJ QUAM
—-T KAC. PHILOS. UPSAL.
ADOL
IN AUD1T
EXCÜDEBΛ